DE TRIPLICI STATU MUNDI

Incipit apparatus De triplici statu mundi editus a magistro Francisco Eximénez, fratre ordinis sancti Francisci, sub tribus distinccionibus.

Ad consolacionem atque erudicionem uniuersorum Christi fidelium seruitorum in tribulacionibus toti christianitati iusto Dei iudicio superuenturis, hunc breuissimumtractatum, obrogatum cuiusdam in Domino carissimi amici, Domino nostro Ihesu Christo auxiliante, compegi. Nec tamen in eodem aliquid asserere uolo temerarie proprio ingenio imittens, sed solum ea que legi et vidi et michi rationabilia uidentur, et tam ex dictis prophetarum ueteris Legis, apostoli Pauli, ac non nullorum aliorum quos nominare non curo, quam ex his que experimento occulorum homini inpresenciare videntur, in subiectum tractatum inserere non curo.

Tractatus igitur iste tribus capitulis distinguitur, ad conformitatem seu similitudinem trium statuum nature humane, sicut status ante legem, qui fuit status nature; et status in lege scripta, que lex incipit a Moyse; et status gratie, qui incipit a domino nostro Ihesu Christo. Secundum ergo quosdam doctores modernos, totus mundi processus a principio usque ad finem, statibus decurrit tribus.

Primus status incipit ab Adam, et iste durauit usque ad aduentum domini nostri Ihesu Christi. Secundus status mundi incipit a domino nostro Ihesu Christo, et durabit usque ad tempora Antichristi, vel usque ad reparacionem et refformacionem ecclesie sancte Dei. Tercius status mundi incipiet a tempore occisionis Antichristi vel a fine reparacionis ecclesie sancte Dei, et durabit usque ad finem mundi.

Isti enim tres status mundi penes similitudinem summe Trinitatis et increate, ideoque primus status mundi apropriatur Deo Patri, et secundus Deo Filio, et tercius Deo Spiritui Sancto. Itaque nichil agatur in mundo nisi secundum diuine maiestatis similitudinem, ut dicit beatus Augustinus in libro De Ciuitate Dei, in quo non appareat uestigium et aliqualis similitudo summe aut increate Trinitatis.

His ergo tribus statibus uersatur tota mundi intencio, ad dandum intelligi uniuersis Christi fidelibus per ea que facta fuerunt in temporibus preteritis et in primo statu mundi, et que fienda sunt in temporibus proxime futuris.

In primo statu mundi, qualiter nunc agere debeant, et ut Dei timore persistere, et in tribulacionibus futuris aliquam percipere consolacionem.

Primum enim capitulum huius tractatus erit de primo statu mundi. Secundum capitulum de secundo. Tercium uero de tercio.

Sciendum est enim quod in primo statu Deus ostendit suam potenciam, que apropriatur Deo Patri, ut dicit beatus Augustinus in libro De Ciuitate Dei. In secundo statu Deus ostendit suam sapientiam, que apropriatur Deo Filio, et in tercio statu ostendit suam benignitatem, que apropriatur Deo Spiritui Sancto.

 

DE PRIMO STATU MUNDI RUBRICA

Circa ergo primum capitulum, videlicet de primo statu mundi, est sciendum quod homines illius temporis, ut in Genesi legitur, fuerunt homines multum fortes in natura, et bellicosi viri. Et quare omnes homines ad malum proni, luxuriosi et ad innumera scelera inclinati, ideo videns omnipotens Deus quod omnis homini intencio prona esset ad malum, ait: Penitet me fecisse hominem. Debet intelligi quod in Deo non cadit pena nech penitentia, sed Deus homines se ad modum figuli, seu artificis videns suum opus aliter debere esse quam sit, dicit: Mutabo -inquit- opus quod feci. Et hec habentur tam in Postillis quam in Glosa.

Primum iudicium

In isto statu ostendit Deus potenciam suam terribilem per plura iudicia que fecit per naturam humanam. Nam quod tunc apparuit angelus Dei Noe precipiens sibi ut faceret archam de lignis leuigatis, quoniam a centum annis statuerat Dominus dissipare omnem carnem super faciem terre. Fecitque Noe archam, ut precepit sibi Dominus, et gentes videntes sic illum operari, aliqui subsanabant, et aliqui derridebant, nec diuinum iudicium considerabant nec timebant, et in sceleribus obstinati, tandem statuto tempore a Deo, pluit XL diebus et XL noctibus, et sic factum fuit diluuium generale dissipans omnia et omnem carnem, nec de todo genere humano salui facti sunt plus quam octo anime, scilicet: Noe, uxor eius, et Sem et Cham et Iaphet, filii eius, cum suis uxoribus. Genesis VIIº capitulo. Et in hoc ostendit Deus potenciam suam magnam et eius terribile iudicium.

Secundum iudicium

Aliud quoque iudicium ostendit Deus in hoc statu: nam exeuntibus filiis Israel in Egipto et per pharaonem regem Egipti grauis oneribus onerati, tandem ad mortem persecuti, fugientes, angelo ductore, Mare Rubrum sicco pede transeuntes, pharaon et omnis exercitus eius, eorum terga sequentes, in Mari Rubro sint omnes penitus submersi. Exodi. capitulo XIIIº.

Tercium iudicium

Aliud quoque iudicium fecit Deus in isto statu: nam quinque ciuitates regionis Sodome et Gomorre igne cadente de celo accensit sulphure, propter peccatum abhominabile publicum et obstinatum inter illas gentes ille ciuitates [sic], et tota illa regio fuit similiter combusta et submersa, solis quatuor animabus euadentibus, scilicet, Loth et uxor eius, ac due filie eorum. Uxor tamen Loth uersa fuit in statuam salis, eo quod fecit contra preceptum angeli precipientis ne uultum ad incendium auerteret ciuitatis aut ciuitatum. Genesis. VIIIº capitulo.

Quartum iudicium

Aliud quoque iudicium terribile fecit fecit [sic] Deus in isto statu de filiis Israel. Qui quando Moyses esset in monte Synay, ipsi fecerunt sibi vitulum in Oreb et ipsi adorauerunt eum ut deum. Et hoc peccatum puniuit Deus statim, nam ea die qua Moyses descendit de monte, iudei se interfecerunt. Interfecti sunt quasi XXIII milia viri eorum. Exodi. XXXIIº capitulo.

Quintum iudicium

Aliud quoque iudicium terribile fecit Deus quando in deserto Aaron, thus sacerdote offerente, Datan et Abiron et Coree presumpserunt similiter facere, et dominus Deus istud peccatum puniuit, quare factus fuit terremotus et terra se apperuit et obsorbuit Coree, Datam et Abiron, et ducentos quinquaginta viros, quos ignis de celo consumpsit, filiis Choree in aere remanentibus. Et ideo ipsi filii Choree fecerunt illum psalmum: Deus noster reffugium et virtus, adiutor in tribulacionibus.

Multa quoque iudicia fecit Deus peccatoribus, sed causa breuitatis obmitto.

Sextum iudicium

Unum tamen iudicium terribile fecit Deus in fine istius status de tota sinagoga iudeorum. Nam post mortem domini nostri Ihesu Christi tota sinagoga iudeorum fuit simpliciter destructa. Nam uenientibus Tito et Vespesiano contra Hierusalem, ipsam funditus destruxerunt et innumerabiles iudeos interfecerunt, ac per tunc vendebantur XXX iudei pro uno denario, sicut ipsi iudei vendiderunt Christum per XXX denariis. Et adhuc sunt iudei per uniuersum mundum dispersi et ab omni genere reprobati, nunquam reducti ad primum statum, licet, ut ipsi dicunt, spectant Messiam qui debet eos reducere et de hac captiuitate in qua sunt liberare. Quod tamen falsum est, quia ille Messias que ipsi dicunt et expectant, qui erit Antichristus, pocius eos decipiet cum suis fraudibus et fictionibus, quam eos ad pristinam reducere possit.

Hucusque de primo statu huius mundi est primus tractatus, que ideo ista Dei iudicia terribilia facta et punicionem peccatorum duri memorandam, ut uniuersi Christi fideles in Dei timore persistant et a peccatis quotidie recedant, et eciam per illa commemorata videantur per conformitatem per ea que facta sunt in primo statu mundi, ut ea que fienda sunt in secundo statu similiter commemoranda ac corde tenendo permetuenda.

 

DE SECUNDO STATU RUBRICA

De secundo statu sequitur

Secundus status vera huius mundi, ut predixi, incepit a domino nostro Ihesu Christo, et durabit usque ad tempora Antichristi, vel durabit usque ad reparacionem uel purgacionem ecclesie sancte Dei istorum peccatorum, et tunc incipiet tercius status Spiritui Sancto appropriatus. Ubi sciendum quod, sicut iste status appropriatur Filio per sapienciam que eidem attribuitur, ita notandum quod homines istius status a principio viguerunt multum in scienciam et sapienciam Dei, sicut patet in doctoribus ecclesie sancte. Et sciendum quod a principio istius status ecclesia sancta Dei fuit sub augmento, et hoc tam in deuocione quam in uirtutibus et sapiencia, usque ad mille annos. Et in tantum creuit ecclesia santa Dei quod quasi totum mundum uidebatur absorbere. Et inde fuit dilatata et inpingata et incrassata in viris ecclesiasticis, quod iam viri ecclesiastici abutentes patrimonio ecclesie sancte Dei a trecentis annis et citra, quod quasi pocius uidebantur viri seculares in totum seculum sequentes, quam viri regulares, et sic hodie nostris occulis cernimus. Verumtamen, quare istud tempus et iste status mundi est tempus gracie, non tamen sic Deus fecit tam terribilia iudicia de natura humana sicut prius, licet multa iudicia et puniciones fecerit peccatorum. Ideo, in istis trecentis annis, inualescente malorum christianorum et peiorum ecclesiasticorum malicia, lasciuia, carnalitate ac inhonestate, misit dominus noster Ihesus Christus quosdam sanctissimos uiros ad reformacionem et renouacionem ecclesie sancte Dei, sicut beatum Bernardum, beatum Dominicum, beatum Franciscum, qui strictius ceteris scientiis refformauerunt vitam et statum domini nostri Ihesu Christi.

Sed iam, proth dolor!, nunc in istis temporibus sic omnis honestas in viris religiosis est sopita, et omnis virtus subplantata, et omnis iusticia in principibus christianis et omnem bonum quasi in omni populo christiano est deletum, quod quasi christiani, ex innumeris suis sceleribus, lasciuitatibus ac dissolucionibus magis uidentur versi in insaniam, diabolo instigante, et vanitatem, quam sequi sapienciam domini nostri Ihesu Christi. Ex quo puto quod inbreuibus temporibus, et forte infra istud centenarium annorum, tanta erit tribulacio toti christianitati superuentura, quod nunquam fuit in primo statu mundi, preterquam de diluuio, nec talis alia est speranda, preterquam de igne finalis iuditii qui consumpturus est totum mundum. Et signa euidencia que ad hoc me inducunt sunt ista:

Primum signum

Primum: omnis dissolutio possibilem reperiri et uanitas in aliquo cuiuscumque condicionis existat, que a multis annis citra uidetur in viris ecclesiasticis, et durabit per multos; et magis relucet pompa mundana hodie in viris ecclesiasticis, et durauit per multos annos, quam in aliquo viro seculari. Vultis enim experiri de eorum ciborum delicancia et superfluitate vestium mollitie, ac nimia abundancia equitaturarum pompositate, ac mulierum familiaritate? Non adduco in testimonium nisi quod uidetis occulis propris subiectum. Considerantes quid circa latas domos et palacia hedifficent turres, muros, polimitas fenestras superhedifficantes fabricent, plantantes ortos, pomaria, parralia et alia quam plura ad solam mundanam delectacionem et lasciuiam. Non ut a mundo semoti ibi Deum Patrem orent et adorent ac mentibus suis nostri benignissimi Ihesu Christi cruciffixi passionem lacrimis, suspiris, ac gemitibus mente et corde reuoluant, exemplo Christi cruciffixi cuius in orto sudor factus est ut gutte sanguinis decurrentis in terram.

Secundum signum

Secundum signum est in viris religiosis, in quibus nulla uel modica fuit uel est honestas, ymo est inter eos tanta iniquitas, quod breuiter magis apparet confusio babilonica quam religio ecclesiastica. Unusquisque uiuere uult per libito uoluntatis, absque legibus et freno sacre religions in qua degunt. Hoc enim diu est quod psalmista preuidit et Paulus ad Timotheum scripsit.

Tercium signum

Tercium signum quod video, est in principibus et prelatis mundi. Tam principes quam prelati suos subditos non regunt pie et iuste, sed potius tiranniter et crudeliter, semper attendentes magis ad proprium comodum quam ratione. Nunc enim principes mundi suum populum non regunt paciffice, sed magis ipsi, seu eorum officiales, inducunt populos ad lites et iurgia, ita ut vix in republica reperitur aliqua pars integra nec sana. Hoc enim faciunt
ut inde a populis peccuniarias peticiones exhigant, obmissa iusticia. De re enim commuti faciunt sibi priuatam, nec in aliis uigilant nec in aliis intendunt visi ut tamen eis sit bene, et aliis quomodocumque et qualitercumque mala. Nec differentiam puto esse inter prelatos ecclesie et principes mundi.

Quartum signum

Quartum signum quod vides in mundo, est in hominibus qui sunt in arte militari. Nam ipsi non viuunt viriliter sed ut mulieres, cantilenas per mulierculas per vicos per plateas cantando. Sic sunt enim affeminati quod nulla est eis cura quid faciat orphanus, quid vidua, quid comunitas ciuitatis, ville ac loci, nec quid agent pro bono reipublice.

Quintum signum

Quintum signum quod video in mundo, est in mulieribus, tam religiosis quam viduis et maritatis, puellis et aliis quibuscumque, in quibus nulla est verecundia, nec honestas, nec modestia, nec maturitas, sed omnis vanitas uanitatum et omnia vanitas.

Sextum signum

Sextum signum quod video, in populo, in quo non est veritas, sed omnes sunt pleni fraude et dolo et unusquisque quonatur quomodo possit decipere proximum suum, vel iludere aut destruere. Ab omni enim populo christiano nomen Christi blasfematur, et recessit caritas et rectitudo, fides et honestas.

Septimum signum

Septimum signum, quod video in omnibus, elacio, superbia et presumcio, auaritia et cunctorum luxuria. Homines istius temporis sunt cupidi, tumidi, elati, ut dicit apostolus in Epistolam ad Thimoteum, sediciosi, proditores, fallaces ac deceptores, et cetera que nunciantur in Epistola II. Ad Thimotheum. IIIº capitulo.

Octauum signum

Octauum signum quod video in mundo, est scisma et discordia que est inter omnes christianos. Propter que omnia, aduertendum est quod, sicut dictum est in principio, in primo statu mundo propter homini peccatum fecit Deus tot et tanta iudicia terribilia, quid putas faciet propter ea innumeris peccatis et malis inexplicabilibus? Puto hoc uerasciter non durare posse per longos annos. Sicut enim habetur ex dictis abbatis Iohachim et illius sancte mulieris domine Illegardis, et ex multis aliis doctoribus magis auttenticis. Et secure in istis temporibus, ac forte plus in breui quam credimus, tam ferienda est christianitas tota, tum ex guerris inter nos metipsos principes christianitatis, tum ex diuersis plagis, mortalitatibus ac infirmitatum, ex incursione ac persecucione quam facturi sunt christianis infideles pagani, quod magis uideatur christianis finem mundi aduenisse quam adcogitare.

Et nota quod in istis temporibus ecclesiastici uiri priuabuntur a suis iurisdiccionibus iudicialibus quas nunc per imperium in suis subditis tyrannide excercent, et priuabuntur a suis possesionibus quas modo habent in superfluitate excessiua, et tanta erit persecucio clericorum carnalium et laciuorum quod vix audebunt apparere in mundo et eciam adducere. Et aduerte quod in his temporibus multe religiones destruentur.

Nota de ordine beati Francisci

De ordine autem beati Francisci fient tres partes. Nam ill¡ qui mundani sunt et carnales et cupidi ad honores, sequentur falsum populum, et multi de istis apostatabunt. Alii autem qui sunt simplices et spirituales fugient ad montes, et ibi penitentiam agent. Alii, uero valde pauci, remanebunt in monasteriis. Idem adhuc apud populum erunt tan contempti propter multa scandala que alias perpetrarunt, quod eciam erunt coacti dimittere monasteria et ire Inter suos parentes et amicos; et alii erunt cum principibus mundi.

Et nota quod in istis temporibus plura monasteria et duitates et religiones destruentur. Regna mutabunt dominia, et multi reges deheredabuntur, et multi interficientur.

Et nota quod in istis temporibus Deus ostendet multa signa in celo, sicut cometas et ignes in aere inmissos, de quibus iam aliquid vidimus. Et, secundum astrologos, que apparuerunt de mane bene sunt duo anni ex parte orientis, signifficaba[n]t guerras et mortalites et principum mortes, de quibus, ab illa apparicione citra, iam aliquid vidimus et continuo videmus.

Et nota quod in istis temporibus surget unus princeps mundi, vix totus callidus, fraudulentus et dolosus, qui exterius pretendet pietatem, humilitatem et religionem, sed interius erit totus uulpinus, appetens ab omnibus adorari. Iste enim fiet potens in mari et naualia bella comittet et, Deo uolente, uincet, et multas insulas subiugabit, multos populos debellabit, et multos reges humiliabit, et tandem sub isto fiet monarcha, et se tantum sublimabit, quod uel ut dominus tocius mundi se faciet adorari, et sub isto et per istum fiet persecutio ecclesie sancte Dei.

Nota quod iste iacet modo ut ursus attendens quid agitur in mundo per alios principes huius mundi, nec cogito istum esse surgendum quousque christianitas bene fuerit concussa, er tunc iste surget quasi stimulatus et coagitatus, sub isto fieri passagium terre sancte, et infideles et paganos destrui sub isto. Iste enim putabitur Antichr¡stus propter humanas persecuciones quas faciet in ecclesia carnalium et mundanotum ecclesiasticorum. Et forte erit ad hec facienda electus a Deo, quod tamen non est cogitandum ipsum esse Antichristum venim qui venturus est in fine mundi, licet posse Antichristus mixtus censeri.

Dubium ponit

Quis autem erit iste, aut de qua domo, Deus nouit. Nolo determinare quod in Dei uoluntate existit, licet legerem in tractatu Summe abbatis Iohachim, et in alio tractatu qui dicitur Tractatus Ermità de la Lamposa, vel eciam posse dici tractatus De septem etatibus mundi, quis debet esse iste pr¡nceps mundi sub quo fienda sunt tot terribilia et magna in uniuerso. Dicitur de qua domo debet esse, sed magis puto relinquendum consilio ac iudicio diuino quam per homines determinate loquendum de talibus, nam propter hoc vidi multos deffecisse qui determinate loquebantur de temporibus futuris, ponentes annorum kalendarium determinatum. Non puto autem esse aliquem principem ad hoc dispositum, nisi prius indisolubiliter liget et se uniat fortiter populo sibi subiecto et cum omnibus de suo regno, et nisi inuestiget et inquirat diligenter si aliqui de suo regno ligas fecerint cum aliis principibus et nobilibus mundi, et si inueniat et istas ligas non destruat et populum suum ad debitum statum reducat, et cum toto regno unum corpus et unum caput faciat, aliter non video possibile per talem fieri ea que dicta sunt secundum iudicium humanum, quicumque sit ille. Verumtamen cogito ipsum esse de domo brbgpnxim, etc.

Exortatio

Aduerte bene quod tanta et tam terribilis erit persecucio et tribulacio in mundo, quod vix erit qui sustinere nec videre uellit nec possit. Tunc eciam verifficabuntur prophecie que dicte sunt a prophetis veteris Legis, ac multorum et multarum sanctarum personarum loquencium de istis temporibus. Et implebuntur prophetie dicte a domino nostro Ihesu Christo. In istis enim temporibus, sol oscurabitur et verus papa occultabitur propter nimiam
persecucionem, et luna non dabit lumen suum, et ecclesia sancta, pre timore et expectacione fluctuum maris et principum mundi, nimio terrore tristabitur, et lugebit, nec poterit uultum suum facere clarus.

Signum forte

Tunc enim stelle cadent de celo, et cardinales et latini. Et si ad aliquod temporis cum suo falso papa remanabunt in celo, hoc est in suis dignitatibus, cadent autem subito et prostrabuntur velut lutum in terra, iusto Dei iudicio super eos venturo, quare nec de suis malis ac sceleribus innumeris et scandalis ac scismate perpetrato penitentiam agunt, ymo mundum decipere uolunt multis fraudibus et decepcionibus, dicentes eis esse credendum simpliciter et omnino est [sic] ante quam sous electoribus Summi Pontificis. Verumtamen docemur, ex doctrina Pauli apostoli, quod si aliud fuerit euangelizatum siue ab apostolis eisdem, siue ab angelis Dei, ab hiis que dominus noster Jhesus Christus euangelizauit, non credendum omnino, sed si quis crediderit aliquid, tanquam anathema excomunicatus est censendus. Verumtamen, quidquid sit de istis, non curo ad presens large loqui. Existimo tamen, totum istud ex diuina disposicione saltem iuste permissiue, exhigentibus peccatis et demeritis tam ecclesiasticorum quam ceterorum christianorum, peruenisse. Verumtamen, veritate coactus, signa que vidi et video pro qua pacte scismatis veritas debeat haberi, ab altera parte de qua mihi suspicionem violentam duxerunt, sunt:

Primum signum

Primum signum est quare de prima electione dicti cardinales, necdum principibus mundi, sed infimi status, id est, inferiori seu suis familiaribus scripserunt primam electionem uere factam fuisse, et elegisse in sumum et verum pontificem dictum Bartholomeum, archiepiscopum Brachaconiensis; de quo, si hoc predicti cardinales mundo euangelizauerunt, nullo uel nichilo rationabiliter impediente, de quo quod nunc aliter euangelizant, violenter suspicor ymo nullatenus esse eis credendum, licet ipsi variis coloribus ista palient et colorent.

Secundum signum

Secundum signum quod uideo est, quod si veritas pro parte eorum esset, ipsi personaliter in tota christianitate deberent eam predicare et populis denunciare, nullo metu mortis interueniente, nam ita apostoli Domini nostri Ihesu Christi doctrinam euangelicam sanctam et ueram toti mundo predicauerunt personaliter, passiones, tribulaciones, naufragia et martiria propter solam ueritatem predicandam, que ueritas est dominus noster Ihesus Christus. Ipsi autem cardinales solum iuerunt ad quosdam principes mundi quos scierunt et cogitauerunt esse de fauore et lingua domus Francie, de cuius potestate et fortitudine mundana tantum fuerunt confisi. Iustam Dei
disposicionem aliam electuri [?] a iudicio humano, non aduertentes quod deputauerunt totum mundum absorbere et eos nolle vel velle sequi. Nom est sapientia, non est consilium contra Dominum. In Ecclesiastico.

Tercium signum

Tercium signum est: uideo quod ipsi conplacent sibi et iungunt sicut possunt homines cupidos honorum, et isti promittunt hec nec illa habituri, nec isti nec illi daturi, et in istis sunt tam religiosi quam seculares. Ideo isti per causam coniunctiuam ligam eis colligant sibi inferiores, modo per varias promissiones sibi coacti, ne vel voluntarie vel qualitercumque faciant coherere. Ista autem sunt que in apparenti lucent dissimilia aliis que intrinsecus scientifice et de articulate possent euidenter opponi. Hoc autem unum cogito: quod, diabolo instigante, per se uel per membra eius, que membra sunt homines quique, ac Deo iusto Domini iudicio permittente, hoc scisma fuit in ecclesia perpetratum.

Dubito autem ualde quod he hoc scismate non verifficetur illud dictum apostoli, Thesalonicenses .II.º capitulo: Nisi venerit discensio primum, et reuelatus fuerit homo peccati filius perdicionis, etc. Dicunt autem super hoc expositores quod hoc potest intelligi de discensione uel diuisione grecorum, et si sich iam est diu quod fuerit uerifficatum. Vel potest intelligi de diuisione imperii romanorum a regnis et regibus sibi per tunc subiugatis, et sic eciam iam transiuit. Vel potest intelligi de dissensione uel diuisione ecclesie romane ab aliis ecclesiis, et sic iam alius licet non similiter, fuerit factum. Vel potest intelligi de dissensione uel diuisione fidei et ecclesie romane a totali separacione ab altera parte christianitatis. Dubito quod si istud scisma per multum tempus duret,
nisi Deus aliter ordinet, quod ista diuisio christianitatis non sit illa que propinqua est ad tempus Antichristi.

Dubium

Cogitacio autem mea est quod ista diuisio ecclesie sit propinqua ad Antichristum verum qui venturus est in fine mundi. Iste autem Antichristus qui surgendus est in istis temporibus et ante quam scisma terminetur, talis erit et tam conformis in suis temporibus moribus et actibus Antichristo uero, quod ab omnibus mundi, putabitur ille Antichristus uenisse qui venturus est in fine mundi, propter tribulacions multas et magnas quas illaturus est ecclesiasticis viris et pluribus principibus mundi. Istius enim temporis consequenter loquendo ad predicta virtutes celorum mouebuntur, hoc est, quod multi principes et ali¡ homines mundi et prelati ecclesie Dei horribiliter timebunt et fugam a Domino petent et fugam fugiet ah eis. Istius enim principis surgendi timor, tremor et terror, totum mundum occupabit, et tribulacio erit talis et tanta, quod homines non audebunt per vias publicas de ciuitate in ciuitatem ambulare, et nec mercimonia per mundum portare, nec alia negocia publice tractare, et vix possessiones que uicine sunt ciuitates et castra audebunt culturare, et, breuiter, vix est lingua que posset tribulaciones horum temporum explicare.

Ut aliqualis consolacio atque erudicio hominibus istius temporis possit dari qui hunc breuem tractatum inspecturi sunt, aliquas regulas eis formabo, ut illis intellectus et habitis aliqualiter erudiantur atque consolentur in domino nostro Ihesu Christo.

Regule

Prima regula est ista: quod homines in istis temporibus multum instent et vaccent orationi. Nam tempore quo dominus noster Ihesus Christus fuit passus et apostoli expectabant tribulari a mundo, dominus noster Ihesus Christus precepit eis vigilare et orare ne intrarent in temptationem, hoc est, ne venirent propter tribulaciones mundi in desperacionem.

Consulo enim ut quilibet homo qui aliqualiter beatus est habeat semper penes se septem psalmos penitentiales cum letania et orationem beati Augustini que incipit: Dulcissime domine Ihesu Christe, vere Deus et Homo, etc. Et qui laici sunt, quotidie dicant orationem dominicam, seu Pater noster, et Aue Maria. Si voluerint bene consolari in corde dicant quotidie .XXXIII. Pater noster et Aue Maria propter reuerentiam et honorem domini nostri Ihesu Christi, in memoriam illorum .XXXIII. annorum quibus ipse dominus noster Ihesus Christus vixit in hac vira pro nostris exemplis, et si hoc fecerit corde puro et deuota mente, sentiet sine dubio consolacionem magnam in suo corde.

Secunda regula

Secunda regula est ista: quod quandocumque senserit se agrauatum peccatis non tardet confiteri, tam laicus quam ecclesiasticus, suo parrochiano uel sacerdoti vel religioso, et ex eo quare in illis temporibus tantum erunt homines opressi quare vix per libito voluntatis erunt compotes sue mentis.

Tertia regula

Tertia regula est: quod omnia que habeant teneant in certo et securo loco, nec se inuoluant societatibus multorum, nam melius est eis esse proprii iuris et liberi, quam si cum aliis multis cum iurgio et bricta habeant disceptare.

Quarta regula

Quarta regula est: quod homines non mutent faciliter suum statum, hoc est, quod non transeant de laycatu ad religionem nisi cum magna maturitate, quasi, si possibile sit, Dei reuelacione preuia. Nam religiosi istius temporis erunt vexacionibus tribulati quod vix, ut predixi, poterunt habitare in religione propria.

Quinta regula

Quinta regula est: quod homines habeant aliquod bonos viros spirituales familiares, cum quibus loquentur et tractent de Deo et de conscientia propria et de tribulationibus illius temporis iam ab antiquo prophetatis, nam sic multum consolabuntur et remanebunt in corde leti. Caueant autem ne confidant in omnibus, nam sub specie boni poterunt leuiter decipi. In illis temporibus surgent falsi religiosi, pseudo et deceptores, qui suis deceptionibus multos faciant cadere in suos errores.

Sexta regula

Sexta regula est: quod homines curent solum de factis propris, nec de alienis sit eis cura, nam sic habebunt modum paciffice viuendi.

Septima regula

Septima regula est: quod homines, saltem in diebus festiuis, illi qui legere sciunt legant aliquod libros bonos, sicut Genesim aut prophetas, uel aliquos libros contemplatiuos ut de sanctis vitis sanctorum. Amittant et dimittant autem libros tractantes de fabulis uel de factis mundanis. Et hic est finis secundi tractatus.

 

DE TERTIO STATU MUNDI

Tertius tractatus, siue tertium capitulum, est de .III.º statu siue condicione hominum in isto statu existencium in hoc mundo. Ubi sciendum est quod post tribulaciones et magnas et inexplicabiles toti christianitati superuenturas que aduenient hominibus non curantibus nec aduertentibus quod Deus est facturus sic, peccatis exhigentibus et demeritis populi christiani, sicut nec homines primi status mundi non aduerterunt nec considerare noluerunt tempus et spacium centum annorum in quo tardauit Nohe facere archam ex precepto Dei, ideo superuenit eis iudicium in ditum diluuiuin per diluuium generale. [Nec possessiones vendere nec mutare se de loco ad locum, vel mutare se de una religione in alteram, quod in tribus casibus licitum est, scilicet causa maioris perfectionis.] Et sic dubito quod homines secundi status, cum a multis annis tribulacions superuenture ecclesie essent et sicut prophetiam reuelatam predicare, quod velut negligentes contempnentes, ne incidant in principium tribulationum.

Sciendum tamen est et notandum quod dominus noster Ihesus Christus in tantum ventabit et purgabit triticum aree sue, hoc est ecclesie sancte catholice sue, quod tunc, sicut predictum est, propter mortalitates epidemiales ac guerrarum persecuciones quas facient christianis infideles pagani, quod ab una parte separabuntur palee et exterminabuntur carnales et mundani ecclesiastici, et in alia parte saluabuntur et reponentur ut purum triticcum viri puri et simplices christianin. Sic ergo quod tercius status hominum mundi erit hominum electorum et fidelium domini postri Ihesu Christi probatorum seruitorum.

Tertius status

Attende ergo et consolare, Christi fidelis seruitor, quod in isto statu tercio mundi homines erunt tam benigni, tam concordes, tam caritatiui et tam boni, quod recte uidebuntur religiosi omnes, et non pascientur aliquod scandalum, nec malum exemplum, nech egestatem inter eos fieri ullo modo. Et hoc racionabiliter persuadendo. Nam iste tercius status mundi, ut predixi, appropriatur Deo Spiritui Sancto, cui appropriatur benignitas, beniuolencia et caritas.

Nota ergo quod in isto statu totus mundus erit renouatus et purgatus, et hoc intellige ex hac causa enim dicere posses quod semper fuerunt mala et grauia peccata mundi, et ideo nimirum si sint et in secundo statu mala in mundo. Respondeo et dico tibi quod semper peccata et mala fuerunt in mundo si fuerunt in aliqua regione, religione, ciuitate vel prouincia uel regno, non legere in Sacra Scriptura quod Deus propter illa fecerit puniciones generales in uniuerso. Sed si bene aduertas, in hominibus secundi status mundi vix reperies aliquam villam, ciuitatem, prouinciam vel regnum in qua uel quibus non sit perdita omnis honestas et omnis veritas et omnis iustitia que conseruat mundum cum fit, ira breuiter quod quasi, in nullis reperies verecundiam publice peccandi, vmo et tamen ad hoc homines sunt proni, ac omnes mulieres, quod de suis malis publice gloriantur et cum malefecerint in rebus pessimis exultant, specialiter inter omnes viri religiosi habitu et sacerdotes, inter quos paucissimi penitentia refformati poterunt inueniri, qui, si fuerint, si perseuerent sperent esse beatos. Propter quod aduerte bene et nota quod quando mala sic sunt in uniuerso publice et in cumulo multipplicata, ratio es quod dominus Deus et rectus iudex non dimittat mundum sic in statu defformi et appellato permanere. Ipse est enim Deus iustus et Rex regum uniuersorum. Qui si ad aliquod tempus permittit sua uoluntate, hominibus occulta, mundum extra debitas leges et sua precepta uagari, ipse tamen, ut se ostendat tocius mundi creatorem, conseruatorem, gubernatorem, prouisorem ac uniuersalem rectorem, ipsum ad debitum statum reducit, regulat et reuocat et refformat. Sicut in euidenti processu primi status mundi ac secundi deduci potest. Primus status mundi fuit generalis difformatus et a Deo deuiatus, et ideo Deus istum statum reduxit et refformauit tum per punitionem peccatorum factam generaliter per diluuium generale, eciam per paucos sanctos Dei viros tunc remanentes mundus fuit renouatus per aliquos viros qui remanserunt in mundo in fine primi status,
sicut per Noe et suos filios iustos et bonos, sic eciam conformiter dominus noster Ihesus Christus, qui est caput et sponsus ecclesie sancte sue, mittet aliquos in fine secundi status mundi viros utique contemptos et illusos pauperes ac viles toti mundo, qui feruorem caritatis zeli ac deuocionis suis exemplis ac predicationibus totam christianitatem renouabunt et ad debitum et iustum statum reducent. In tantum, quod isti incipient tercium statum mundi, quem dimitten in tanta habundancia pacis et religione caritatis, quod recte videbunt Spiritum Sanctum superuenisse et habundantissime superfluxisse mentes hominum. Puto enim, et verissimiliter persuadeo, quod in isto statu mundi totus mundus fiet sub uno pastore et omnes gentes ac naciones mundi erunt et fient sub iugo et lege domini nostri Ihesu Christi.

Iste autem status tercius quantum durabit in bono perseuerando puto quod soli Deo notum sit, nisi aliter reuelauit alicui sui fideli seruitori. Existimo enim quod in fine istius tercii status manifestandus et reuelandus sit ille filius iniquitatis ac filius perdicionis Antichristus veres, qui exaltandus est super id quod colitur Deus, quem post tempus et tempora et dimidium temporis interficiet dominus noster Ihesus Christus spiritu sui oris in Montem Oliueti. Et puto quod in breui post istud tempus finiendus sit mundus, et dominus noster Ihesus Christus, quasi coactus, venturus sit in valle Josaphat uniuersum mundum iudicaturus, cui sit timor, laus, iugis et honor et amor, in secula seculorum. Amen.

 

FINIS OPUSCULI

Explicit apparatus de principio, medio et fine mundi, editus a magistro Ffrancisco Eximéniz de Ordine Fratrum Minorum, ac per me Petrum de Pane et Vino scriptum ab originali Magistri Domini Andree Catalani, in eius loco de Sollana, vicesima die mensis aprilis, in quarta feria octaue Pasce Resurrectionis, anni Domini millesimi CCCC LXXIII.