Pere d'Aragó
TRACTATUS DE VITA, MORIBUS ET REGIMINE PRINCIPUM
PRAEFACIO
(f.9) Excellentissimo ac magnifico Principi domino Petro,
Dei gratia Regi Aragonum, Valencie, Maioricarum, Sardinie et Corsice, comitique
Barchinone, Rossilionis et Ceritanie, domino et nepoti meo carissimo. Eius
humilis abunculus et submissus infans Petrus, ilustrissimi domini Iacobi
bone memorie Regis Aragonum filius, comes Rippacurcie et montanearum de Prades,
cum reverentia humili semetipsum. Comentarium sive opusculum in primo libro
Regum de vita moribus et regimine Principum Deo cooperante composui quod
sacre Regie que Maiestati duxi humiliter presentandum. Emendationi et correctioni
(f.9v) eiusdem illud subiciens et alterius cuiuscumque melius sapientis.
Accipiat ergo Maiestas regia ab ingenioli mei penuria munusculum gratiosum.
Et si quid in eo Deo gratum et Regie Maiestati acceptum invenerit laudes
referat Creatori. Si aliquid minus bene mec imputet parvitati, condat siquidem
in orreis triticum, paleas autem igne comburat caritatis. Explicit prologus.
INCIPIT TRACTATUS DE VITA, MORIBUS ET REGIMINE PRINCIPUM.
CAP. I
De singularitate et preheminencia Principis in moribus et virtutibus.
Fuit vir unus de Ramathaim
sophim de monte Ephraim et nomen eius Elcana. In exordio libri (f.10r) huius
non inmerito a Spiritu Sancto vir unus scribitur, Elcana nuncupatus, ut manifeste
detur intelligi qualis Rex vel Princeps esse debet qui a Domino constituitur
super gentes et Regna. Vir dicitur a virtute, Elcana celus Dei interpretatur.
Debet esse ergo Rex virtuosus et qui habeat zelum Dei. Debet esse etiam unus
non tantum in Domino sed unus in singularitate morum et precipuitate virtutum
ut precipue et singulariter vita, moribus
et virtute poleat super omnes sicut aliis preheminet dignitate.
Sic vir ille de quo in Daniele habetur : Ecce vir unus
vestitus lineis et renes eius accinti auro obrizo ; et corpus eius quasi
chrisolitus et facies eius vel ut species fulguris et oculi eius ut lampas
ardens et brachia eius et que deorsum erant usque ad pedes quasi especies
aeris candentis et vox sermonum eius ut vox multitudinis. In figura ista ni falor virtutes et mores
que ad Regem (f.10v) pertinent et de quibus ipse Rex debet esse ornatus mirabiliter
continentur. Dicit enim quod vir iste vestitus erat lineis. Et quid per vestimenta
linea melius intelligi potest, quam mundicia cordis et castitatis albedo :
ideo Rex in illa die qua eius coronatio et sacra inuncio celebratur tunica
purpurea alba tantum ad carnem induitur ad denotandum quod sicut apparet
exterius albus in veste, ita interius sit mundus in mente. Turpe enim et
ignominiosum est Regi quod tunica sit alba qua corpus tegitur et consciencia
inmunda qua anima decoratur. Continencia carnis summe Regem adornat et per
meritum castitatis Rex qui caste et munde vivit multiplicatur in sobole et
munda proles a Domino sibi datur. Ideo Agustinus in libro «de
Civitate Dei» loquens de gloria castitatis ita ait : habent quippe
intus gloriam castitatis testimonium consciencie (f.11r) habent autem coram
oculis Dei sui. Aristoteles de virtute castitatis scribens ad Alexandrum
in libro qui vocatur «Secreta Secretorum», ita iquit : Clemens
Imperator noli te inclinare ad coitum mulierum, quia coitus
est quaedam proprietas porcorum : quae gloria est tibi si exerceas vitium
irrationabilium bestiarum et actus brutorum ? Crede mihi indubitanter quod
coitus est destructio corporis et abbreviatio vitae, et corruptio virtutum
: legis transgressio et foemineos mores generat. Heac ille. Sequitur.
CAP. II
De benignitate et fortitudine Principis
Et renes eius accincti
auro obrizo. Aurum
obrizum aurum est optime coloratum, et in sacra Escriptura per aurum charitas
designatur : in renibus autem hominis fortitudo consistit. Quid est ergo
renes accingere auro, nisi fortitudinem temperare cum (f.11v) dulcedine charitatis
? Habeat ergo Rex renes fortitudinis : habeat et aurum charitatis : fortis
sit contra malos, vitia et crimina extirpando ; erga bonos autem opera exerceat
pietatis. Augustinus in libro «de
Civitate Dei» : respiciamus Romanos, de quibus precipua laude dictum
est : parcere subiectis et debellare superbos. Gregorius etiam in «Homeliis» dicit
: quod ideo Deus mandavit Moysi quod in plaustro que archa Domini vehebatur
sculperentur leones et boves, ut Prelati videlicet, sive sint spirituales
sive sint temporales, qui legem Domini coram subditis portare debent
verbo et exemplo, leones sint et boves : leones in fortitudine : boves in
simplicitate. Quia secundum eundem Doctorem : disciplina vel misericordia
multum destruitur, si una sine alia teneatur : Rex forfis sine mansuetudine
et charitate potius videtur esse tiranus quam Rex : nimis mansuetus, aut
simplex pro nihilo reputatur : (f.12r) talis enim simplicitas asinina vocatur.
Ideo volens Dominus noster Iesus-Christus de simplicitate ista discipulos
praecavere, dixit eis : Estote prudentes sicut serpentes
et simplices sicut columbe. Gregorius in «Homeliis» super hoc verbo ita inquit
: qua in re notandum est, quod discipulos suos, nec de columba
sine serpente, nec de serpente sine columba, voluit dominus admonere ; quatenus
et columbae simplicitate astutiam serpentis accenderet, et serpentis astutia
columbae simplicitatem temperaret. Haec ille. Sequitur.
CAP. III
De contidione et regimine consiliariorum et aliorum officialium Principis Et
corpus eius quasi chrisolitus. Chrisolitus lapis est, qui quasi aurum
fulget et ex se quasdam ardentes scintillas emittit et omne
genus serpentinum fugat. Corpus Regis Consiliarii et officiales sui
sunt, qui aureo splendore (f.12v) nitescere debent, ut sint erga subditos
charitativi et benigni
: non debent esse aurei ut libenter recipiant aurum, nec vadant post pecuniam
et thesauros, iuxta Augustinum, in libre «de Civitate Dei», sic
dicentem : neque enim auri vitium est avaritia, sed hominis perverse amantis
aurum, justicia derelicta que incomparabiliter auro debuit anteponi
: debent etiam venenum serpentinum fugare, videlicet homines malos qui malitiam
serpentinam habentes, venenum emittunt. Aristhoteles ad Alexandrum, in eodem
libro, docens eum quales debent esse officiales sui, inter coetera, ita inquit
: aurum et argentum et coetera accidentalia huius mundi, sint contemptibilia
apud ipsum, scilicet officialem, et non sit eius propositum, nec intentio
nisi in his quae conveniunt dignitati et regimini, et quod diligat proximum,
et remotum diligat, et amplectetur justos atque iustitiam, odio habens
iniuriam et ofensam, (f.13r) redens uniquique quod suum est subveniens oppressis,
et his qui iniuriam patiuntur, removens penitus omnem iniustitiam, nullam
faciens penitus differentiam in personis et gradibus hominum, quos Deus creavit
aequales. Haec ille. Et si hoc Consiliariis et officialibus pertinere videtur,
fortius Regi, qui Principium et caput est huius corporis, et a quo tamquam
a precipuo fonte omnes iustitie rivuli dirivantur : proprium enim officium
Regis est malorum hominum extirpare venenum. Ideo in libro Proverbiorum scribitur.
Rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum
intuitu suo. Unde sequitur
in figura predicta. Quod facies eius velut species
fulguris et oculi eius ut lampas ardens. Debet facies Regis speciem fulguris emitere et oculi eius
debent ut lampas ardere, ut tanquam alter angelus Domini in veste alba demulceat
et terreat in fulguere. Unde et Matheus angelum apparuisse (f.13v) in resurectioni
Domini describens ait : Erat aspectus eis sicut fulgur
et vestimenta eius sicut nix. De quo dicit Gregorius in "Homeliis" : In fulgure et
enim terror timoris est. In nive autem blandimentum candoris.
Quia vero omnipotens Deus et blandimentum candoris et terror timoris est
: terribilis est pecatoribus et blandus iustis. Nota beatissime Princeps
in dictis huius Doctoris, et recordare quod cujus locum tenes imiteris exemplum.
CAP. IV
De obedientia et fidelitate Principis subditorum.
Sequitur : et brachia eius, et
que deorsum erant usque ad pedes, quasi species aeris candetis. In loco isto per brachia, et que deorsum Regis sunt
usque ad pedes, tam sublimiores quam inferiores Regis subditi denotantur,
quia sicut operatio hominis per brachia et alia membra inferiora exercitatur,
operatur, et (f.14r) ostenditur, ita operatio Regis per subditos fortificatur,
quia cum sit unus sine subditis parum, aut nihil potest ; gloria enim Principis
in multitudine et fortitudine subditorum consistit ; sed species subditorum
fidelium, species debet esse aeris candentis : aes enim candens forte, sonorum
et clarum est, tales esse debent fideles Regis : fortes per magnanimitatem,
sonori per bonam famam, clari, et lucentes pet fidelitatem : fideles debent
esse milites Regi suo : militis nomen amitere debet qui Principi fidem servare
non novit pretiosus lapis et margarita perfulgida est fidei firmitati admixta
militia. Quod autem de militibus dico, de aliis subditis Regis in gradu suo
inteligendum est ; omnes enim per fidelitatem tenentur servire et obedire
Regi Domino suo quia dicit Petrus in Canonica sua : non
tantum tenemur bonis et modestis sed etiam discolis. Aristoteles in prima «Epistola,
ad Alexandrum" ita inquit : oportet itaque quemlibet Regem de necesitate
habere (f.14v) duo iuvamina sustinentia Regnum suum : unum eorum est fortitudo
virorum, quibus tuebitur et confortabitur Regnum suum, et non habebit hoc
nisi quando rector in rectis et dominator in subditis dominatur, et ipsi
subditi uniformiter obediunt dominanti.
CAP. V
De verbo Principis, quod multiplici virtute debet esse fulcitum. Sequitur
: et vox sermonum eius ut vox multitudinis : hic videri meo loquitur
de multiplici virtute, qua vel quibus verbum Regis fulciri
debet : vox multitudinis vox est Populorum et per Populos aliquando in Scriptura Sacra virtutes
intelliguntur : debet esse verbum Regis compositum et ordinatum, in loquendo,
ne mendacia loquatur ; scriptum est enim : Os quod
mentitur occidit animam.
Et alibi : semper verbum verax precedat te. Et proverbialiter dicitur
de homine in cujus ore mendacium non est : iste homo verbum habet (f.15r)
Regis : Non turpia dicat, corrumpunt bonos mores colloquia
prava : non detractoria
loquatur, nec libenter audiat detractores, non vaniloqua : non superflua,
quia in multiloquio non deest peccatum : sit verbum Regis dulce, et humanum
in familiari colloquio : sit durum et terribile in correctione et iudicio
: sit firmum et stabile in promisione, et iuramento. Scriptum est in Psalmo
: iurabit Dominus, et non penitebit eum. Aristhoteles ad Alexandrum in «Secretis
secretorum» : quis te compellit tam frequenter iurare ? Non est faciendum
nisi ex magna necesitate ; Rex vero, nisi multum rogatus
et frequenter sit requisitus, non debet iurare. Nescis quod non convenit
dignitati, et derogas honori quando iuras ? Subditorum et servorum est iurare.
Haec ille.
CAP. VI
De Principe quod habeat zelum Dei, et de virtute iustitiae.
Debet etiam Rex (ut predixii superius) zelum
Dei (f.15v) habere, ut zelo Dei armatus, ad invisibilium et invisibilium inimicorum acies incedat
securus ; habetur enim in libro «Sapientie» : accipiat
armaturam zelus illius. Sequitur ibi : Induet
pro thorace iustitiam, et accipiet pro galea iudicium rectum : sumet scutum
inexpugnabile aequitate. Adverte Illustrissime
Princeps : quibus armis zelus Dei te mirabiliter decorabit : Induet te pro
thorace iustitiam. Thorax armatura est, quae corpus bellatorum defendit.
Corpus Regis Regnum est. Sicut enim bellator sine thorace bellum intrare
non debet, ita Regnum, si iustitia careat, diu permanere non potest propter
iniustitiam et enim ut dicit Sapiens : Transfertur Regnum de gente in gentem.
Augustinus in libro «de Civitate Dei», loquens de iustitia, ita
inquit : Hoc verissimum esse sine summa iustitia Rempublicam Regi non
posse. Et alibi in eodem libro : Remota itaque iustitia quid (f.16r) sunt
Regna nisi magna latrocinia, quia et latrocinia quid sunt nisi et prava Regna.
Ideo Sapiens : Diligite iustitiam qui iudicatis terram
et oculi vestri videant equitatem.
CAP. VII
De Principe quod habeat rectum
iuditium.
Ponet etiam super caput tuum pro
galea iuditium rectum. O quam mirabiliter
videre meo, in galea qua caput tegitur, rectum iuditium figuratur : galea
enim armatura capitis est, et est tali modo fabrefacta sive ordinata quod
ducens eam super caput armatus per fissuram parvam que in ea est omnia extra
videt ; tale vere debet esse Principis iuditium rectum, Rex quippe caput
est Regni sui. Et quae est armatura huius capitis nisi iuditium ? Ideo in
Psalmo : Deus iuditium tuum Regi da. Ab isto ergo recto iuditio debet ipse
Rex circumquaque esse armatus, ut (f.16v) non declinet ad dextram, neque
ad sinistram : ita exaudeat pauperes, ut divitibus iniustitiam non faciat.
Imperator dicit in lege : ita pauperibus debitores sumus, ut divitibus iniuriam
non faciamus ; ita defendat subditos ne extraneis injuria inferatur : ita
domesticus aut familiares foveat quod propter eorum inordinatum favorem aliorum
iustitia non ledatur. Nullus sit Principi in iudicio amicus, aut inimicus
: omnes recto iudicio iudicet sicut Deus ab alto eum posuit super omnes ;
sed in isto iudicio parva debet esse fissura, seu vissio, ut Rex videat,
et clare videat, sapientia et inteligentia mediante, quid sibi in consiliis
et iuditiis faciendum aut eligendum quidve respuendum incumbat tamquam vir
providus et in omnibus circumspectus, ne eum falsa peritorum garrulatio decipiat,
nec perversorum consiliariorum deceptio (f.17r) deviet a tramite veritatis.
Sit fisura seu vissio ista parva ; non parva ut parum intelligat, sed parva
ut humiliter sapiat que licet super consilium intelligat, semper tamen sit
subdita consilio : in hoc enim magnam ostendit Princeps humilitatem, qui
cum sit in consilio summus humiliet se subdens consilio, et respiciens Deus
hanc humilitatem ex alto, vix permitit eum errare, quia scriptum est : Deus
superbis resistit ; humilibus autem dat gratiam.
CAP. VIII
De Principe quod summe debet esse Catholicus.
Proteget etiam te scuto
inexpugnabile aequitate. Scutus vero triangulus
est habens tres angulos. Et quid per scutum nisi Fidem Catholicam intelligere
possumus ? Fides enim catholica precipue et fundamentaliter (f.17v)
in triangulo sanctae et individue Trinitatis consistit. De qua fide dicit
Apostolus : In omnibus sumentes scutum Fidei : super omnes virtutes reluceat
in Principe Fides Catholica, quia sine Fide impossibili est placere Deo.
Et si aliis Principibus hoc pertinere dinoscitur, summe tibi, o fidelissime
Princeps, qui ex regali Aragonum prosapia exortus refulges : Reges enim Aragonum
in hac fide, et pro hac fide vicerunt Regna, operati sunt iustitiam, adepti
sunt repromissiones, opturaverunt ora leonum, extinserunt impetum ignis,
et fugaverunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt
in bello, castra ceperunt exterorum. Quis unquam fuit Rex vel Princeps in
Aragonia qui non sit pro hac Fide Catholica mortuus, aut proprio sanguine
lotus ? Nonne pater tuus Alphonsus, dive recordationis Aragonum Rex, in adquisitione
Sardiniae et Corsicae Regni (f.18r) quam fecit iubente et suadente Mater
Ecclesia cum contra ipsius Ecclesiae et suae corone rebelles circundatus
nobilissimo ac victoriosissimo exercito suo gloriosus apareret in campo,
ab inimicis eiectus ab equo et fortiter vulneratus, a terra potenter se exigens
tamquam alter Iudas Macabeus, et a suis viriliter ac fideliter relevatus,
inimicis devictis et quam pluribus eorum gladio trucidatis, Illo cooperante,
qui victoriam dat Regibus, gloriam habuit et triumphum ? Rex etiam Iacobus
recordationis eximie, avus tuus Paterque meus, cum pro obedientia sanctae
Matris Ecclesie fratrem suum Fredericum Regem Siciliae in mari capitis Orlandi
cum clase potentissima debellando viciset, in ipso bello pedem ipsius
Regis casu perforavit sagita : et cum sub eadem obedientia Castrum Milacii
personaliter espugnaset sagita percusus est. O inestimabile et admirabile
fidei et obedientie (f.18v) bonum ! Regnum dimisit Sicilie, fratrem quem
tenerrime diligebat debelavit et vicit, et proprio corpori quin illum
morti exponeret non pepercit. De Rege Iacobo antiquo, sanctae recordationis
abavo tuo, qualiter pro hac fide vulneratus sit bene nosti : audiant qui
non norunt : Cum in obsidione ville Borriane in adquisitione Regni Valentie,
quod inter alia Regna que a paganorum faucibus abstulit suo imperio subiugavit,
ipse Rex nocte existeret iuxta murum, et custodiens, tamquam bonus Pastor,
vigilias noctis supra gregem suum, a sagitta emissa a muro in latus percussus
est. Gloriosus ille Sanctius, Aragonensium Rex et martir, cum Agarenos debellaset,
et civitatem Osche viriliter obssediset, crudeli sagitta percussus spiritum
reddidit Creatori. Ildefonsus eius filius, dictus bellator quia multa bella
devicerat, in bello Sarracenorum occubuit. Sanctius (fol.19r) primi Regis
Iacobi filius, archiepiscopus Toletanus, dum dimicaret cum Agarenis in campo.
Capite truncato martirium consumatit. Et ne exempla a longe petantur,
quid tu pro hac fide feceris, audiamus. Nonne pro Matris Ecclesia et tue
corone iurium defensione ac cultu iustitie ad Regnum tuum Sardinie cum glorioso
stollio transfretasti ? Nonne ibi labores inmensos in tuo corpore pertulisti
? Et usque ad mortem pervenisti ? Testimonium peribio veritati quod audivi
ab ore tuo dum ad eundum ad ipsum Regnum te preparares et propter periculum
quod inminebat persone tue de ipso viagio faciendo, cum reverentia ut decebat
esses a me multipliciter redargutus, viriliter respundisti quod nulomodo
quin ire dimiteres, etiam quod escires te inibi moriturum ; quinimo pro sancta
Matre Ecclesia cuius negotium agebatur et pro defensione Regni tui tibi lucrum
erat (f.19v) mori et vivere Christo. Notabile dictum et memorie dignum
! Ideo affectu non effectu tamquam alter Ioanes martir effectus es. Persevera
persevera, Nepos carissime, in dilectione Fidei orthodoxe, et certa pro ea
usque ad mortem, eritque tibi corona in hoc seculo, et gloria in futuro :
omnes enim qui Deo placuerunt, in fide placuerunt : sic enim scriptum est
per Apostolum ad Hebreos : Fide intelligimus adaptata
esse secula verbo Dei.
Sequitur: fide plurima hostia Abel ; fide Enoch translatus
est : fide Noe responso accepto : fide qui vocatur Abraham
: fide ipsa Sarra sterilis : fide obtulit Abraham Isaac : fide Iacob
moriens singulos filiorum Ioseph benedixit : fide Ioseph moriens de profeccione
filiorum Israel : fide Moyses natus : fide transierunt mare rubrum : fide
muri Ihericho corruerunt : fide Raab meretrix non periit, et quid aduc dicam. Deficiet enim me tempus enarrantem
de Gedeon, Barach, Sanson, Iept, David quoque et Samuel et (f.20r) aliis
prophetis qui per fidem vicerunt Regna etc.
CAP. IX
De duabus vitis contemplativa et activa.
Sequitur : et habuit duas uxores
: nomen uni Anna, et nomen secunde Fenenna, fueruntque Fenenne filii, Anne
autem non erant liberi. In his duabus uxoribus,
quarum prima Anna secunda Fenenna vocatur, due vite, videlicet contemplativa
et activa, posunt intelligi sub figura : Anna esterilis vita contemplativa
est que filios non generat carnis, Fenenna vero cum liberis vita activa est
et carnalis que in multis negotiis inplicata, multimodam prolem generat incesanter
: contemplativa enim vita ut ait Gregorius «super Ecechielem» pulcra
est sed infecunda, et cum sit speciosa in animo dum crescere in silentio
apetit filios non (f.20v) generat activa vero dum occupatur in opere minus
videt sed modo per verbum modo per exemplum ad imitacionem suam proximus
accendit et multos in bone opere filios generat. Hec ille. Has quipe duas
mulieres contemplativam videlicet et activam debet Rex virtuosus et zelum
Dei habens sibi in matrimonio assumere, in secreto cubili admitere et in
solio Regni sui honorifice collocare, ut una a dextris sedeat et altera a
sinistris : dextra unius super caput eius et leva alterius amplexetur eum.
Sit Rex contemplativus ut Deum timeat, Ecclesiam diligat et eius honorificet
sacerdotes, verbum Dei, missam et officium divinum libenter ac devotissime
audiat, horas canonicas si et quando libuerit proprio ore dicat, orationi,
lectioni et contemplationi vaccet, ut iuxta Bernardum ad Eugenium : sit ipse
unus de habentibus se ; horis tamen et temporibus opportunis (f.21r) taliter
quod ex nimia orationis protelacione iustitiam non pereat, Respublica
non ledatur, et subditorum cause non plus debito prorrogentur et ut melius
ad utramque vitam tenendam se reddat pernitiorem sumopere caveat, ne tempus
quod sibi a Domino concessum est ad bene operandum inaniter dilabatur,
quia omissione temporis sicut de aliis coram Summo Iudice habent omnes, et
precipue super alios constituti, reddere rationem : ita ut tamquam alter
Moyses descendens de monte teneat duas tabulas testimonii
et sit facies eius cornuta ut timeant filii Israel accedere ad eum. Moyses qui interpretatur
elevatus ab aquis, Princeps devotus est qui ab aquis peccati ne intrent usque
ad animam suam debet penitus elevari : tunc descendit de monte quando summo
mane divino officio celebrato ostendit se benigne ad Populum bona Regni et
utilia (f.21v) subditorum cum consilio tractaturum sed cum duabus tabulis
de monte descendat per duas enim tabulas in quibus scripta erant decem precepta
Dechalogi Deum intelligimus et proximum tunc devotus Rex aut Princeps duas
tabulas in manu tenere videtur : tunc facies eius ex vissione et contemplatione
divina cornuta apparet et est quando in negotiis peragendis Deum respicit
per timorem et proximum per dilectionem : et si hoc faciat et taliter vivat,
quis non timebit eum ? Quis ausus fuerit appropinquare sibi ? Iustus formidavit
ex reverentia, malus ex timore. Ideo scribitur de Rege Salomone quod
cum descendisset de Gabaon ubi ascenderat ad immolandum Domino, et Dominus
ibi apparuisset sibi in vissione noctis. Ecce vita contemplativa. Et
venisset Iherusalem et dediset iudicium inter illas duas meretrices que de
filio mortuo cuius esset contendebant coram Rege. Ecce activa. Quid sequitur ? (f.22r)
Audivit itaque omnis Israel iudicium quod iudicaset
Rex et timuerunt Regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium. Ortum Samuelis
peccatum et mortem filiorum Heli sacerdotis ac missionem arche federis Domino
et recuperationem ipsius, cum non sint speculationis nostre cum historia
hec magis sacerdotium quam Regnum tangere videatur, penitus pertractandam
aut exponendam dimitto ; sed historiam prosequendo ad Saulis electionem,
sacri olei untionem et ereccionem eius in Regnum, et ad alia que subsequntur
iuxta materiam nostram, aciem mentis me dirigo Deo duce.
CAP. X
De regali prosapia Principum, et de virtute clementiae.
Sequitur : erat vir
de Beniamin nomine Cys, et erat ei filius vocabulo Saul
electus et bonus et non erat vir de filiis Israel melior illo : ab humero
et (f.22v) sursum
eminebat super omnem Populum. De Beniamin qui interpretatur
filius dierum aut filius virtutum vir nomine Cys nascitur.
De Cys qui interpretatur durus natus est filius vocabulo
Saul electus etc. Saul enim peticio interpretatur. Quid
aliud hoc loco per Benyamin intelligere possumus nisi iIustris prosapia
Regum et Principum quod ab antiquis et virtuosis parentibus propagata descendit.
De regali propagatione duritia oritur videlicet antiqua donatio diutius
duratura que apud nos naturale dominium nuncupatur. De naturali dominio
petitio nascitur quia fideles et naturales vassalli semper in desiderio
et in petitione existunt ut heredem ac dominum habeant naturalem post vitam
Principis in regimine feliciter sucessurum. Et si talis peticio fidelium
subditorum exaudiatur a Domino filius et heres in Regno nascitur electus
et bonus. Ita ut (fol.23r) non sit vir melior illo in filiis Israel. Per
huius verba possumus clare intelligere quis Rex aut Princeps si electus
sit a Domino melior et perfectior omnibus esse debet ut ab humero et sursum
emineat super omnes. In humeris enim onus portamus. Tunc Rex aut Princeps
electus et bonus et a Domino postulatus super omnes eminet ab humero et
sursum quando in potencia regiminis defectus subditorum quos malitia non
exercet ducit et tolerat patienter. Ideo Isayas loquens de Rege et capite
nostro qui super humerum suum pondus nostri peccati in ligno crucis patiendo
portavit, ita inquit: Parvulus enim natus est nobis
et filius datus est nobis et factus est Principatus super humerum eius. Super humerum dominantis
Principatus eius a Domino firmatur et regitur quando benigne scit regere
populum et omnia subditorum cum clementia subportare
quia licet iuxta sapientem iusticia et iudicium (fol.23v) custodiant Regem
roboratur tamen clementia tronus eius.
CAP. XI
De prudencia Principis et qualiter est ab eo a Domino postulanda
Sed iste Saul ante Regni adeptionem, ante sacri oley unctionem, asinas
quas pater suus amiserat cum diligentia perquisiuit ad sciendum
an inveniri possent, ad Samuelem hominem Dei venit, quartam partem stateris
argenti que in manu pueri eius inventa est obtuli it cum panes quos offerret
sistarciis non haberet. Quid est ante sui exaltationem asinas patris
sui, Rex diligenlissime, querere nisi humilitalem quam Christus Pater et
Dominus noster docuit et servavit pro fundamento sui regiminis corde perquirere
et veraciter conservare ; per asinam quippe, que simplex animal est et super
quam humilis Rex ad pasionem adveniens sedit, humilitas designatur, quam
nisi Rex pro fundamento habeat (f.24r) potestas eius diu permanere non potest,
quia deponit Deus potentes per potenciam elatos de sede et exaltat humiles.
Quid est in sistartiis panem non invenitur nisi per humilitatem proprios
deffectus agnoscere
et se ipsum de virtutibus vacuus invenire ut discat de virtutibus minime
gloriari.
Inmo cum Apostolo dicat: Si
gloriari oportet libenter gloriabor in infirmitatibus
meis ut inhabitet in me virtus Christi.
Quid est venire ad hominem Dei nisi pro ipsa humilitati obtinenda,
que in Principibus et magnis hominibus vix aut raro
invenitur, ad orationem recurrere sanctarum personarum
ut quod fragilitas nostra non obtinet oratione donetur?
Quid est offerre quartam partem stateris argenti inventam
in manu pueri nisi a Domino prudentiam postulares? Quarta
pars stateri argenti quarta virtus est et una ex illis
quatuor cardinalibus que prudentia nuncupatur, quam Rex ut habeat antequam
ad apicem (fol.24v) regalis dignitatis ascendat debet a Domino humiliter
postulare. Periculosum est enim sine prudentia Populos regere? Nil autem
infelicius agitur in rebus humanis quam si Deo permitente ille prudentia
careat qui dominandi accipit potestatem, que tamen adepta offerat eam Domino
recognoscens ipsum donum prudentia non a se ipso nec ab alio, sed ab Illius
tantum munere et gratia percepisset qui prudentiam confert parvulis et digne
petentibus dat sapientiam affluenter. Set quare hac prudencia argentea dicitur
quia tamquam argentum sonora est. Prudencia vero possidentem se sonorem
facit. Ideo de Sanctis Apostolis, quia fuerunt huius prudentie summi possessores,
dicitur in Psalmo: In
omnem terram exivit sonus eorum. Sed quare
in manu pueri inventa est? Puer dicitur a puritate.
In hoc datur intelligi, quod sine puritate prudentia
esse non potest. Tunc quarta pars stateris argenti in
manu pueri invenitur (f.25r) quando prudentia, que a
Domino postulata conceditur, in vitae puritate
servatur: et quia Saul haec omnia fecit, quam remunerationem
ex hoc consequutus ex subsequentibus demonstratur:
sacri enim olei unctionem, populi gubernationem, spiritum
prophetandi meruit a Domino obtinere. Ideo post pauca
quae ibi narrantur, quae ad propositum
nostrum non multum facere videntur, et per consequens omitenda
causa brevitatis,
sequitur:
CAP. XII
De sacra olei unctione, qua Princeps inungitur
Tulit autem Samuel lenticulam
olei, et effudit super caput eius. Quia hujus
sacri olei unctionis historiam ad consolationem tui, o beatissime
Princeps, Deo adjuvante expositorus sum, illum invoco
consolatorem, et salutiferum adjutorem Spiritum unctionis
et gratiae, qui unxit Reges et Prophetas nostros, et
a quo unigenitius Dei Filius benedictus homo Christus
Iesus unctus est oleo letitiae prae participibus suis,
qui etiam hunc Saulem primum haebreorum Regem unxit
lenticula olei per manum Samuelis: Non recedat obsecro
a memoria tua, Nepos Charissime; sed semper cum timore
et tremore die nocteque reminiscatur consideratio
tua: qualiter die coronationis tuae isdem Spiritus
Sanctus per Ministros Ecclesiae hoc sacro oleo te linivit,
ut videas et ponderes aequa lanae si vita tua sacrae
unctioni concordet. Qui autem hoc oleo unctus est, opportet
(f.26r) quod sancte, munde et sobrie vivat: peccata
saltem maiora abhorreat et devitet: virtutes amplectetur
et diligat, et opera exerceat pietatis. Caput Regis
oleo ungitur ut sensus corporales ipsius, qui praecipue in capite vigent,
olei Spiritus sancti liniti gratia, suo pariter serviant Creatori. In scapulis
Regis crux ex oleo imprimitur, ut ipse sit crucis signifer gloriosus : non
contra domesticos fidei, nisi coactus, sed contra ejusdem fidei inimicos
bella agat et actus armorum exerceat viriliter et potenter. Sit columba
portans ramum olivae ad Arcam: Sit Heliseus effundens
in vassibus oleum de lechito. Sit Hieu occidens filios
Achab in Samaria, et maleficam Iezabelem. Sit David
devincens in certamine Goliath in funda pastorali, et
quinque lapidibus de torrente. (f.26v) Sit Iacob effundens
oleum super petram, ut videre mereatur scalam erectam
ad Coelum, et angelos
descendentes et ascendentes per eam, et Dominum innixum scalae; quae
per singula exponere esset longum: aliquid relinquendum
est speculationi tuae. Sed miser ille Rex et plusquam miser
filius sceleratus, filius perditionis et irae, qui hoc sacro
oleo ungitur et opera oleo non exercet. Melius esset
ei si natus non fuisset homo ille.
CAP. XIII
De unitate et concordia Ecclesiae et Principis.
Sequitur : et deosculatus est eum. Quid per osculum Samuelis aliud intelligi
potest, (f.27r) nisi quod inter sacerdotium et Regnum concors amicitia et
inseparabilis unitas vigeat animorum : ut sicut sunt Discipuli Domini,
et Ministri Regni illius, sic sit in eis cor unum et anima una ; ut secundum
Augustinum in libro «de Civitate Dei» : sit in eis non amor propriae
ac privatae quodammodo voluntatis, sed comuni, eodem que inmutabili gaudens
bono, atque ex multis unum cor faciens vel perfectae concors obedientiae
caritatis : fulciatur Rex orationibus Ecclesiae et potentia Regis a malivolis
et perversis Ecclesia protegatur. Hii ergo gladii, quos Divina Providentia
in vagina orthodoxa fidei mirabiliter collocavit, de quibus Dominus in coena
recumbens, ait : satis est. Non promiscuis (f.27v) actibus se conturbent,
sed uniti in vinculo dilectionis et pacis, foeliciter perseverent. Rex in
messe Ecclesiae non ponat falcem suam nec in messe Regis Ecclesia e converso.
Suficiat sibi in campo Booz spicas colligere post messores, et bucellam panis
intingere in aceto ut dimissa a proximiori, iuxta legem domus discalciati
Booz copuletur. Haec est illa Ruth Mohabitis, de cujus utero Reges et Principes
processerunt. Et que mater, et domina est Regum et principium terrae, sed
quia aliquantulum utinam non sit nimis elongata est a prioribus, et dulcioribus
amplexis viri sui Domina gentium facta est sub tributo. Hanc devotissime
Princeps honora ut Matrem, ut filiam protege, dilige ut sororem, quam illustres
(fol.28) Aragonum Reges praedecesores tui ditaverunt et ampliaverunt, divitiis,
privilegiis, honoribus et gratiis multipliciter decorarunt. Non recedat ab
ea cor tuum. Mater enim tua est, et turpe ac periculosum est filio a Matre
discedere, quae eum genuit et de cujus lacte pascitur et nutritur. Audias
super hoc Chrisostomum «super Matheum» dicentem : qui matrem
relinquunt ut diligant magis Matrem Ecclesiam, nonne plus est eis centuplum,
quam mater carnalis, illa enim ejus carnem peperit corporalem ; haec autem
animam ejus regeneravit aeternam.
CAP. XIV
Qualiter Princeps debeat exponere se et sua pro liberatione populi
(f.28v) Sequitur : Ecce
unxit te Dominus super hereditatem suam in Principem et liberabis
populum eius de manibus inimicorum eius, qui in circuitu eius sunt. Quae
sit hujus sacre unctionis causa eficiens clare colligitur si subsequentia
praedictorum diligentius perpendantur ; ait enim : ecce unxit te Dominus.
Ideo Saul a Domino ungitur super haereditatem Domini, Princeps
efficitur ut populus Domini de inimicis, qui in circuitu
ejus sunt, penitus liberatur. Consideret prudentia tua, potentissime Princeps,
a quo principio tui Principatus principium oritur, et a qua protestate tua
Regalis potentia derivatur. Ecce unxit te Dominus ; ille videlicet Dominus,
in cujus potestate sunt Regna et omnia jura Regnorum, qui habet scriptum
(f.29r) in femore suo : Rex Regum et Dominus Dominantium, quia ipse est Dominus
Deus noster, nos autem populus ejus et oves pascuae ejus, quia in manu ejus
sunt omnes fines terrae et altitudinis montium ipse conspicit. Sed super
quam hereditatem unxit te in Principem
Dominus super haereditatem suam. Suam dixi, non tuam, ad
denotandum : quod suum est Regnum, suum est imperium, sua
est haereditas, sua est potentia Regni tui. Tu baiulus, tu procurator, tu
villicus Domini es. Ideoque dictum est tibi in Evangelio, et aliis in regimine
constitutis : redde rationem villicationis tuae. Sed quare tibi a Domino
commissa
est haec regalis potestas, nisi ut a faucibus inimicorum
populum (f.29v) tibi commissum liberes
et ab injustis oppressionibus, violentiis et rapinis protegas
et defendas, nec permittas a tuis nec ab extraneis, in quantum
tibi possibile fuerit, injuste aut indebite molestari, imo etiam per tuitionem,
et defensionem ipsius populi, si necesse fuerit, morti, et omni periculo
te exponas : ad instar illius summi Regis et Magistri domini nostri Iesu
Christi, qui corpus suum morti tradidit, ut a morte populum liberaret. Ideo
in Evangelio Ioannis loquendo de se ipso ait : Ego sum pastor bonus : Bonus
pastor animam suam ponit pro ovibus suis ; mercenarius autem, et qui non
est pastor, cujus oves non sunt propriae, videt lupum venientem, et
fugit, quia non pertinet ad eum de ovibus, quoniam mercenarius (f.30r) est.
O proh dolor quam multi mercenarii hodie ; pastores vero pauci. Producatur
in medio Ecequiel Propheta,
et quid de malis pastoribus sentiat audiamus, ait enim :
veh pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Nonne greges
pascuntur a pastoribus lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod
crassum erat occidebatis, quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum
non sanastis, quod fractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis,
quod perierat non quesistis ; sed cum austeritate imperabatis eis, et cum
potentia ; et dispersae
sunt oves mee eo quod non esset pastor. et factae sunt in
devorationem omnium bestiarum agri. Gregorius in «Pastorali» exponens
verba Prophetae hujus (f.30v) videlicet in hoc quod ibi dicitur
: Quod fractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistus, ita
inquit : abjectus enim reducitur eum quisque in culpam lapsus ad statum justitiae
ex pastoralis
sollicitudinis vigore revocatur fracturam vera ligamen astringit,
cum culpam disciplina
deprimit, ne plaga usque ad interitum denuat, si hanc districtionis
severitas non coarctat, sed saepe deterius frangitur cum
fractura incaute ligatur : ita ut gravius scissuram sentiat si hanc inmoderatius
ligamenta constringat. Unde necese est ut cum peccati vulnus in subditis
corrigendo constringitur magna se sollicitudine etiam districtio ipsa moderetur
: quatenus sic jura disciplinae contra delinquentes exerceat, ut pietatis
viscera non (fol.31r) ammittat. Super verbum autem illud : vos autem cum
austeritate imperabatis eis, et cum potentia. Idem Doctor in eodem libro
sic ait : plus enim se suo actore diligentes iactantes se erga subditos erigunt,
nec quid agere debeant sed quid valeant attendum, nihil de subsequenti judicio
metuunt dum improbe de temporali potestate gloriuntur libet ut licenter et
inlicita paciant, eum et subditorum nemo contradicat. Qui ergo et prava studet
agere, et tamen ad haec coeteros tacere ipse sibimet testis est, quia plus
veritate se appetit diligi quam contra se non vult defendi. Nemo quippe est
qui ita vivat ut aliquatenus non delinquat. Ille ergo seipso amplius veritatem
desiderat amari, qui sibi (f.31v) a nullo vult contra veritatem parci. Aristotheles
ad Alexandrum in «Secretis secretorum» : O Alexander, converte
ad te animos subditorum : tolle injurias et injustitias ab
eis : noli dare hominibus contra te materiam obloquendi. Summa igitur prudentia
est ut tua reverentia cointret in cordibus subditorum, magis quam dilectio
ob timorem.
CAP. XV
De tribus signis quae in electione boni Principis a Domino ostenduntur,
et praecipue de virtute humilitatis.
Sequitur : et hoc tibi signum quia unxit te Dominus in Principem : cum
abieris hodie a me invenies duos viros iuxta sepulcrum (f.32r) Rachelis in
finibus Benyamin in meridie salientes magnas foveas, dicentque tibi : inventae
sunt asinae, ad quas ieras perquirendas, et reliqua usque ad illum locum
ubi dicitur et descendes ante me in Galgata. In approbatione Saulis quod
unxerit eum in Principem Dominus, tria a Domino sunt sibi signa ostensa quae
in quolibet Rege, ut sit a Domino approbatus, manifestissime requiruntur
: primum quod inventa sint asinae patris sui : secundum quod inveniant
eum tres viri, quorum unus portet tres hoedos, alius tres panes, alius lagenam
vini : tertium et ultimum signum est, quod in grege Prophetarum ipse prophetans
in virum alterum sit mutatus. In signo inventionis asinarum (f.32v)
patris, nil aliud percipere possum nisi virtutem humilitatis, ut superius
in perquistione ipsarum asinarum breviter declaravi. Ibi autem me dixisse
recolo quod in asina quae simplex animal est et super quam humilis Rex, ad
passionem adveniens sedit, humilitas designabatur. Nunc etiam dico quod primum
et praecipuum signum in Principe est, quod elegerit eum Dominus si signo
humilitatis fuerit insignitus : hae sunt asine Patris, quae electo Principe
denuntiantur inventae ; de qua humilitate Dominus in Evangelio dicit : discite
a me, quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
Sed qualiter habeatur et habita conservetur humilitas, quatuor requiruntur,
quae per ordinem (f.33r) subsequuntur : Primo Sanctorum Patrum utriusque
Testamenti sancta eruditio, quae in duobus viris salientibus magnas foveas
figuratur : secundo propriae fragilitatis assidua recordatio, quae in sepulchro
Rachelis optime demonstratur : tertio praedecessorum utilis operatio, quae
in finibus Benjamin declaratur : quarto, et ultimo, divinae bonitatis fervens
illuminatio, quae in meridie denotatur. Si Sanctorum Patrum qui duo viri
sunt, aut per charitatem uniti, quia ut dicit Gregorius in «Homeliis» :
nisi in duobus charitas esse non potest, aut in duorum testamentorum pagine
constituti, magnas foveas salientes videlicet Sanctarum scripturarum declarantes
profunda et abscondita tenebrarum producentes in lucem, qui (f.33v) nos de
hac humilitate habenda et conservanda erudiunt. Dicta compenses, tunc beatissime
Princeps videbis et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum, et certissime
scies quam sit necessarium et utile Principi hunc humilitatis lapidem praetiossum
in circula suae Regalis diadematis aureo collocare. Producat filius Sirach
de laude humilitatis testimonium suum : ipso enim unus fuit in veteri Testamento
de salientibus magnas foveas, ait enim : Quanto magnus es humilia te in omnibus,
et coram Deo invenies gratiam, quia ab humilibus honoratur Deus. De Testamento
veteri unum testem produximus ; de nova alium producamus, ut sint duo viri,
juxta praeinsertam figuram, magnas foveas salientes : et quem mediorem producere
(f.34r) possumus, quam Principem Apostolorum Petrum, de humilitatis praeconis
sic dicentem? Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore
vissitationis, optime dixit : exaltet, quia Dominus in Evangelio loquens
de ipsa humilitate, dixit : qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat
exaltabitur. Audias Isidorum de hac humilitate quantum in sublimiori statu
positis sit necessaria, ait enim : In summo honore, summa sit tibi humilitas,
non te extollat honor ; tanto maiore humilitate sis perspicuus, quanto es
magna dignitate praeclarus. Si circa sepulchrum Rachelis, ubi requiescunt
corpora mortuorum tuae fragilitatis conditionem consideres, elationem
effugies, humilitatem sectaberis et (f.34v) in aeternum non peccabis, quia
licet sis Rex et potens et in magna gloria et potentia constitutus, tamquam
unum de minimis Regni tui te cogitar moriturum. Post mortem vero quis eris
? Ossa tua in cinerem revertentur et corpus tuum Regale, quod hodie gemmis,
auro et purpura tegitur, vermibus et putredini fiet esca. Si humilitatem
praedecesorum tuorum ad memoriam revoces, totus eris humilis totusque
benignus. Ideo olim gentes et Regna superbiam et faustum aliorum Regum et
Principum ferre non valentes sub humilitatis et benignitatis jugo hujus regiae
domus colla submisserunt, etiam gens barbara sua ferocitate relicta huic
humilitatis et benignitatis dominio se prostravit. Sed in meridie totum fiat,
videlicet in dilectione Dei quae (f.35r) ut meridies claritatem emitteres,
omnia calefacit, iuxta Apostolum dicentem : Omnia vestra in charitate fiant.
Quia humilitas quae in dilectione Dei fundata non est, potius hypocrisis
quam humilitas dici potest.
CAP. XVI
De tribus viris, in quibus omnis perfectionis status consistit.
Tres viri qui in via Saulem inveniunt tres
haedos, tres panes, lagenam vini portantes. Tres viri illi
sunt, de quibus Ezechiel Propheta, in prophetia sua loquens ait : si fuerint
tres viri isti in media ejus, Noe, Daniel et Iob, ipsi iustitia sua liberabunt
animas suas, ait Dominus exercituum. Secundum opinionem Doctorum in tribus
viris istis status seu conditio intelligitur
omnium (f.35v) perfectorum et juste viventium : Praelatorum,
videlicet, et praesidentium in Noe ; virginum et perfectorum in Daniele
; conjugatorum et saeculariter viventium in Iob. Noe autem tres hoedos
portat, quia, tria peccata, seu tria genera peccatorum in
quibus omnia peccata alia includuntur, de quibus Ioannes in Canonica sua
dicit : omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia occulorum
et superbia vitae, debet praelatus aut praesidens in quantum sine offensione
Dei et lessione justitiae poterit aequanimiter et misericorditer comportare
: tunc praelatus tres haedos portat, quando peccata populi patienter tolerat.
Tres panes Daniel, in quo intelliguntur perfecti, tres perfectiones evangelicae
sunt, quas (f.36r) quilibet in statu perfectionis positus debet et tenetur
servare, videlicet,
caste vivere, proprium non habere, sub obedientia militare.
Iob videlicet conjugatus, et saeculariter vivens lagenam vine portasse describitur
; per vinum enim aliquando in sacra Scriptura peccatum intelligitur ; in
lagena vero observantia mandatorum. Lagena enim vas est in quo vinum inclussum
ducitur : Quid est ergo in lagena vinum ducere nisi in observantia mandatorum
peccata occultare ? De quibus Paulus ait : beati quorum remisse
sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata, sed quare hi viri tres Regem
inveniunt : ad denotandum quod
Rex perfectus et qui a Domino electus dignoscitur virtute
omnium perfectorum
et omnium juste viventium debet particeps fieri (f.36v) et
perfectionibus eorum coequari perfectius, ut sit cum praelatis
praelatus, cum perfectis perfectus, cum conjugatis et communiter viventibus
observatiam teneat mandatorum. Verecundosum est Regi quod aliquis eum in
virtutibus superet, quia nullo se credit per potentiam superari. Ideo in
libro Sapientiae scribitur : Melius est sapientia quam vires et vir prudens
magis quam fortis. In duabus autem panibus, quos Saul de manu trium virorum
illorum accepit nihil aliud intelligere possumus, quam vitam et doctrinam
Sanctorum. Tunc enim de manu eorum duos panes accepimus quando ipsorum doctrina
pascimur et vitae imitamur exempla. (fol.37r)
CAP. XVII
De perlectione Principis ad quam debet ascendere postquam fuerit electus
a Domino.
Postquam Saul a tribus viris inventus est et duos panes de manu eorum accepit
ad collem Domini, veniens in statione Philistinorum urbem ingrediens et in
medio gregis prophetarum diversa musicorum genera psallentium existens,
cum insiluisset in eum Spiritus Domini inter prophetantes ipse prophetasse,
in virum alterum est mutatus. Ad collem Domini instatione Philistinorum venire
est de peccatis et vitiis, quibus haec vita plena est, ad virtutum culmina
evolare, urbem introire et ad divinorum archana coelestia per contemplationem
ascendere. Inter grege Prophetarum diversa (f.37v) musicorum genera psallentium
et prophetantum, prophetare est, inter hymnidicos Angelorum Choros, Deum
contemplando laudare, et melliflua gloriae, quae in spe profutura agnoscimus,
per contemplationis donum dulciter praegustare. Si Rex aut Princeps ad tantam
perfectionem perveniat Propheta est, et plusquam Propheta, et mutabitur non
inmerito in virum alterum, quia de peccatore fit justus, de ignaro propheta,
de homine Angelus. Quia ergo talis fuit Rex et propheta David, angelus Dei
meruit nuncupari : dictum autem est ei : sicut enim Angelus Dei sic est Dominus
meus Rex, ut nec benedictione nec maledictione moveatur. Quid in fine omnium
praedictorum per Samuelem Sauli conclussum (f.38r) est, et per consequens
omni Regi aut Principi, quem Dominus duxerit eligendum. Quando ergo evenerint
signa haec omnia tibi fac quaecumque invenerint manus tuae, quia Deus tecum
est.
CAP. XVIII
Qualiter Princeps debet proprios defectus agnoscere
Sequitur : et descendes ante me in Galgala. Ego quippe descendam ad te
ut offeras oblationem et inmoles victimas pacificas, septem diebus expectabis
donec veniam ad te. In exortatione et admonitione Samuelis ut Saul in Galgala
ante ipsum descendat, victimas et pacificas Domino inmolet, septem diebus
ipsius Samuelis expectet adventum, manifeste datur intelligi quod Rex
talis et tantus prout superius est (f.38v) depictus post tot donorum et beneficiorum
sacra molimina cum nullus sit ita perfectus qui saltem in minimis non incidat,
cum scriptum sit : Septies in die cadit iustus, proprios defectus assidue
et diligenter discutiat per poenitentiam, et lamenta frequenter diluat :
de tantis beneficiis acceptis non in superbia elevetur cor suum, sed laudes
inmensas referat Creatori. Septenaria vero que in Ecclesia militante multa
esse videntur, prout sunt septem dona Spiritus Sancti et septem misericordiae
opera et alia septenariorum carismata, quae in praedictis septem diebus figurata
videntur de ejusdem Spiritus Sancti munere, a quo cuncta procedere dinoscuntur,
se recepisse et habuisse agnoscat. Et post pauca (f.39r) quae ibi continentur,
quae nihil aut parum faciunt ad propositum nostrum et in quibus exponendis
quum nihil aliud esset quam exposita replicare, inmorandum non est.
CAP. XIX
De congregatione Populi facienda per Principem loco et tempore opportunis.
Sequitur : et convocavit Samuel populum ad Dominum in Masphat. Convocato
populo coram Domino in Masphat et facta eis per Samuelem collatione seu recordatione
de beneficiis et gratiis eis, et patribus eorum a Deo collatis ; memorata
etiam eis ingratitudine eorum qui, relinquentes Deum, Regem petierunt, sors
per (f.39v) tribus et turmas mittitur, ceciditque super excognationem
Metri et pervenit usque ad Saulem filium Cys. Per haec autem verba possumus
colligere manifeste quod nisi coram Domino, et in Masphat non est populus
congregandus. Masphat enim interpretatur : tempus opportunum. Coram Domino
ergo convocetur populus, videlicet, causa justa, communi et honesta praecunte,
ut sit semper ibi Deus juxta Evangelicum dictum ubi Dominus ait : si fuerint
duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Sed in Masphat,
videlicet, temporae opportuno ; non enim omni tempore populus convocandus
est. Ideo quia Roboam filius Salomonis in convocatione populi, relicto consilio
antiquorum, et juvenum adhaerens consilio, non vocavit (f.40r) populum coram
Domino, quia non rectam intentionem habuit, nec in Masphat, quia non servavit
tempus opportunum, majorem partem Regni amissit, quae Ieroboan adhaesit filio
Nabath, qui peccare recit populum Israël, prout haec tertii libri Regum
latius habet historia. Sed dicit : quod cecidit sors super cognationem Metri.
Metri enim dulcis vissio interpretatur. Rex super quem sors Domini descendere
dignoscitur tria dulciter videt : Deum, per contemplacionem : seipsum, per
humilitatem : subditos, per gubemationem. Divina contemplatio est si
dulciter sapit : vera humilitas est, si dulciter novit ;
recta gubematio est, si dulciter regit.
(f.40v)
CAP. XX
Quod Princeps non debet esse ambitiosus.
Sequitur : quaesierunt eum, et non est inventus illic : et reliqua. Rex
sanctus et bonus a Domino electus, sacro oleo jam inunctus, ne ad Regni fastigium
assumatur in domo absconditur, a Domino quod absconsus est revelatur,
quia consuluerunt Dominum si venturus esset illuc : responditque Dominus
: Ecce absconditus est domi, et tulerunt eum inde. Quare haec omina facta
sunt et quare Magister et Dominus noster Iesus Christus ne Rex fieret abscondit
se et fugit ab eis ? Ad verecundiam et confussionem Regum et praelatorum
dominantium et omnium illorum qui peccato ambitionis infecti, honores
et dignitates affectant, (f.41r) qui cum sint multi ex eis indigni, ad digna
et sancta se dignos reputant et ad cathedras pastorales seu imperiales regendas
inverecundosa fronte se ingerunt, non cogitantes, miseri, quam periculosum
sit ad locum meritorum sine meritis ascendere et in cathedra virtutis sine
virtutibus sublimari. Sed quando sunt in potestate positi, quid ambitiosi
faciunt ? Qualiter pastorale officium regunt Deus scit : mundus agnoscit,
et illa opulentissima Civitas bene novit ubi pastores provissi non ad commissarum
ovium caulas tendunt ; sed ibi commorantes, ut ad majora promoveantur,
ipsis ovibus in manibus mercenariorum relictis, de lacte ovium impinguantur.
Summorum Summus (f.41v) hoc etiam non ignorat, cum in presentia sua et oculis
suis cernentibus haec omnia fiant. O bone Iesu, quandiu insatiabilem ambitiosorum
ingluviem sustinebis ? Quomodo placet tibi quod tunica tua inconsutilis et
texta per totum a tuis fidelibus disuatur et dilanietur, quae ab infidelibus
crucifixoribus tuis remansit intacta ? Ploret Iacob, et vissa tunica
filii sui dicat : Tunica filii mei est : fera pessima comedit eum : bestia
devoravit Ioseph. Audiant adhuc ambitiosi Gregorium in "Pastorali" dicentem
: Ne temerare sacra regimina, quisquis his impar est audeat et per concupiscentiam
culminis ducatum suscipiat perditionis. Hinc enim pie Iacobus prohibet, dicens
: Nolite plures magistri fieri fratres (f.42r) mei. Hinc ipse Dei hominum
que mediator Regnum percipere vitavit in terris qui supernorum quoque Spiritum
scientiam sensumque trascendens ante saecula regnat in Coelis. Sequitur post
pauca quae iam superius declaravi : et ait Samuel ad omnem populum.
CAP. XXI
De vita boni Principis quantum sit populo necessaria.
Ecce videtis quem elegit Dominus, quoniam non est similis ei in omni populo.
Et clamavit cunctus populus, et ait : vivat Rex. Ostendit Samuel populo Regem
quem elegerat Dominus, laudibus eum extollens, quod non sit similis ei in
populo (f.42v) ut ad diligendum ipsum Regem et serviendum ac obediendum sibi
populus animetur, et tam pro laudabili testimonio Ecclesiae, quam etiam pro
laudabili vita Regis, ut vivat Rex populus habeat causam orandi, cum a vita
boni Principis vita dependeat subditorum, et ipso moriente, non corporali,
sed civili morte, prout in multis experientia docuit, subditi moriuntur :
bene ergo de Rege aut Principe virtuoso, et cui non sit similis ei in populo,
clamet et dicat populus : vivat Rex, et exaudiat Dominus populum vociferantem
et clamantem pro vita Regis : in veteri enim, et in novo Testamento non legimus
nisi sanctos et justos Reges diu regnasse, quia viri sanguinum et dolosi,
ut habetur in psalmo, (f.43r) non dimidiabunt dies suos. Ideo Chrisostomus "super
Matheum", de hac materia loquens, ita inquit : hoc autem notandum est,
quod quicumque Regum placuerunt Deo, diutius regnaverunt et prosperati sunt
et inimicos eorum humiliavit eos sub eis, quotquot autem maligne geserunt
velociter et a Regno et a vita cum amara morte praecissi sunt, et humiliavit
Deus sub inimicis eorum. Haec ille. Sed si aliquando ut malus praesidens
diu vivat, hoc provenit ex peccatis et culpa subditorum, cum scriptum sit
in Iob : propter peccata populi regnare facit hypocritam. Ille Princeps aut
rector, quicumque sit, verus hypocrita est qui sub specie virtutis in regimine
subditorum opera impietatis exercet. Data per Samuelem lege Regni (f.43v)
scripto in libro coram Domino licenciatoque populo ut quilibet ad propria
remearet.
CAP. XXII
De ordinacione domus Principis.
Sequitur : Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath. Gabahath interpretatur
proclivium temporale : in hoc datur intelligi quod sicut Rex eleclus
a Domino ad alta conscendit, ita aliquando administrando temporalia et terrena
ad ima descendat et ad domum suam vadat, videlicet ad ordinationem et directionem
domus propria, ut bene regatur, et bene ordinetur, aciem suae mentis dirigat
prout decet : et quia de ordinatione domus regiae agitur epistola Clementis
Papae quarti, missa ad Regem Carolum, in quantum ad materiam nostram
facere (f.44r) videtur ad medium deducatur : melius est enim de antiquorum
patrum floribus more argumentossae apis melleum liquorem educere, quam de
nostris ventorum foliis vana et infructuosa proferre. Ipsa vero epistola
juxta nostrum propositum sic se habet : Domum autem sic ordina ut habeas
bona latera, viros sapientes, providos et fideles, te ex animo diligentes,
nec sibi invicem invidentes. Sed nec tanta etate necessitudinis vinculo obligatos,
ut plures personae numero unicam representent : sint distincta singulorum
officia : sciat quisque quid sibi faciendum incumbat, et promiscuis actibus
non turbentur : sit in tuo hospitio religiosus aliquis vel miles affabilis
et afflictis compatiens, cui specialiter (f.44v) committantur, ut illis quos
audire nequiveris aut nolueris, benigne respondeat, et ipsorum petitiones
vel verbo tibi referat, vel in scriptis assignet, ad quarum expeditionem
celerem, comodo, quo fieri poterit congruentius, per te vel alios previa
ratione procedas : sit tibi honesta familia et urbana, quae venientes benigne
suspiciat, et quos admittere pro temporis qualitate non poterit, sine contumelia,
cum honesta excusatione repellat : Legatos Principum et civitatum pro honore
tuo, quantum te et eos decebit honores et a tuis jubeas honorari ut nomen
tuum apud extraneos et domesticos clarius et celebrius habeatur : sedeant
in domo tua cum tu ipse vacare non poteris omni die juridica (f.45r) aliqui
sapientes qui ea quae poterunt expediri ibidem expediant, ea quae tractum
habebunt tibi renuntient ut vel forma expeditionis detur aut ad suos judices
remittantur. Conquaerentes de te vel tuis officialibus patenter audias, et
citius quam alios illos expedias, ne conviciis affici aut comminationibus
deterreri permitas. Si Praelatos de tuo consilio feceris ad tria vel quatuor
certa per lamenta veniant annuatim, quibus vadia certa constituas, cum nec
ecclesias suas deserere diu debeant, nec in tuo servicio suis stipendiis
militare. Nec ommitimus quod circa tuae domus expensas vigilantior esse debes,
ut aliquam personam maturam habeas, et honestam qui videat et provideat quod
ex nimia (f.45v) parcitate tuo quidquam honori depereat, nec ex defectu debitae
providentiae bona tua a garcionibus et gulosis hominibus aut aliis personis
turpibus consumantur. Nec te pudeat de receptis et expensis certis temporibus
rationem audire cum hoc sit tibi perutile, et ad id etiam magnatum hominum
provoceris exemplis, et nihilominus rationales habeas non levis opinionis
homines ; sed exploratae fidei et gravitatis exactae. Haec ille.
CAP. XXIII
De bono et fideli servitio quod debetur Principi per subditos et de ejus
tolerantia.
Sequitur : et abiit cum eo pars exercitus quorum tetigerat Deus corda.
Filii autem Belial dixerunt : Num salvare poterit nos iste ? (f.46r) Et despexerunt
eum, et non attulerunt ei munera ; ille vero dissimulabat se audire. Qui
filii Dei sunt et spiritu Dei aguntur, et quorum corda Deus tangit, in licitis
et honestis obtemperant Regi suo ; qui vero contrarium faciunt, filii sunt
diaboli et a Domino maledicti. Set quia de hac materia in prima parte hujus
operis, ubi agitur de fidelitate, et obedientia subditorum, latius tractatum
est, ne dicta repetere videar, hic amplius dicere non intendo. Super illud
autem verbum ubi dicitur : ille autem dissimulabat se audire, unum tantum
dico. Quod hoc factum est ad doctrinam et eruditionem Regum et aliorum
dominantium, qui multa aliquando licet male fiant secundum modum, locum et
tempus debent sub disimulatione transire, (f.46v) ut videntes non videant
et audientes non audiant, maxime ea quae tendunt ad propriam ultionem : cum
scriptum sit : Mihi vindictam, et ego retribuam : dicit Dominus. Sequitur.
CAP. XXIV
Qualiter Princeps debet agere justa bella.
Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Amanites, et pugnare coepit
adversus Iabes Galaad. Postquam de moribus et virtutibus, quibus Rex debet
esse ornatus, de sacra unctione et de aliis in superioribus contentis plenius,
Deo cooperante, tractatum est, restat, ut de sequentibus, in quibus agitur
de bellis et gestis bellorum, ad consolationem (f.47r) tui, o strenuissime
Princeps, de ipsis bellis, prout Deus dederit, aliquid proferatur. Cum deceat
regiam Majestatem, secundum quod civilia jura canunt, non solum legibus divinis
et humanis esse armatam, sed etiam armis temporalibus opportet esse
decoratam, ut utroque tempore bellorum et pacis recte valeat gubemare.
Secundum vero historiam quae versatur in manibus, et quam prout coepimus,
gratia adjuvante Divina, percurrere exponendo opportet, Naas Amonites civitatem
Iabes Galaad quae sub filiorum Israël Imperio subjacebat, ut eam per
vim caperet, expugnare coepit ; viri autem Iabes, videntes se in arto possitos,
et nisi per dextrorum oculorum exeptionem cum adversario foederare non posse
ad Saulem in Masphat veniunt, causam (f.47v) coram populo suae necessitatis
exponunt, auxilium petunt ; quibus auditis populus flevit et Saul cum bobus
de agro veniens, et causam fletus populi sascitans, inspiratus a Domino
cum insiluisset in eum spiritus Domini, et magno furore repletus, utrumque
bovem concidit in frustra, missitque in omnes terminos Israël per manum
nuntiorum dicens : quicumque non exierit, sequutusque non fuerit Saulem et
Samuelem, sic fiet bobus ejus : Invasit ergo timor Domini populum, et
egressi sunt quasi unus vir, et recensuit eos in Bezet. Sequitur : sic dicetis
viris illis, qui sunt in Iabes Galaad : Cras erit vobis Salus cum incaluerit
sol, et reliqua. Ex praedictis, ni fallor, clare colligitur quod in bellis,
ut juste, prudenter et secundum Deum (f.48r) fiant, sex inter alia requiruntur,
quae inferius per ordinem denotantur. Primo quod Rex aut Princeps, cui incendi
bella a lege divina et humana est attributa potestas, causa justa praecunte,
ad bellum indicendum procedat. Secundo quod non proprio [289] capite nec
paucorum ; sed multorum, maxime magnorum et potentiorum Regni sui suffultus
consilio ad bellum peragendum se praeparet. Tertio non vindicta, non avaritia
nec alia turpi aut perversa intentione suassus, sed zelo Dei accensus, charitate
armatus et necessitate coactus bella agat. Quarto quod corda fidelium subditorum
non crudeli nec aspera coertione sed mensueta et benigna, nisi horum
protervitas hoc exposcat, ad actus bellicos peragendos promoveat seu
inducat. Quinto quod postquam bellum (f.48v) incoeptum fuerit, non morose,
non pigre, sed properose et cito, quae agenda fuerint exequatur. Sexto et
ultimo quod non in proprus viribus, nec alienis, sed tantum in Dei auxilio
tota mente confidat, et si haec fecerit sine dubio victoriam obtinebit. Haec
autem omnia breviter dicta sunt ut discurrendo per singula latius inmoretur.
Quae causa justa in bellis indicendis ut juste belle agantur necessaria videatur
tam ratione quam auctoritate fulcitur. Ratio enim poscit quod ubi major obstructura
in altum erigitur, fortiori et solidiori fundamento roboretur, ne ex defectu
fundamenti domus seu obstructura elevata in altum casum pariat, pariter et
ruinam. Ideo proverbialiter et sapienter dicitur quod ubi fundamentum non
est, super aedificari non potest ; et in (f.49r) Evangelio Luchae, de bene
fundata domo, quae per inundationem fluviorum evelli aut moveri non
potuit, dicitur : fundata enim erat supra firmam petram. Apostolus etiam
de hoc fundamento scribens ad Corinthios in prima aepistola ita inquit :
Ut sapiens Architectus fundamentum posui alius autem super aedificat, unusquisque
autem videat quomodo superaedificet. Ex praedicti manifeste conc1uditur,
quod ubi altior domus seu obstructura fundatur, firmiori et solidiori indiget
fundamento, et cum in rebus humanis nullus sit actus ubi in periculo animae,
corporis et bonorum altiori obstructura erigatur in altum quam actus bellorum,
et per consequens maius periculum in ruina, ratio poscit quod fundamento
(f.49v) justitiae, quod est praeclarissimum et tutissimum fundamentum, debet
non inmerito roborari. Auctoritas etiam hoc confirmat ut habetur in Decretis,
causa 23. q. 2. ubi ait : quod autem quaeritur quod sit justum bellum. Isidorus "Ethimologiarum" libro
18. inquit : Iustum bellum est quod ex edicto geritur de rebus repetendis,
aut propulsandorum hostium causa. Iudex dictus est quia jus dicat popolo,
sive quod jure disceptet jure autem disceptare est juste judicare, non enim
est judex si non est justitia in eo. Isydorus "Ethimologiarum" lib.
9.° quod ad bella utiliter peragenda consilium plurimorum maxime magnorum
et potentiorum Regni sit necessarium, et sanctorum et sapientium dictis,
et exemplis antiquorum (f.50r) quiqui ante nos laudabiliter praecesserunt
possumus clare et multipliciter edoceri communis et firma sententia
est, et per dicta Sanctorum atque Doctorum communiter approbata, quae dicit
: Quod omnes tangit, ab omnibus debet approbari. Cum ideo bonum aut malum
belli non tantum Regem, sed etiam Rempublicam Regni sui tangere videatur,
consequens est quod sine consilio illorum quos negotium tangit et sine auxilio
cujus perfici non potest et qui in bonis aut sinistris participantes una
cum capite et Principe suo portare habent necessario pondus dici et aestus
bella agere seu incipere non est decens. De hoc etiam habemus exemplum in
illo sancto et perfecto Rege Ezechia, de quo dicitur 2.° "Paralipomenon" (f.50v)
: Qui cum audisset venisse Sennacherip, et totum belli impetum verti contra
Iherusalem, non proprio nec paucorum adeptus consilio, sed inito cum Principibus
consilio, virisque fortissimis obturaverunt capita fontium, quae erant extra
urbem, et hoc omnium decernente sententia et congregata multitudine, quae
erant peragenda complevit, prout haec latius in ipsa historia continentur.
Sed quid sequutum fuit propter hoc ? Quia ut dicit Sapiens : ubi multa consilia
ibi salus ? Sequitur in eadem historia : Missit Dominus angelum qui percussit
omnem virum robustum et bellatorem, et Principem exercitus Regis Assiriorum,
reversusque est cum ignominia in terram suam ; cumque ingressus esset domum(f.51r)
dei sui, filii qui egressi fuerant de utero eius interfecerunt eum gladio.
Salvavitque Dominus Eccechiam et habitatores Iherusalem de manu Sennacherip
Regis Assiriorum et de manu omnium, et praestitit ei quietem percircuitum,
multi etiam deferebant hostias et sacrijicia Domino in Iherusalem, et munera
Ecechiae Regi Iuda, qui exaltatus [290] est post haec coram cunctis gentibus.
Quod non vindicta nec avaritia aut alia intentione sinistra sit procedendum
ad bella, sacrorum canonum auctoritatibus ac exemplis etiam declaratur
Augustinus "contra Manicheos", et habetur in "Decretis" 23
causa q. prima. Quid culpatur dicit sic. Quid culpatur in belle, an quia
moriuntur, quinque morituri ut domentur in pace victuri (f.51v) hoc reprehendisse
timidorum est, non religiosorum nocendi, cupiditas ulciscendi, crudelitas
implacatus atque implacabilis animus feritas rebellandi, libido dominandi,
et si qua sunt similia. hoec sont quae in bellis jure culpantur. Haec ille.
Quod propter avaritiam bellare peccatum sit isdem Augustinus in libre "de
verbis Domini" tractatu 19, et habetur in "Decretis" causa
23, q. prima. Militare dicit sic : Militare non est delictum, sed propter
praedam militare peccatum est, nec Rempublicam gerere peccatum criminosurn
est ; sed ideo agere Rempublicam ut divitias augeas, videtur esse dapnabile.
Propterea enim quadam providentia militantibus sunt stipendia constituta,
nedum sumptus quaeritur predo crassetur. Holofernes Princeps militiae Assiriorum,
(f.52r) ut habetur in libro Iudith, cum intolerabili potentia et ferocitate
sua Nabuchodonosor Imperia populos et provintias subjugaset et usque
ad magnos montes Ange veniens, non recta intentione, sed iniquitate et malitia
cordis sui ac superba libidine dominandi, accensus contra filios Israël
et civitatem Bethuliae crudeliter exarsisset, sub gladio foemine, quae naturaliter
vecors est et indocta ad bellum, non sine juste et admirabili Dei judicio,
vitam et potestatem amisit. Quod Rex aut Princeps dulciter et benigne ad
actus bellicos peragendos inducere debeat animas subditorum exemplis, et
Scriptura docemur. Ille medicus inter sapientes et doctos naturalis,
prudens (f.52v) et sciolus reputatur, qui in infirmitatibus seo vulneribus
curandis, unguentum potius quam fenum aut ignem apponit, cum iuxta doctissimi
Ipocratis documentum in suis "Aphorismis", prius levioribus et
simplicioribus quam gravioribus medicinis sint infirmitates curandae. Et
cum bonus Rex aut Princeps in curandis infirmitatibus subditorum medicus
sit a Domino constitutus dulciter et blande ad ipsorum subditorum infirmitates
curandas medicinam et curamen apponat. Et si in omnibus actibus hoc pertinere
maxime, et praecipue in actibus bellicis hoc pertinere videtur, cum ipse
bellicus inter coetera summe requirat habere animos pacatissimos bellatorum.
Quia sine (f.53r) animo pugnare pacato magis obesse quam prodesse videtur.
Ideo de Alexandro refert Valerius : quod cum in potestate duceret exercitum,
militem confractum senio, frigore stupefactum respexit ipse sedens in sede
sublimi, et oppropinquans ei statim descendit, et manibus suis ipsum in sede
sua possuit. Sequitur : Quid ergo mirum si sub eodem duce militare anhelabant
milites, cui militantis incolumitas proprio fastigio charior erat ? Quod
propero se et cito acta sint bellica peragenda cum manifestum sit probatione
non indiget, unum autem dicere non ommitto : quod in omnibus actibus periculosis,
prousunt actus bellorum, debet esse consilium morosum et exequutio properosa,
ut quod bene et (f.53v) mature deliberatum fuerit, cito et sine dilatione
exequutioni mandetur, cum interdum ipsa dilatio rebus bene ordinatis maturo
consilio digestis et necesario faciendis sit enim in merito periculum
adlatura. Ideo habetur in Ecclesiaste : quodcumque potest manus tua
facere, instanter operare ; quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia
erunt apud inferos, quo tu properas, quasi dicat : cum omnes quotidie properemus
ad mortem, quia aliquando in sacra Scriptura infernus pro morte ponitur,
et diem et horam ipsius mortis penitus ignoremus, quodcumque ergo potest
facere manus nostra instanter operemur, ut juxta Apostolum : dum tempus habemus,
operemur bonum ad omnes, maxime autem ad (f.54r) domesticos fidei. Quod in
bellis et in bellorum actibus, non in propriis viribus nec alienis,
sed tantum in Dei auxilio sit penitus confidendum, multorum provocamur exemplis.
Pharao, Rex Aegypti, licet esset multis plagis a Domino flagellatus et sciret
filios Israël a potestate sua esse liberatos ex dispensatione divina,
cum induratum esset cor ejus, confissus in viribus suis et in retentis Regni
sui non desiniset persequi Israelem, exercuentem contra eum Domino manum
suam, in marinis est cum curribus et equitibus suis, fluctibus involutus.
Unum de propriis viribus confidentem protulimus, alium inalienis viribus
sperantem protinus proferamus. Asa quidem, Rex Iuda, cum insurrexisset (f.54v)
contra eum Baasa Rex Israel foedus iniit cum Rege Syriae Benadab ut juvaret
eum. Indignatus valde super hoc Dominus Ananiam prophetam misit ad eum, qui
dixit ei : Quia habuisti fiduciam in Rege Syria et non in Domino Deo tua,
idcirco evassit Regis Syriae exercitus de manu tua. Nonne Aethiopes et Lybies
multo plures erant in quadrigis et equitibus, et multitudine nimia ? Quos
cum Domino credidisses, tradidit in manu tua : oculi enim Domini contemplantur
universam terram, et proebent fortitudinem hiis qui corde perfecto credunt
in eum : stulte igitur egisti, et propter hoc ex praesenti tempore contra
te bella consurgent. Ideo Saul, cujus tractatur historia (f.55r) ne in viribus
propiis aut alienis, sed tantum in Dei auxilio fiduciam habere videretur
: quid dixit nuntiis qui ad eum venerant : Sic dicetis viris illis qui sunt
in Iabes Galaad : cras erit vobis salus cum incaluerit sol, non dixit erit
cras vobis salus quando nos ibi fuerimus cum exercitu magno quem paratum
habemus ad vobis sucurrendum, sed cum incaluerit sol ; non de sole isto materiali
qui super nos quotidie oritur hoc dixisse credendum est ; sed de illo Sole
in cujus auxilio et adjutorio sperabat, qui solem suum oriri facit super
bonos et malos. De quo Malachias ait : Orietur vobis timentibus nomen meun
Sol justitiae. Qui etiam in signo solis victores fecit Iosue et (f.55v) filios
Israël contra quinque Reges certantes. Scriptum est enim in libre Iosue
: Tunc loquutus est Iosue Domino, die qua tradidit Amorreum in conspetu
filiorum Israël, dixitque coram eis : Sol contra Gabaon ne movearis,
et Luna contra vallem Haylon ; steteruntque Sol et Luna donec ulcisceretur
se gens de inimicis suis. Et quia Saul haec omnia, quae superius declarata
sunt, et quae ad justum bellum necessaria atque opportuna videntur, Deo inspirante
et adjuvante complevit, et Regibus et Principibus post eum futuris complenda
et imitanda reliquit, ab inimicis victoriam consequutus est et in Regem
acclamante et postulante populo coram Domino confirmatus. Sequitur (f.56r)
enim ibi : et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul populum
in tres partes, et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit
Amon usque dum incalesceret dies. Sequitur : dixit autem Samuel ad populum
: venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi Regnum ; et perrexit omnis
populus in Galgala, et fecerunt ibi Saul Regem in Galgala coram Domino et
inmolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino, et laetatus est ibi Saul
et cuncti viri Israël nimis. Post pauca quae subsequuntur et quae materiae
nostrae congruere non videntur, sequitur.
CAP. XXV
De munditia et puritate Principis.
Filius unius anni erat Saul cum regnare (f.56v) coepisset, et duobus aunis
regnavit super Israël ; licet cum regnare coepisset Saul secundum
veritatem et opinionem Doctorum in virili et perfecta aetate esset constitutus,
tamen propter bonitatem, humilitatem et innocentiam, quae tunc in ipso vigebant,
filius unius anni dictus est, ut manifeste detur intelligi quod Reges et
Principes quando regnare incipiunt ita debent esse a peccatis et a vitiis
mundi, virtutibus imbuti, moribus praeclari, humilitate praefulgidi, continentia
et innocentia puri quod unius anni pueri puritati aequentur. Quid ergo facient
illi Reges et Principes, qui inmunde et luxuriose vivunt ? Qui rapinas exercent
? Qui injusta bella agunt ? Qui leges iniquas condunt ? Qui nova indebita
vectigalia ponunt ? Qui tyrannidem exercent in populis ? Qui Deum non timent
? (f.57r) Ecclesiae non obediunt, nec homines reverentur ? Quam rationem
in die judicii de potestate eis ab alto commissa reddent Summo Regi ? Quare
ad memoriam non reducunt quod Regnum transiet et potestas peribit, et licet
modo teneant tympanum et citharam, et gaudentes ad sonum organi ducant in
bonis dies suos tamen, in puncto ad inferna descendent. Veniet eis sine dubio,
et veniet cito, quod Dominus in libro Sapientiae ipsis Regibus et Principibus
male regentibus comminatur dicens : Audite ergo Reges, et intelligite : discite
judices finium terrae : praebete aures vos, qui continetis multitudines,
et placetis vobis in turbis nationum, quoniam data est a Domino potestas
vobis, et virtus ab (f.57v) altissimo qui interrogabit opera vestra,
et cogitationes vestras scrutabitur. Quoniam cum essetis ministri Regni illius
non recte judicastis, neque custodistis legem iustitiae, neque secundum voluntatem
Dei ambulastis, horrende et cito apparebit vobis quoniam judicium durissimum
in hiis qui praesunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia ; potentes
autem potenter tormenta patientur : non enim subtrahet personam cuiusquam
Dominus, qui est omnium Dominator, nec verebitur magnitudinem cuiusquam Deus,
quoniam pussillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus.
Fortioribus autem fortior instat cruciatio. Ad vos ergo Reges sunt hii sermones
mei ut (f.58r) dicatis sapientiam, et non excidatis. De duobus autem annis
de quibus hic fit mentio quod regnavit Saul super Israël, de illis tantum
intelligendum est, quibus juste rexit populum. Cum Augustinus teneat in libro "de
Civitate Dei" quod regnavit Saul 40 annis, Magister vero historiarum
20, alliis autem annis quibus regnavit, cum esset a Domino reprobatus, potius
fuit tyrannus quam Rex. Adverte hic, beatissime Princeps, quod illi
soli autem Regum et Principum et aliorum bene regentium sunt, et merito coram
Domino computati, in quibus inveniuntur juste et recte populos gubernasse.
In libro enim viventium nullus invenitur scriptus nisi iustus et rectus.
Dignum est (f.58v) enim et consonum rationi, quod in ipso libro non aliorum
quam justorum et recte viventium atque regentium tempora scribantur. Laborare
ergo, nepos charissime, pro posse, et de hoc semper Dominum deprecare, quod
sicut optas et bene dum tamen in Domino optes quod tui regiminis tempora
dilatentur : quod ipsa tempora non sint vacua ; sed bonis operibus plena
et per consequens coram Domino computata, ut in libro vitae, una cum nomine
tuo, esse mereantur conscripta.
CAP. XXVI
Qualiter Princeps debet esse sociatus magna et honorabili comitiva.
(fol.59r)
Sequitur : et elegit sibi Saul tria millia de Israël. In tribus millibus
viris electis, quos de populo Israël Saul secum retinuit, intelligere
possumus tres status seu condiotiones hominum, quos Rex inter alios
debet secum habere, videlicet homines sapientes et doctos
ad consilium, robustas et fortes et in armorum actibus exercitatos, ad praelium,
aptos et vigentes
ingenio attributa et redditus et collectionem vectigalium.
Sed hii omnes sunt in millenario constituti, non ut mille sint numero,
sed bonitate ab perfectione milleni. Cum in sacra scriptura in millenario
numero, qui perfectus numerus est, perfectio designetur. Potest etiam hoc
aliter intelligi videlicet : quod Rex sit semper, prout esse debet, honorabili
(f.59v) comitativa suffultus, ut familiam habeat non tantum numero, sed nobilitate
morum
et generis copiosam ; et non solum hoc decet Regem, sed etiam
primogenitum ejus, cum sit ibi expressum in textu : quod de istis tribus
millibus viris electis duo milia erant sub Saule et mille sub Ionatha, ejus
primogenito.
CAP. XXVII
Quod Princeps debet multum stare pro ordinatione belli, et eam frangentes
fortiter punire.
De secundo praelio quod habuit Saul cum Philisteis, in quo solus Ionatas
cum armigero suo eos devicit miraculose, et de aliis etiam praeliis quae
habuit cum Moab (f.60r) et filiis Amon et Edom et Regibus Sobba et Philisteis,
cum de praeliis et causis praeliorum jam superius tractatum sit hic aliquid
amplius dicere non intendo ; unum autem non ommittam : habetur enim
in historia, ubi agitur de victoria Ionathae, quod cum prohibuisset Rex pater
suus [293] ut nullus de populo, fuga inimicorum durante ausus esset comedere
panem usque ad vesperam et accedisset casus, quod ipse Ionathas ex fatigatione
cum virga quant manu tenebat accepiset de favu mellis et comedisset
contra patris edictum, pater hoc sciens, non obstante quod talis et tantus
filius esset et aliquam excusationem haberet et tant gloriosam in inimicis
(f.60v) fecisset victoriam, filium condepnavit ad mortem, quae subsequuta
esset nisi fuisset a supplicanti populo pro obtenta victoria liberatus. Posteris
Regibus et Principibus optimum relinquens exemplum ut nullo modo subtineant
quod aliquis cujuscumque status, preheminentiae seu dignitatis existat, praecipue
in bello aut actis bellorum praeceptum seu edictum Principis aut ducum ejus
frangere seu praeterire praesumat ; quod si quis per audaciam aut fatuitatem
hoc fecerit, posito quod per inobedientis audaciam seu fortitudinem victoria
habeatur, capite plectendus est, cum non solum hoc mereatur inobedientae
crimen, sed quia in quantum in eo fuerit ocasionem dedit quod, ordinatione
belli fracta, bellum (f.61r) vinceretur.
CAP. XXVIII
De reprobatione Principis propter superbiae et inobedientiae peccatum.
Multa de virtibus et moribus, de sacra unctione, et praeliis, et de aliis,
quae ad boni Principis regimen pertinere dinoscuntur, Deo cooperante, prolata
sunt : tempus est ergo ut sermonibus finem demus, ne ex prolixitate sermonum
tibi, illustrissime Princeps, cui opus dirigitur, et aliis legentibus et
audientibus, taedium aut fastidium generetur. Ideo ad reprobationem
Saulis qualiter fuit a Domino reprobatus et a jure Regni perpetuo eiectus,
et loco illius (f.61v) humilis David sublimatus in Regnum prosequendo historiam
properet sermo meus, ut discant Reges et Principes et summopere caveant in
solio residente ne sint iste Saul, qui primo fuerat a Deo electus et bonus
propter superbiam et inobedientiae peccatum cecidit, ipsi superbiendo cadant.
Iam enim temporibus nostris tres Christianorum Reges a Regni solio ceciderunt,
et aliqui illorum qui remanserunt, nisi Deus aliter provideat, quod dolens
refero, propinqui sunt ad occasum, cum videamus eos occulta Dei judicio,
ipsorum vel subditorum peccatis exigentibus, ad desolationem et exterminium
quotidie propinquare. Tu ergo Rex aut Princeps quicumque sis juxta Apostoli
consilium, dum (f.62r) stas, videas ne cadas. Cum felix dicatur quem faciunt
aliena pericula cautum, cum a peccato Amalech Saulis reprobatio derivetur,
ab ipso peccato noster inchoandus est sermo. Habetur enim in ipsa historia
quam tractando discurrimus et discurrendo tractamus quod cum Samuel ex praecepto
Domini praecepisset Sauli quod pro peccato, quod fecerat Amalech contra Israël
quando restitit ei in via cum ascenderet de Aegipto, percuteret ipsum Amalech
et demoliret universa eius,non parcens eis, nec concupiscens ex eis
aliquid interficeretque omnem hominem, virum et mulierem, parvulum et lactentem,
et omnia animalia eius ; fecissetque Saul omnia quae praeceperat ei Dominus,
nisi quod ipse una (f.62v) cum populo pepercit Agag Regi Amalech et tam de
gregibus quam de aliis que optima et pulchra erant Amalech contra praeceptum
Domini reservabit. Quid propter hujus mandati transgressionem et inobedientiam
sequutum est ? Sequitur : Factum est autem verbum Domini ad Samuelem
dicens : poenitet me quod constituerim Saul Regem quia deliquit me, et verba
mea opere non implevit. Hic perpendere potest regalis consideratio quantum
displicibile Deo est peccatum Principis, cum in deletione universae carnis
per aquas diluvii et in dejectione seu reprobatione Regis per peccatum in
obedientiae ab ore Domini unum idemque sit verbum prolatum, videlicet : poenitet
me. Quid in ipsa (f.63r) universa carnis deletione dixit ad Noe Dominus :
Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque
ad animantia, a reptili usque ad volucres coeli : poenitet enim me fecisse
eos. Quid ad Samuelem dixit quando Regem per inobedientiam reprobavit : Poenitet
me quod constituerim Saul Regem, quasi dicat Dominus : Tantum unius Regis
hominis, quem super omnem carnem dominatorem constitui inobedientiam
reprobo, quantum omnium carnalium inobedientiam reprobavi. Ad hoc facere
videtur quod Gregorius in libre "Moralium" dicit : Neque frustra
per semetipsum Dominus es, numulariorum, fudit et cathedras vendentium,
columbas (fol.63v) evertit : Nimirum significans quia per Magistros quidem
vitam judicat plebium sed per semetipsum facta examinat Magistrorum. Haec
ille. Non minus punitum fuit peccatum David quando populum numeravit, et
cujus poena peccati multi de populo ceciderunt, quia peccatum ipsius populi,
qui in ipso David Christum negaverunt dicentes : Non est nobis pars in Domo
David, nec haereditas cum filio Esay. Nec peccata Manasse non minus computata
sunt apud Dominum, quia suorum subditorum peccata. Quia licet populus Iuda
et Ierusalem peccatis suis exigentibus in captivitatem Babylonicam sit
deductus, tamen specialiter propter peccata Manasse Regis Iuda ex testimonio
Prophetarum (f.64r) legitur captivatus. Similiter per contrarium virtuti
Principis subditorum virtutes coaequari non possunt. Ideo dictum est de illo
sancto et virtuoso Rege David : Tu unus pro decem milibus computaris.
CAP. XXIX
Quod Princeps propter victoriam ab inimicis obtentam non debet se in superbiam
elevare.
Acumulans autem Saul mala malis, addensque peccata peccatis, victoria obtenta
de Amalech in superbiam elevatus juxta morem gentium, ut Magister historiarum
refert, Monte Carmeli fornicem triumphalem erexit ubi holocaustum de initiis
proedarum, quae attulerat ex Amalech, Domino (f.64v) offerebat. Caveant ergo
Reges et Principes, quod si victoriam ab inimicis obtineant non propter hoc
in superbiam eleventur ; sed ex recepto munere ante Deum humiliores fiant,
recognoscentes ab Illo victoriam habuisse qui juste bellantibus, non superbientibus,
post laboriosos agones victoriam tribuit et triumphum, cum, juxta Gregorium,
per ministerium Angelorum, qui ad custodiam et regimen gentium et provintiarum
deputati sunt, solum in bellis victoria habeatur : ait enim sic in libre "Moralium" :
Nam sublimes spiritus eisdem gentibus Principantes nequaquam pro injuste
judicantes examinant ; cumque uniuscujusque gentis vel culpa vel justitia
ad supernae curiae consilium ducitur ejusdem sentis praepossitus, vel obtinuisse
in certamine, (f.65r) vel non obtinuisse perhibetur, quorum tamen omnium
una victoria est sui super se opificis voluntas summa. Haec ille. Et cum
de hujus fornicis triumphalis erectione et victimarum oblatione de Amalech
reservatis iratus esset Dominus missit Samuelem ad Saul, qui cum voces gregum
quos Saul offerebat audisset et Saulis inobedientiam propriis prospexisset
oculis, post pauca quae ibi sequuntur dixit Samuel ad Saul : Sine me, et
indicabo tibi quae loquutus sit Dominus ad me nocte. Dixitque ei : loquere.
Et ait Samuel : Nonne cum parvurus esses in oculis tuis caput in tribubus
Israël factus es ? Unxit que te in Regem Dominus super Israël ?
Cum parvulum in oculis suis, (f.65v) videlicet in consideratione propria,
se conspicit Rex magnus apud Dominum factus est, quia quanto humilius in
sua propria fragilitate se conserpicit, tanto altius magnus efficitur apud
Deum. De hoc Gregorius in libre "Moralium" ita inquit : Miro enim
omnipotentis Dei judicio intus foveam dejectionis invenit, qui foris
se in culmine potestatis extollit, apostatae quippe angelo similis eficitur
dum homo hominibus esse similis dedignatur. Sic Saul post humilitatis meritum
in tumoren superbiae culmen potestatis exercuit, per humilitatem quippe praelatus
est, per superbiam reprobatus Domino attestante qui ait : Nonne cum esses
parvulus in oculis tuis caput te constitui in tribubus Israël ? (f.66r)
Et ne in verbis inmorer diutius facta per Samuelem recordatione Sauli
de peccato Amalech, et eius inobedientia ibi ubi dicitur : Missit te Dominus
in via et ait : Vade interfice peccatores Amalec facta etiam per Saulem excusatione
de peccato in hoc primi parentis typum gerentem sicut in modo peccandi ita
in excusatione peccati ibi ubi dicitur et ait Saul ad Samuelem. Immo audivi
vocem Domini et ambulavi in viam per quam misit me Dominus post pauca quae
sequuntur, quid sequitur ?
CAP. XXX
De pena sequuta in Principe propter abjectionem sermonis Domini.
Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini abjecit te Dominus ne sis Rex.
Quando (f.66v) magnitudinem peccati considero de poena quae propeccato subsequuta
est, licet magna videatur, admirandi materiam non assummo, quia sermo
Dei abicitur Rex ad in perpetuum Regno privatur, et quid mirum ? Tria enim
a Domino si bene consideres sunt ab initio creata, et ordinata principia,
videlicet : Primus angelus, primus homo, et primus Rex ; et omnes hii sermonem
Domini abjecerunt. Qualis autem sit sermo Domini, ibi habes in textu ubi
ait : Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur
voci Domini ? Melior est enim obedientia quam victima, et auscultare magis
quam offere ad ipse arietum. Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare,
et quasi zelus idolatriae nolle adquiescere. Hunc sermonem Domini, quando
(f.67r) primus Angelus superbiendo adjecit ? Tunc vero quando juxta Isaiam
dixit in corde suo : In Coelum conscendam : super astra Coeli exaltabo solium
meum : sedebo in Monte testamenti in lateribus Aquilonis : similis ero Altissimo.
Sed quia sermonem Domini abjecit, qualiter de solio Regni sui objectus sit
audias ipsum Isaiam dicentem : Veruntamen ad inferum detraheris in profundum
laci audias etiam super hoc in "Apocalipsi" Ioannem : factum est
praelium magnum in coelo, Michael et Angeli eius praeliabantur cum dracone.
Sequitur : et projectus est ille draco malignus serpens antiquus, qui
voeatur Diabolus et Sathanas, que seducit universum (f.67v) orbem, et projectus
est in terram. De abjectione primi Angeli aliquid audivimus. De abjectione
primi hominis, quia abjecit per inobedientiam sermonem Domini aliquid audiamus
: habetur enim in libro "Genesis": Adae vero, dixit Dominus : quia
audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi
ne comederes, maledicta terra in opere tuo ; in laboribus comedes ex ea cunctis
diebus vitaae tuae Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas
terrae : In sudore vultus tui vesceris pane tuo donec revertaris in terram
de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris. De abjectione
vero tertii, videlicet primi Regis, superius dictum est, ubi dicitur : pro
eo ergo, quod (f.68r) abjecisti sermonem Domini abiecit te Dominus ne
sis Rex. Hii ergo tres in superbia tumescentes a primaevae conditionis sublimate
abjecti sunt, quia a se ipsis per inobedientiam Dominum projecerunt,
primus de coelo, secundus de generali creaturarum dominio. Tertius de
Regno, in quo humilis David per humilitatis fastigium fuit a Domino
sublimatus.
CAP. XXXI
De laude civitatis Bethlem et partus Virginis, et qualiter Princeps ad
eam debet accedere humiliter et devote.
De Rege reprobato Saule, quia jam de eo multa diximus, recedat deinde nostri
sermonis stilus et ad juvenem David, quem (f.68v) Dominus juxta cor
suum invenit ipso duce recto tra- [296] mite dirigatur. Sequitur enim
post pauca que superius continentur, que causa brevitatis dimitto, dixitque
Dominus ad Samuelem : usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum me regnet
super Israël ? Impie cornu tuum oleo, et veni ut mittam te ad Esay Bethlememitem,
providi enim michi in filiis ejus Regem. Et ait Samuel : Quomodo vadam ?
Audiet enim Saul et interficiet me. Et ait Dominus : Vitulum de armento tolles
in manu tua et dices : ad inmolandum Domino Deo veni, et reliqua usque ad
illum locum obi dicitur, et ait Dominus surge et unge eum videlicet David
ipse est enim : Tubit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum
ejus. Ad Regem et prophetam futurum, non sine magno (f.69r) et oculto misterio,
cum oblatione vituli sub dissimulatione a Domino Samuel mititur, ut manifeste per
hoc detur intelligi : quod de Regis futuri foemore ille era verus vitulus
nasciturus sub nostrae carnis propagatione occulta, qui pro expiatione populi
extra castra offerendus erat Deo Patri, et ex cujus asperso sanguine a peccatis
populus mundaretur. Ad sanctam venit etiam Samuel Bethleemiticam civitatem
ut ibi Regem humillimum jungat, ubi profecto erat ipsa humilitas nascitura.
O beata civitas summi Regis Bethleem ephrata ubi Rex humilis ungitur, ubi
Rex humilis nascitur, ubi humilis Mater Deum parit et hominem ! O Reges superbio
Principes superbiae faustu elata ; venite ad tantum (f.69v) spectaculum,
currite ad tantum humilitatis exemplum : videte Matrem et Puerum et stella
duce ad modum trium Magorum Regem Angelorum adorantes in cunabulis vagientem.
Humilliamini sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore vissitationis.
CAP. XXXII
Quod Princeps summe caveat fictitiam seu dissimulationem
Santificans Samuel Isay et filios ejus et
ad sacrificium eos advocans ut in Regem ungeret, quem Dominus elegisset
cum electum a Domino penitus ignorasset incipiens a primogenito
nomine Eliab responsum accepit a Domino dicens ei. Ne respicias (f.70r) vultum
ejus, neque altitudinem staturae ejus quoniam abjeci eum, nec iuxta intuitum
hominis judico homo, enim videt ea quae patent, Dominus autem intuetur cor
bene Eliab juxta sui sermonis
interpretationem meretur a Domino reprobari : Elyab enim
interpretatur : vana absconsio, videlicet : homo vanus sed absconditus.
Vanitas quippe quae interius in corde hominis est, sed exterius se abscondit
sub falsa dissimulatione, digna unctione non est sed merito
a Domino reprobanda. Ideo multum debent praecavere Reges et Principes quod
nec in dictis, nec in actibus suis dissimulationem aut ficticiam habeant
seu hostendant, ne mereantur
a Domino reprobari ; sed sicut sunt clari genere, sint clari
verbo et operatione. (f.70v)
CAP. XXXIII
Quod Princeps non debet gaudere in vanis, et inhonestibus urbanitatibus
nec eis uti in persona sua.
Adductus est secundus nomine Aminadab et similiter a Domino reprobatus.
Aminadab interpretatur populos meus spontaneus vel populos meus urbanus.
In scriptura enim sacra aliquando per populus peccatores accipimus. Quis
est ergo iste Aminadab populus spontaneus aut populus urbanus, nisi
ille peccator qui gratis et spontanee peccata exercet, aut qui urbanitates
fatuas et inhonestas peccatorum sectatur ? Iste talis peccator execratione
potius quam consecratione dignus est, et ideo no mirum si a Domino reprobatus.
Multum est verecundossum (f.71r) et monstruosum in Principe et in alio quocumque
in dignitate existente si de vanis et inonestis urbanitatibus gaudeat, maxime
si eis in propria persona utatur : cum sit possitus sicut signum ad sagittam
in exemplum et speculum subditorum. Ideo Gregorius de dominantibus dicit
: quod tot mortibus digni sunt quod mala exempla ad subditos transmisserunt.
Tertius videlicet Samma adducitud et similiter a Domino reprobatur. Samma
interpretatur : perditio ; ille vere perditio dicitur et nomen perditionis
adquirit, qui se ipsum per peccatum et alias per malum regimen perdit. Ideo
et ejus nomine et operatione dicitur quod juste a Domino reprobetur
omnibus etiam aliis filiis Isay reprobatis (f.71v) a Domino et ejectis, quorum
in textu nomina non habentur. Ad David ipsius Esay filium benedictio et electio
divina pervenit.
CAP. XXXIV
Quod Princeps non debet esse vindicativus.
Parvulus David eligitur : parvulus a Domino approbatur.
De deserto ad domum patris ducitur : de pastu ovium ad Regnum
sublimatur, ut manifeste detur intelligi quod iste erat ille
dignus pastor, mox Rex futurus, qui non tantum Israeliticum
populum in sanctae gubernationis
pascuis regendo reficeret, sed etiam totam Ecclesiam Dei
quae in deserto poenitentiae
fundata est psalmorum (f.72r) pabulo docendo satiaret. Rufus
etiam aspicitur et pulchritudinis
aspectu decoratur : in rufedine enim inteligitur quod in
circumcissorum sanguinem multum erat pro Domino effusurus
: in faciei vero pulchritudine clementia denotatur, quae
in eo tantum emicuit quod numquam de inimico fideli vindictam
desideravit aut mortem sanctum et pium Regibus et Principibus relinquens
exemplum, ut libenter effundant pro Domino sanguinem infidelium ; fidelium
autem nec mortem nec vindictam si fieri potest desiderent inimicorum, si
fieri potest dixi conformans me verbo Apostoli dicentis : si fieri potest
cum omnibus hominibus pacem habentes.(f.72v)
CAP. XXXV (caput trigesimum quintum et ultimum)
De unctione et laudibus David.
A Domino etiam Samueli ostenditur dicens : surge et unge eum, ipse est
enim. Ipse est enim qui reget populum meum Israel, ipse est enim qui virum
spurium Goliath Degeth in funda pastorali devincet : ipse est enim qui gentes
et rogna adversantia Israeli faciet tributaria et sua Domino subjugabit
; ipse est enim de quo cantabant mulieres in coro Saul occidit mille et David
decem millia : ipse est enim qui licet scirent Saulem jam a Domino reprobatum,
et posset, si vellet, occidere eum, cum Dominus bis dedisset eum in manus
suas, nollens tamen in Christum (f.73r) Domini ponere manum suam misericordia
motus inimico pepercit : ipse est enim qui cum annunciatum esset sibi, quod
Saul et Ionathas et multi de filiis Israel in montibus Gelboe per incircumcisorum
manus gladio cecidissent non tantum nuncium ipsam mortem nunciantem et de
morte Saulis se gloriantem occidi fecit, sed etiam de morte inimici lacrimatus
est. Super montes Gelboe ubi ceciderant fortes, Israel maledictionem
imponens quod nec pluvia, nec ros cederent super eos ; ipse est enim qui
cum Rechab et Baana servi Isboset, filii Saul ipsius Isboseth caput, quem
proditionaliter occiderant, tamquam inimici caput sibi pro magno encenio
detulissent, videns proditionem et iniquitatem eorum, praccepit (f.73v) pueris
suis ut ipsos proditores gladio trucidarent. O beate vir, et vere beate,
qui nondum Evangelium legerat et perfectionis Evangelicae factus est imitator
; qui pro persequentibus et calupniantibus eum, oravit ad Dominum, et in
morte inimici contristatus est. Ideo in medio fratrum ejus unctionis gratiam
meruit a Domino obtinere. De quo per os ipsius Sanctus Spiritus ait :
Inveni David servum meum ; oleo sancto meo unxi eum : manus enim mea auxiliabitur
ei. Placeat Deo, beatissime Princeps et Nepos carissime, quod sicut Dominus
noster Iesus Christus huic Regi in dignitate te similem fecit, ita consimilem
te faciat in perfectione virtutum multiplici, in inimicorumque gloria triumphali,
et cum ipso et aliis (f.74r) in coelo cum Christo regnantibus perenniter
gloriari, qui tibi parare dignetur ipse Dei filius benedictus, qui cum Patre
et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus per infinita saecula saeculorum.
Amen.
Finis.
|