[ QUAEDAM NOTIONES PHILOSOPHICO-THEOLOGICAE ]

 

 

Quid est suppositum:

 

Suppositum describitur sic: Suppositum est ens [com­pletum] non constituens aliquid ens per se unum, non natum alteri inherere, nec ab aliquo alio sustentari.

 

Primo, in descriptione ponitur ly «ens completum» ad excludendum entitatem partialem, sive actu componat sive non, ut sunt materia et forma, et anima coniuncta vel separata.

 

Secundo, ponitur ly «non constituens aliquod ens» ad exluden­dum divinam essentiam vel relationem que constituunt ens completum, scilicet Patrem et Filium et Spiritum Sanctum.

 

Tertio, ponitur «non natum alteri inherere» ad excludendum omne accidens.

 

Quarto, ponitur «nec ab aliquo alio sutentari» ad excludendum naturam humanam assumptam a Verbo divino, quia ibi ipsa non dicitur suppositum sed natura assumpta, scilicet suppositum humanum est suppositum divinum.

 

Quid est persona:

 

Persona describitur sic: Persona es suppositum intellectuale. Ex qua descriptione patet quod suppositum est superius ad personam. Quidquid enim est persona est suppositum, sed non econverso, quia asinus dicitur suppositum, sed non est persona, quia solius nature ra­tionalis seu intellectualis est persona. Et sic est intelligenda descriptio Boëtii dicentis: «Persona est natura rationalis individua substan­tia», intelligendo per individuam substantiam suppositum substantiale seu intellectuale. Consimiliter potest dici de illa Ricardi de Sanc­to Victore dicentis: «Persona nature intellectualis incommunica­bilis subsistentia», intelligendo per incommunicabilem subsistentian: scilicet suppositum.

 

Quid est persona secundum Richardum

 

Persona, secundum Richardum, deffinitur sic: Persona est nature intellectualis incommunicabilis existentia. Hec deffinitio ostendit triplicem personam, scilicet personam divinam, et personam angelicam et personam humanam. Primo enim ostendit personam divinam, quia quelibet persona divina est nature intellectualis incommunicabilis exsi­stentia, ut sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Et per hoc ex­cluditur essentia divina que est communicata omnibus tribus personis divinis per modum constituentis, quia ipsa essentia divina constituit quamlibet divinarum personarum. Secundo, ostendit personam angeli­cam, quia quilibet angelus est nature intellectualis incommunicabilis exsistentia; et ideo, quilibet angelus est persona, et per hoc excluditur natura rationalis que est communicabilis homini per modum partis. Tertio, ostendit personam humanam, quia quilibet homo est nature intellectualis incommunicabilis existentia. Et ideo, quilibet homo dici­tur persona. Et per hoc excluditur natura humana, scilicet humanitas que est communicabilis omnibus individuis humanis per modum totius universalis in suas partes substantivas, id est per modum superioris vel universalis in sua inferiora vel particularia. Secundo, excluduntur omnia animalia irrationalia, ut asinus, equus et similia, que non di­cuntur persone quia non sunt nature intellectualis. Tertio, excluduntur omnia corpora inanimata, ut lapis et similia, que non dicuntur per­sone, quia non sunt nature intellectualis. Quarto, excluduntur omnia accidentia et multa similia. Unde ista tria, scilicet persona, supposi­tum et individuum seu singulare se habent tanquam superius et in­ferius. Omnis enim persona est suppositum, sed non e converso, quia asinus dicitur suppositum, sed non est persona. Similiter omne sup­positum est individuum vel singulare, sed non e converso, quia lapis est quid individuum vel singulare, sed non dicitur suppositum. Simili­ter, accidens, ut albedo equi, est quid individuum vel singulare, sed non dicitur suppositum, et huiusmodi.

 

Quid demonstratio propter quid

 

Demonstratio, secundum doctores, est duplex, scilicet demonstratio propter quid et demonstratio quia. - Demonstratio propter quid est demonstratio in qua propria passio concluditur de suo subiecto sillo­gismo demonstrativo per deffinitionem eiusdem subiecti. Exemplum ut cum dicitur: omne animal rationale mortale est risibile; omnis homo est animal rationale mortale; ergo omnis homo est risibilis. Et isto modo dicunt theologi quod non potest fieri demonstratio propter quid in Deo vel de Deo, qui non est deffinibilis proprie loquendo de deffi­nitione, quia deffinitio propria importat compositionem et ei cuius est deffinitio, quod Deo repugnat.

 

Quid demonstratio quia

 

Demonstratio quia vel propter quia est demonstratio in qua una passio concluditur de suo subiecto per aliam passionem eiusdem sub­iecti, ut cum dicitur vel concluditur causa per eius effectum. Exemplum primi, ut cum dicitur: omne infinitum simpliciter est existens; Deus est infinitus simpliciter; ergo Deus est existens. Exemplum secundi ut cum dicitur: omne dependens habet primam causam; omnis creatura est dependens; ergo omnis creatura habet primam causam, et huiusmodi. - Demonstratio quia est duplex: quedam enim est a priori alia a poste­riori. Demonstratio quia a priori dicitur quando passio posterior con­cluditur de suo subiecto per aliam passionem priorem, ut cum dicitur: omne immensum vel infinitum simpliciter est existens; Deus est im­mensus vel infinitus simpliciter; ergo Deus est existens. Hic concludi­tur existentia de Deo que est passio posterior per immensitatem vel infinitatem, que dicitur passio prior, et huiusmodi. Demonstratio quia a posteriori dicitur quando passio prior concluditur de suo subiecto per aliam passionem posteriorem, ut cum dicitur: omnis prima causa est infinita; Deus est prima causa; ergo Deus est infinitus. Hic concluditur infinitas de Deo per causalitatem, que est posterior ipsa infinitate. Similiter cum dicitur: omne summum bonum est summum verum; Deus est summum bonum; ergo Deus est summum verum. Hic concluditur veritas de Deo, que dicitur prior passio, per bonitatem que dicitur passio posterior ipsa veritate, et huiusmodi.

 

[ Quomodo Deus sit intelligibilis ]

 

Quomodo Deus sit intelligibilis in se, ponuntur quatuor dicta se­quentia. Primum dictum: Quod Deus a se solo est comprehensibilis et intelligibilis secundum totam altitudinem excellentie sue, quia solus intellectus eius est infinitus sufficiens ad eius comprehensibilitatem. Unde habetur De Summa Trinitate et fide catholica quod ipse est in­comprehensibilis, scilicet a nobis et ab omni intellectu creato.

 

Secundum dictum: Quod Deus est intelligibilis a beatis in lumine glorie. Ratio est quia, secundum Augustinum, De Trinitate, visio patrie est tota merces. Unde dicit Apostolus, I Cor. 13: Videmus tunc facie ad faciem. Item, Ioannes, 3, dicitur: Tunc videbimus sicuti est. Et nota quod visio benedicta dicitur intuytiva, qua Deus in pro­pria essentia sine omni obstaculo videtur a beatis.

 

Tertium dictum: Deus est visibilis in lumine medio quodam quod dicitur notitia abstractiva, que de potentia Dei absoluta potest causari in intellectu non beatifico sic distincta essentialiter ab intuytiva et naturaliter posterior illa. Unde dicunt doctores quod natura angelica in principio sue creationis habuit hanc notitiam de Deo et toto tem­pore sue vie, quia angeli pro tunc non fuerunt beati, sed solum viatores et cognoscentes Deum lumine naturali et tali lumine abstractivo, ut dicunt quidam. Unde dicunt aliqui doctores quod notitia intuytiva de Deo nulli viatori pro statu isto fuit collata nisi soli anime Christi. Unde dicitur Ioanne, capite I: Deum nemo vidit unquam, scilicet viator. Sed abstractiva fuit communicata Ade in raptu, et Moysi in monte, et beate Marie, et Paulo etiam in raptu.

 

Quartum dictum est: Quod Deus est visibilis in lumine fidei, sicut proponitur nobis per articulos fidei et sanctam Scripturam que in nobis generat de Deo non solum conceptum singularem et distinctum, sed compositum ex multis communibus, ut sit summe bonus. et summe sanctus, et ita de multis similibus.

 

De lumine

 

Lumen hominibus a Deo datum secundum doctores est triplex: primum dicitur lumen glorie, et hoc est lumen beatorum. Se­cundum lumen est lumen fidei. Tertium dicitur lumen naturale, et hoc lumen, tam secundum quam tertium, est viatorum. Et secundum hoc dicitur theologia duplex: quedam enim dicitur theologia beatorum, que procedit ex per se notis in lumine glorie. Alia dicitur theologia viatorum, et ista procedit ex creditis hic per fidem, consequenter reci­piunt certitudinem ex hiis que fidem in nobis fundant. Unde scientia theologica, sive sit beatorum sive sit viatorum, non habet omnes illas conditiones quas scientia proprie dicta, de qua Aristoteles lo­quitur in suis Posterioribus, debet habere.

 

Scientia theologica beatorum non est dubitabilis nec per discursum attingibilis sicut hec scientia demonstrabilis, de qua dictus Philo­sophus loquitur, licet procedat ex prioribus et necessariis et per se notis et illata sit ex eis, tamen sine temporali discursu. Nichilhominus ponimus theologiam necessariorum et contingentium, quia multa pre­dicantur de Deo necessario et aliqua contingenter, ut quod Deus creat, vel conservat, vel gubernat, vel redimit, vel iudicat, vel miseretur; que tamen non dicuntur conclusiones scientie et in lumine beatorum.

 

De prescientia Dei

 

Notitia divini intellectus, secundum doctores, dividitur in scien­tiam et prescientiam. Scientia vocatur notitia que est respectu prete­ritorum et presentium, sive omnis intelligibilis vel scibilis non futuri. Prescientia autem dicitur esse solum respectu futurorum. Et ideo dici­tur prescientia alio nomine, scilicet precedens scientia, quia est scientia precedens scitum antequam eveniat. Et talis necessario est ponenda in Deo. Patet multipliciter:

 

Primo enim ostendit Augustinus, Contra Pelagium, ubi dicit quod ab eterno precognovit Deus quosdam futuros malos et eorum malitiam prescivit; et similiter bonos et eorum merita, et gratiam vel gloriam. Et veritas enim non existentium, licet non sit actu, est tamen a Deo intellecta, quia non indiget ad sui prescientiani presentia futurorum.

 

Secundo, si Deus non prenosceret futura et modo sciret, constat quod mutata est actu scientia eius, quod est absurdum ponere in Deo.

 

Tertio, sit A aliquod verum futurum contingens quod Deus non prescit eternaliter. Futurum sic A ab eterno fuit verum contingens et Deus non prescivit illud; ergo ignoravit illud, quod ponere in Deo est hereticum.

 

Quarto, Deus perfecte se novit eternaliter; et per consequens to­tam suam potentiam. Sed intra illam claudebatur tota multitudo futu­rorum contingentium; igitur totam illam eternaliter prescivit, et huius­modi.

 

De predestinatione

 

Predestinatio est duplex, scilicet activa et passiva. Predestinatio activa est Deum eternaliter ac misericorditer statuisse dare alicui eter­nam gloriam. Hec deffinitio trahitur ab Augustino, libro De predestinatione Sanctorum, et libro De bono perseverantie, et libro De fide ad Petrum. Hec deffinitio convenit generaliter omni predestinato tam angelo quam homini, parvulo et adulto, et speciale iusto, licet modo sit malus.

 

Et quod hec predestinatio sit eterna patet dupliciter: primo, quia ipsa est species divine prescientie. Prescientia autem divina eterna est sicut et quecumque divina perfectio. Secundo, patet per Apostolum ad Ephesios I, dicente: Deus elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, id est predestinavit per gloriam. Item, hoc voluit dicere Psalmista dicens: In eternum Domine permanet verbum tuum, id est ordinatio tua. Item, etiam Apostolus ad Titum 3, dicit: Non ex operi­bus que fecimus nos, sed secundum suam misericoriam salvos nos fecit, etc.

 

Predestinatio passiva est natura rationalis a Deo eternaliter et misericorditer ordinata ad gloriam. Hec deffinitio elicitur ex eiusdem libris Augustini supra allegatis. Et nota, secundam quosdam, quod predicta ordinatio ad gloriam non est uniformis respectu omnium predestinatorum, quia licet Deus de potentia absoluta possit omnem predestinatum non predestinasse, tamen varíe ordinavit illos venisse ad gloriam.

 

Sunt enim sex gradus predestinationis: primus gradus predestina­tionis est in anima Christi, que sic est a Deo ordinata ad gloriam et in gratia confirmata ita quod ex se sit disposita; non potuit a prede­stinatione cadere. Et iste dicitur summus gradus predestinationis.

 

Secundus gradus fuit in Matre beatissima, que post Christi animam suscepit plenitudinem gratie, in qua confirmata extitit, et plenitudinem virtutum, que etiam taliter est disposita quod de lege ordinata non potuit cadere a predestinatione divina.

 

Tertius gradus ponitur in confirmatis in Christo, qui efficaciter verum sic a Deo ordinati [sunt] ad gloriam quod stanti tali dispositione et lege statuta in eis non possunt non esse predestinati.

 

Quartus gradus ponitur in parvulis decedentibus sub baptimo vel martyrio extrema Dei vocatione. Et de istis potest specialiter intelligi dictum Apostoli ad Romanos, quod salvantur non ex operibus sed ex vocante. Item, quilibet istorum potest dicere verbum Prophete dicentis: Salvum me fecit, gratia voluit me, etc.

                                                                                                                                                       

Quintus gradus ponitur in viatoribus bene finientibus dies suos, quibus Deus statuit eternaliter dare gratiam finalem et gloriam propter opera bona. Et pro istis est illud verbum Prophete dicentis: Dabit unicuique secundum opera sua. Item, illud Ioannis: Et qui bona fecerunt ibunt in vitan eternam, qui vero mala in ignem eternam. Et sub isto gradu predestinationis fuerunt Angeli nunc beati, quia temptationi fuerunt expositi, et propter bonum usum liberi arbitrii et donorum Dei, gratia existente divina, facti sunt finaliter beati.

 

Sextus gradus predestinationis passive est in specialiter liberatis sicut legimus de Traiano dampnato, et post a Deo specialiter liberato meritis et precibus beati Gregorii. Similiter legimus de pagano, cuius anima residit incalvata capitis sui annis trecentis, donec per beatum Matthiam, pro eo orantem, meruit baptizari et salvus esse, etc.

 

In materia predestinationis frequentantur isti octo termini, scilicet scientia, prescientia, providentia, predestinatio, propositum, dispositio, electio et vocatio.

 

Scientia divina communiter accipitur pro summa notitia seu intel­ligentia omnium intelligibilium bonorum, malorum, possibilium, im­possibilium, positivorum, privatorum, complexorum et incomplexorum, et universaliter respectu omnis intelligibilis.

 

Prescientia est antecedens notitia respecto omnium contingentium fiendorum ad extra. Unde dicitur Ecclesiastici 31, quod cogitatus pre­scientie avertit sensum, id est, ut dicit quedam Glossa, «cogitare quod Deus prescit eternaliter et videt clarissime quidquid facimus, dicimus et cogitamus, multum avertit hominem et elongat a malo». Et ideo dicit Boëtius, libro De consolatione, quod «magna est nobis indicta probitas si cuncta que facimus possemus facere coram oculis omnia clare cernentibus».

 

Providentia est prescientia practica, non respectu omnium futuro­rum et faciendorum ad extra sicut est prescientia, sed respectu futuro­rum in quantum sunt a presciente ordinabilia in finem. Dum enim prescire futura naturale est Deo sicut et scire, tamen res est futura. Ideo prescientia non ordinat ad finem, quia ordinatio ad finem opus est divine voluntatis et contingens, sicut et quodlibet opus voluntatis Dei. Providentía autem superaddit prescientie talem ordinationem. Unde dicit Richardus quod «providentia est respecto futurorum bono­rum principaliter, et respecto futurorum malorum propter bona». Ad boni provisionem pertinet non tantum ordinare bona que intendit agere, sed etiam mala quantum ordinabilia sunt, videlicet de eis eligere bonum, et etiam quedam mala prohibere et quedam permittere et actores eorum punire.

 

Predestinatio est providentia, non respectu quorumcumque, sed tan­tum respectu salvandorum in gloria. Et per oppositum, reprobatio est providentia respectu dampnandorum interminabili pena. Ex quibus infert Richardus quod «predestinatio est providentia, et provi­dentia est prescientia, et prescientia est scientia». Et quia prescientia practica est respectu operandorum et permittendorum vel prohibendo­rum a presciente, ideo providentia. Et predestinatio et reprobatio, que sunt due partes ipsius providentie, includunt propositum voluntatis divine, quamvis respectu aliorum includant ipsum tam predestinatio quam reprobatio, quia predestinatio includit propositum voluntatis divine conferendi predestinatis finalem gratiam et interminabilem gloriam. Reprobatio autem includit propositum permittendi reprobatos permanere in obduratione finali et distribuendi eis interminabilem pe­nam propter eorum iniquitatem finalem.

 

Propositum autem est actus volendi tam respectu futurorum agen­dorum quam permittendorum. Vult enim Deus agere que agenda sunt, et permittere que permittenda sunt. Quamvis enim Deus non velit mala futura, tamen vult permittere quod fiant. Tamen, prout proposi­tum est de ratione electionis, non est nisi respectu salvandorum.

 

Electio vero super propositum addit discretionem electivam suo contrario, extendendo nomen contrarietatis ad illam differentiam que est inter bonos et malos, et inter magis bonos et magis bonos. Deus enim meliores eligit ad aliquem gradum glorie ad quem alios non eligit. Ex quibus sequitur quod propositum et electio formaliter dicunt actum voluntatis, et secundum rationem intelligendi presupponit cognitionem in intellectu possibile vel eligibile non determinantem voluntatem ad sic proponendum vel eligendum.

 

Dispositio autem dicit coniunctim cognitionem et propositum, que, ut dicit Severus, eternaliter sunt in Deo respectu cuiuslibet fiendi. In nobis autem cognitio precedit propositum, videlicet voluntatem ope­randi. In Deo autem propositum significat efficax velle divinum secun­dum communiter loquentes quo eternaliter decrevit aliquos salvare. De quibus dicit Apostolus ad Rom. 8 quod diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt, id est ordinati a Deo ut santificentur ab eo.

 

Electio autem accipitur tripliciter: prima dicitur electio secundum affectum dilectionis, et ista dicitur eterna et est idem quod predesti­natio. Secunda dicitur secundum effectum finalis gratificationis; et ista est temporalis et signum prime infallibile. Tertia dicitur se­cundum statum prelationis, et ista est etiam temporalis ut est effectus ut signum eterne electionis; plures enim, non quod preficiuntur com­muniter propter peccata hominum. Electio supra vocationem addit, quantum tangit presens propositum, divinum velle ordinans aliquem ad gloriam. De hoc dicitur ad Ephesios I: Elegit nos ante mundi consti­tutionem ut essemus sancti in conspectu eius.

 

Vocatio autem dicit actum exteriorem, ideo est temporalis. De ista vocatione dicit Christus, Mattheo 28: Multi sunt vocati, pauci vero electi. Ex quo verbo apparet quod non omnis vocatio est electio, quia electio est salvandorum, sed vocatio est communis salvandis et non salvandis multis; plures enim fuerunt vocati qui non sunt salvandi ut Iudas proditor Christi. Vocare enim descendit a voce. Unde dicitur Matth. 4, quod Christus vocavit Iacobum et Ioannem, scilicet ad apo­stolatum, dicens eis: Et faciam vos fieri piscatores hominum, ut habetur Luc. 5. Vocatio autem bene potest stare cum predestinatione. Unde dicitur ad Rom. 8: Quos predestinavit hos vocavit: et quos vocavit hos magnificavit, etc.

 

QUESTIO

 

Utrum predestinatio certitudinem ponat in eventu, videlicet ut sic semper eveniat

sicut a Deo predestinatum est et non aliter

 

Et dicitur quod sic, quod apparet multipliciter.

 

Primo, quia alias divina cognitio falleretur et divina voluntas frustraretur, si aliter evenerit quam Deus previdit fiendum et statuit esse fiendum.

 

Secundo, quia aliter esset de salvandis quam Deus statuit, et per consequens in illa superna civitate potest esse deffectus ordinis et pro­portionis congruentis a Deo statuti. Consequentia patet: deffectio esset quam Deus previdit et statuit.

 

Tertio, probatur sic: propositum [est] quod non potest frustrari cum sit efficax Dei voluntas; sed propositum eternum divinum est ut predestinatus salvetur; igitur certissimum est quod sic erit.

 

Quarto, patet per illud verbum Augustini, libro De bono perseverantie, ubi dicit sic: «Predestinatio est prescientia beneficiorum Dei per que certissime liberantur quicumque liberantur».

 

Quinto, patet etiam per illud verbum Augustini, libro De correptione et gratia, dicens quod «certus est numerus electorum qui numquam possunt minui nec augeri». Ergo ibi est in numero vera certitudo et habetur intentum.

 

Sexto. Hoc idem ostendit Augustinus, libro De predestina­tione sanctorum, ubi ostendit quod predestinatorum nullus perit; non possunt stare quod aliquis sit predestinatus et quod dampnetur.

 

Septimo, patet per Richardum, De predestinatione, loquentem sic: «Certissimum est quod omnes predestinati salvabuntur, quia pre­destinatio est scientia Dei practica salutis aliquorum et ordinationis ipsorum in salutem». Ergo Deus scit predestinatos salvandos et salvare proponit. Igitur etc.

 

Octavo. Ad hoc Boëtius, libro II De consolatione, dicens quod «prescientia numquam fallitur, nec Dei propositum numquam frustra­tur». Et ideo ratione divine prescientie et ratione divini propositi de necessitate concluditur quod omnes predestinati salvabuntur, et illos qui salvabuntur et eorum salutem Deus ab eterno certissime previdit.

 

Contra istam viam arguitur multipliciter.

 

Primo sic: quia Gregorius, XV Moralium, dicit sic: «Quod locum vite, aliis cadentibus, alii sortiuntur», etc. Ergo non omnes pre­destinati salvabuntur. Dicitur quod Gregorius loquitur ibi de loco vite secundum statum presentis iustitie, et non secundum dispo­sitionem eterne predestinationis. - Item, dicit Augustinus, XX De civitate Dei, c. 3: «Liber vite est prescientia Dei que falli non potest in quo sunt scripti, id est ante precogniti, illi qui sunt ordi­nati ad vitam eternam». Qui autem sunt ordinati ad illam secundum predestinationem divinam, illi numquam delentur de libro vite; qui autem secundum, presentem iustitiam et non secundum finalem, isti delentur de hoc cum finaliter perdunt iustitiam. - Item, potest dici quod predestinatio est duplex: quedam dicitur absolute eterna, aut efficax propositum divine voluntatis ad dandam gloriam alicui, et se­cundum istam predestinatus numquam dampnabitur, ut patet de pre­destinatis in primo vel secundo gradu predestinationis antedicte. Que­dam dicitur conditionata propter bona opera si predestinatus bene fecerit et continuaverit usque in finem. Et secundum istam predesti­natus potest salvari et potest dampnari, ut patet de predestinatis in secundo gradu predestinationis superius dicte, etc. Et per istam di­stinctionem possunt solvi multe rationes que fiunt in hac materia. Ex predictis patet quod omnes predestinati secundum dispositionem eterne predestinationis salvabuntur. - Vel aliter: omnes predestinati, secundum prescientiam vel providentiam Dei eternam salvabuntur. Istorum enim qui bene egerunt et perseveraverunt usque in finem salvabuntur; qui vero per oppositum, dampnabuntur etc.

 

Secundo, patet quod predestinatio et propria reprobatio sunt spe­cies vel partes providentie, sed differunt in hoc: quia predestinatio est pars providentie respectu illorum qui divinitus ordinantur ad eternam gloriam, sive absolute sive conditionate; sed reprobatio est pars provi­dentie respectu illorum qui suis culpis ordinantur ad penam vel qui effective cadunt seu discedunt, etc.

 

Nota hic quod predestinatio et reprobatio non necessitant liberum arbitrium, quia predestinatus potest dampnari et reprobatus salvari. Et ideo est quia si quis necessario absolute dampnetur tunc necessario peccaret mortaliter, et tunc peccatum non esset peccatum quia non voluntarium. Hoc ostendit Augustinus in Enchiridion, ubi dicit quod «peccatum, si peccatum est, oportet quod sit voluntarium». Item, ad hoc est Anse1mus, in libro De concordia prescientie et liberi arbitrii. Probat enim prescientiam divinam ibi non obviare libero arbitrio viatoris. Item, quia, ut dicit Gregorius, predestinatio iuvatur precibus sanctorum, ut patet in Paulo qui meritis Stephani fuit vocatus, et Traianus de inferno liberatus fuit meritis et precibus beati Gregorii. Igitur et reprobatio potest impediri meritis et precibus sanctorum.

 

[ QUESTIO ]

 

Utrum sit dare causam predestinationis et reprobationis

 

Sunt multe opiniones. Quidam enim dicunt quod assignare causam predestinationis et reprobationis hominum potest assignari dupliciter: uno modo in generali, et sic potest assignari dicentes quod Deus pre­destinat aliquos ut in eis reluceat divina misericordia et bonitas, et alios reprobat ut in eis reluceat divina iustitia. - Alio modo in speciali, et sic quare isti sunt predestinati et illi reprobati nulla est causa nisi voluntas divina sive beneplacitum divine voluntatis.

 

Sed dimissis multis aliis opinionibus potest dici quod predestinatio et reprobatio possunt considerari dupliciter: uno modo secundum pre­scientiam vel providentiam Dei eternam et absolutam, qua eligit quos­dam ad sui laudem et gloriam per beneplacitum sue voluntatis, et alios non, quia illi sibi magis placent quam isti, et isto modo nulla est causa precedens predestinationis vel reprobationis hominum nisi sola volun­tas divina seu beneplacitum divine voluntatis. Unde dicit Apostolus, ad Rom. 9, ponendo exemplum de Iacob et Esau, dicens, cum non­dum nati fuissent aut aliquid boni vel mali egissent: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Item, ibidem dicit Apostolus: Ergo cuius vult mise­retur, et quem vult indurat, id est immiseretur, ut dicit Glossa. Item, Apostolus ponit ibi exemplum de figulo dicens: An non ha­bet potestatem figulus lutum ex eadem massa facere, aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam, etc.

 

Alio modo secundum prescientiam vel providentiam Dei conditio­natam qua eligit quosdam ad suam gloriam si bene fecerint et perse­veraverint usque in finem, vel saltem si bonum finem faciunt, et alios reprobat si male perseveraverint seu malum finem attingant, Et isto modo predestinationis est aliqua causa, scilicet bonus usus vel malus usus liberi arbitrii, quia bonus usus liberi arbitrii prosecutus usque in finem est causa predestinationis hominum; sed malus usus liberi arbitrii erit causa reprobationis. Hanc reprobationem ostendit Domi­nus, Matth. 10, dicens: Qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit. Item, etiam Matth. 19, dicens: Si vis ad vitam ingredi serva mandata. Item, etiam Dominus, Matth. 16, dicit: Filius hominis enim venturus est in gloria Patris sui cum Angelis suis, et reddet unicuique secundum opera sua. Ex quibus manifeste ostendit Dominus ipsam predestina­tionem et providentiam conditionalem. Item, Athanasius, in Symbolo, dicit: «Et qui bona egerunt ibunt in vitam eternam, qui vero mala ibunt in ignem eternum», etc.

 

Sed aliter et breviter potest dici sic: quod predestinatio et repro­batio, seu providentia Dei absolute sumpta, habet causam, scilicet bonum usum vel malum usum 1iberi arbitrii. Exemplum habemus in rege qui quosdam homines eligit ad sui servitium palatii seu camere per beneplacitum sue voluntatis, quia illi sibi placent vel sunt magis grati. Alios eligit quos videt et agnoscit magis dispositos ad officia vel servicia. Ceteros autem totius regni diligit et approbat conditionaliter, quia quos videt vel scit bene agere vel operari laudat et approbat; sed quos videt et scit mala agere vel operari odit et reprobat, et etiam condempnat vel sententiat secundum eorum mala vel demerita.

 

Alii autem dicunt et assignant simpliciter causam predestinationis et reprobationis dicentes simpliciter quod bonus usus liberi arbitrii eternaliter a Deo previsus et acceptus ab eo per gratiam previsam, est causa predestinationis. Et, per oppositum, malus usus liberi arbitrii est causa reprobationis. Ex quibus patet quod liberum arbitrium est radix et magnum fundamentum predestinationis et reprobationis hominum sive salvationis et dampnationis.

 

Signa autem reprobationis a Sanctis ponuntur multa. Primum enim signum reprobationis quod ostendit Gregorius in Moralibus, est: «Evidentissimum signum reprobationis est opulens superbia, maxime cum est in paupere vel indigente». Unde dicitur Ecclesiastici: Detestat Deus pauperem superbum, «et super omnem alium hominem», ut dicit Glossa Severi.

 

Secundum signum est perseverantia in peccato mortali usque in finem. Hoc signum ostendit Augustinus, libro De penitencia, «Si quis ultima extremitate positus penitentiam voluerit, non negabi­mus illi quod petit, sed non presumimus quod bene exit. Si bene exierit nescio; penitentiam enim dare possumus, sed non securitatem. Num­quid ergo dampnabitur, nec dico salvabitur, quia peccata te dimiserunt et non tu illa», etc.

 

Tertium signum est crudelitas. Unde dicitur [Iac.] 2: Iudicium sine misericordia ei qui non fecit misericordiam.

 

Quartum signum est efficax et continua seu profunda malitia, de qua dicit Propheta: Quid gloriaris in malitia?; et sequitur: Propterea Deus destruet te in eternum.

 

Quintum signum est contemptus efficax salutaris contritionis, sive contemptus proprie salutis. De primo contemptu dicit Prov.: Viro qui corripientem dura cervice contempnit, repentinus [ea] superveniet interitus. De secundo dicit Apostolus, Rom. 2-3: Quomodo poterimus effugere, scilicet Dei iudicium, si tantam contempserimus salutem?, videlicet quanta est a Deo parata obedientibus sibi; quia contemptus gratie est contemp­tus Dei qui facit gravissimum peccatum coram Deo.

 

Sextum signum et ultimum est obduratio cordis in peccato. Hoc signum ostendit A1exander, magnus doctor, dicens quod hoc includit inhabilitatem et indispositionem ad suscipiendum Dei gratiam. Secundo, includit firmam adhesionem ad peccatum. Tertio, rebellionem ad divinas inspirationes et ad fraternam correctionem et ad obedien­tiam divinorum mandatorum.

 

Aliud signum reprobationis, secundum Gregorium, est suc­cessus bonorum temporalium. Hoc ostendit textus Iob dicens in fine: Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt. Item alibi in eodem libro: Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani, quesivi eum et non inveni, et non est inventus locus eius. Item, habetur Matth. 19. Iesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum celorum, etc. Divites, ut dicit Gregorius in Moralibus, bene possunt salvari cum bono usu et bona administratione bonorum, sicut Abraham, Ioseph, David et multi alii; sed dampnantur in eorum malo usu et mala administratione, quia male adquirunt et male conser­vant et male expendunt. Et ideo est quia in impossibile est quod divites a suis cupiditatibus convertantur.

 

Ex predictis possunt poni quedam dicta. Primum dictum est quod aliquis potest dici predestinatus sive salvandus secundum prescientiam seu providentiam Dei eternam, et dampnandus secundum presentem iustitiam. Exemplum, ut si Petrus fuisset pro nunc in peccato mortali qui ab eterno ordinatus est a Deo ad vitam eternam. Iste enim est salvandus secundum prescientiam Dei eternam; tamen pro nunc dicitur dampnandus secundum presentem iustitiam, quia si modo moreretur cum peccato debet dampnari.

 

Secundum dictum. Aliquis dicitur iniustus vel inimicus Dei secun­dum presentem iustitiam vel iniustitiam; sed dicitur iustus vel Dei amicus secundum Dei prescientiam eternam, et dignus habere gloriam, ut patet in predicto exemplo posito.

 

Tertium dictum. Aliquis potest dici dampnandus secundum pre­scientiam et providentiam Dei eternam quia scit illum obdurari, scilicet male finiri; sed dicitur salvandus secundum presentem iustitiam, ut si Sor qui est dampnandus, existens fuisset nunc in caritate, et quia si modo moreretur in tali statu, tunc Deus, secundum legem ab eo or­dinatam, iuste esset daturus ei gloriam eternam.

 

Quartum dictum est: aliquis dicitur iustus vel amicus Dei et gratus vel dignus vita eterna secundum presentem iustitiam, qui non dicitur iustus vel amicus sive gratus vel dignus gloria secundum eternam Dei prescientiam vel providentiam, ut patet de Sorte existente in caritate qui est dampnandus, ut predictum est.

 

Quintum dictum. Aliquis dicitur predestinatus veI salvandus sive iustus et Dei amicus secundum prescientiam sive. providentiam Dei eternam, et insimul secundum presentem iustitiam. Exemplum patet in beata Virgine Matre Christi et in sancto Ioanne et multis aliis.

 

Sextum dictum. Aliquis potest dici reprobandus vel dampnandus sive iniustus vel Dei inimicus vel ingratus secundum Dei prescientiam et simul secundum presentem iustitiam. Exemplum patuit in Iuda qui tradidit Christum et multis aliis, etc.

 

Est tamen notandum quod quidam dicuntur predestinati quos Deus ab eterno elegit seu ordinavit ad vitam eternam, seu confert eis gratiam. Alii dicuntur reprobati quos Deus permisit cadere et scit eos male finire. Alii autem sunt qui non dicuntur predestinati neque repro­bati similiter, sed ordinati ad statum medium inter gloriam et dampna­tionem, ut sunt parvuli in originali peccato defuncti sine baptismo. Quomodo intelligitur illud Apostoli ad Timoth. 2, dicentis: Deus vult omnes homines salvos fieri, si multi sunt reprobati sive dampnandi se­cundum presentem iustitiam? Dicitur quod Deus vult omnes homines salvos fieri sive efficaciter seu voluntate beneplaciti que semper adim­pletur; sed vult omnes homines salvos fieri voluntate signi seu condi­tionata, ut si bene faciunt et perseveraverint usque in finem servando mandata et legem statutam etc.