DIVI RAYMUNDI LULLI DOCTORIS ILLUMINATI

LIBER PRINCIPIORUM MEDICINAE

Imatge de la figura 1 Lupa

Deus, qui es suprema virtus, de qua omnes aliae virtutes recipiunt principium et perfectionem, cum gratia et auxilio tuo et intentione te honorandi et tibi serviendi incipit Ars Principiorum et Graduum Medicinae, qua humanus Intellectus, sequendo modum Artis Compendiosae inveniendi veritatem, exaltatur ad intelligendum secreta medicinalia et naturalia.

DE PROLOGO

Quoniam omnis ars habet sua principia, ideo nos incipimus istum Librum de Principiis Medicinae, per quae habebimus cognitionem aliorum principiorum: quem Librum dividimus in Decem Distinctiones, quarum Prima est de Dispositione totius Libri. Secunda de Triangulo Rubeo. Tertia de Triangulo Viridi, Quarta de Triangulo Croceo. Quinta de Investigatione Graduum. Sexta de Generatione et Corruptione. Septima de Febribus. Octava de Urinis. Nona de Pulsibus. Decima de Metaphora.

DISTINCTIO I  :  DE DISPOSITIONE TOTIUS LIBRI

CAPUT I
De Dispositione Arboris

Naturale est intellectui, quod ipse per demonstrationem factam per visum et per auditum melius intelligat Artem, quam per auditum solum; ideo nos in principio hujus Libri formamus unam Arborem secundum hunc modum, ad hoc, ut Flores demonstrent veritatem hujus, quod docemus humanum intellectum: quae Arbor appellatur Arbor Principiorum Medicinae

Radix Arboris est una Rota composita ex literis significantibus quatuor Humores; et ideo dividitur in quatuor partes. Prima enim pars est de Cholera. Secunda de Sanguine. Tertia de Phlegmate. Quarta est de Melancholia. In quolibet Quadrangulo demonstratur operatio ipsius Humoris, et Febris, quae ex ipso oritur, et major accessio ipsius Febris, et mixtiones Elementorum, et alia, quae in conditionibus Arboris continentur. Unde ad faciendas et formandas demonstrationes, quae isti Arti conveniunt, supponimus,

A esse Caliditatem,
B Siccitatem,
C Humiditatem,
D Frigiditatem.

Et ex istis literis praedictae Rotae Quadrangulos Rotae componere volumus, secumdum quod Humores miscentur, et secundum quod inter se agunt et patiuntur, quod in praedicta Rota, quae est Radix praedictae Arboris, tibi demonstratur.

Ex hac Radice duae Branchae procedunt, quarum

Prima Brancha est de Principiis Medicinae, secundum quod relatum est per antiquos Medicos, qui nos praecesserunt; quae Brancha in tres partes dividitur, quarum prima est naturalis, secunda innaturalis, tertia contra naturam. Prima seu naturalis dividitur in septem partes, sive in septem Flores, secundum quod res naturales sunt septem, scilicet Elementa, Complexiones, Humores, Membra, Virtutes, Operationes et Spiritus: in quolibet enim dictorum Florum una istarum rerum naturalium distribuitur. Huic autem Branchae quatuor Flores adduntur continentes quatuor res annexas praedictis rebus naturalibus, videlicet AEtates, Colores, Figuras et Differentiam inter Masculum et Foeminam: in quolibet enim istorum Florum est una istarum rerum, quae ad invicem praedicantur de rebus naturalibus. Secunda autem pars, quae est de rebus innaturalibus, habet sex Flores, secundum quod sunt sex res innaturales, scilicet er, Exercitium, Cibus et Potus, Somnus et Vigilia, Evacuatio et Repletio, et Accidentia Animae, sicut Gaudium, Ira, Tristitia, et similia. Tertia vero pars, quae est de rebus contra naturam, habet tres Flores, secundum quod res contra naturam sunt tres, scilicet Morbus, Causa Morbi et Accidens Morbi; quaelibet enim ipsarum rerum suum Florem habet.

Secunda Brancha, quae est de novo inventa, et est addita ad exponendum primam artificialiter et metaphorice, dividitur in duas partes, quarum prima dividitur in A B C D; secunda dividitur in tres Triangulos, qui sunt de principiis Artis Compendiosae inveniendi veritatem, et in unum Quadrangulum Figurae Praedestinationis, quae continetur in supra dicta Arte. Prima autem pars in quatuor partes dividitur, secundum quod quatuor literas continet; quaelibet enim litera facit unam partem. Secunda vero pars dividitur in quatuor partes, secundum quod in ipsa tres Trianguli et unus Quadrangulus continentur; quilibet enim Triangulus facit unam partem, et Quadrangulus aliam.

A autem in quatuor Gradus dividitur, qui denotantur per quatuor primas Figuras Algorithmi sic 4,3,2,1; et hoc idem sequitur de B C D. Unde ad demonstrandum praedictos Gradus oportet in generali Sedecim Simplices Medicinas seu Herbas eligere, quarum quaelibet det significationem omnium aliarum herbarum sub eadem Complexione existentium; et oportet, ut quaelibet ipsarum medicinarum simplicium vel sedecim herbarum significetur et intelligatur per literam ei appropriatam et proportionatam pro distinctione, ad hoc, ut melius et brevius possint fieri demonstrationes per eas: sed quia haec litera I assimilatur primae Figurae Algorithmi, ideo ex praedictis figuris esse non debet, nec X, quia pro denario numero sumeretur. Quarum medicinarum simplicium et literarum positarum pro eis congrua ordinatio et nominatio talis est.

Supponimus enim, et dicimus, E esse unam speciem simplicis medicinae, in qua sit A in quarto Gradu, B in tertio, C in secundo, et D in primo.
Et supponimus, F esse aliam speciem simplicis medicinae, in qua sit A in tertio, B in secundo, D in primo.
G vero supponimus aliam speciem simplicis medicinae, in qua sit A in secundo, B in primo.
H aliam, in qua sit A in primo.
K supponimus aliam speciem simplicis medicinae, in qua sit B in quarto Gradu, D in tertio, A in secundo, C in primo.
L supponimus aliam speciem, in qua sit B in tertio, D in secundo, A in primo.
M esse aliam speciem, in qua sit B in secundo, D in primo.
N esse aliam speciem, in qua sit B in primo Gradu.
O vero ponimus esse aliam speciem, in qua sit C in quarto Gradu, A in tertio, D in secundo, B vero in primo.
P aliam speciem, in qua sit C in tertio, A in secundo, D in primo.
Q aliam speciem, in qua sit C in secundo, A in primo.
R aliam speciem, in qua sit C in primo.
S aliam speciem, in qua D sit in quarto, C in tertio, B in secundo, A in primo.
T aliam speciem, in qua sit D in tertio, C in secundo, B in primo.
V aliam speciem, in qua sit D in secundo, C in primo.
Y aliam speciem, in qua sit D in primo.

Per istas autem literas decurrit ista Ars, quibus ignoratis Ars minime potest intelligi; ex quibus literis oportet fieri Flores supra dictae Arboris, ita, quod ex qualibet litera fiat unus Flos; et oportet esse diversos Colores appropriatos praedictis literis et numeris, quibus distinguantur Gradus, ut literae et ipsarum Gradus in simul conveniant ad faciendas demonstrationes. Idcirco nos appropriamus colorem rubeum ipsis A E F G H, et similiter numeris significantibus Gradus caliditatis. Colorem autem nigrum appropriamus istis B K L M N, et similiter numeris significantibus Gradus siccitatis. Colorem autem lividum seu caeruleum appropriamus istis C O P Q R, et similiter numeris significantibus Gradus humiditatis. Colorem autem viridem appropriamus istis D S T V Y, et similiter numeris significantibus Gradus frigiditatis.

Trianguli et Quadrangulus debent in supra dicta Arbore taliter ordinari.

Ex Triangulo Rubeo debent fieri tres Flores; in uno ipsorum scribatur principium, in alio medium, et in alio finis. Ex Triangulo Viridi alii tres Flores, scilicet differentia, concordantia, contrarietas. Et similiter ex Triangulo Croceo alii tres Flores fieri debent, in quorum uno scribatur majoritas, in alio aequalitas, et in alio minoritas.

Quadrangulus divisus est in quatuor Flores, qui sunt esse, privatio, perfectio, defectus, in quorum uno debet scribi cum colore caeruleo perfectio, in alio cum colore viridi defectus, in alio esse cum colore rubeo, et in alio privatio cum colore nigro.

Quicunque hanc Artem scire et intelligere desiderat, oportet eum scire supra dictum Alphabetum, et ipsum in memoria retinere; et etiam oportet ipsum transferre Flores Arboris mutabiles et insertos in alios Flores, ut alios ipsorum Florum cum aliis demonstrative miscere et formare, augmentare, diminuere et aequalificare possit ad declarandum, qualiter Medicus debet suas medicinas componere.

CAPUT II
De Conditionibus Arboris

Conditiones Arboris sunt sex, quarum Prima Conditio est, ut, si in E sit A in quarto Gradu, B sit in ipso in tertio, C in secundo, et D in primo; quod contingit secundum cursum naturalem necessario esse, quia quodlibet Elementum habet ex se qualitatem unam tantum, aliam vero ab alio Elemento recipit, Ignis enim calidus est per se, siccitatem autem recipit a Terra; et Ar est humidus per se, caliditatem vero recipit ab Igne; et Aqua est tantum frigida per se, humiditatem autem recipit ab Are; et Terra est tantum sicca per se, et frigiditatem recipit ab Aqua. Unde, cum hoc ita sit, sequitur, quod in quolibet corpore elementato et Complexione una quatuor qualitatum sit major et dominans super alias; quia si ita non esset, sequeretur, quod aliquod Elementum non haberet plus intentionem sibi ipsi, quam aliis: et ideo, qui praedictam conditionem negare vellet, naturalia principia negaret; propter quam negationem non esset dignus affirmare Principia Medicinae. Unde per exemplum datum principiis naturalibus, qualiter Elementa se habent cum Gradibus in A E, potest etiam cognosci, qualiter se habent Gradus in aliis medicinis, sive in literis positis pro eis alias Complexiones habentibus, vel in quibus aliae qualitates dominantur.

Secunda Conditio est de Gradibus intelligibilibus et insensibilibus, ut intelligantur in medicinis qualitates ingradatae, quae non sunt in eis sensibiles; sicut in H non est sensibilis Gradus B C D; unde oportet, quod H commisceatur cum F; ex qua commixtione Gradus tertius ipsius F convertitur in quartum, et Gradus primus ipsius H convertitur in secumdum.

Tertia Conditio est, quod Quadrangulus habeat duas Conditiones, quarum prima est, quod esse et perfectio cum majoritate conveniant, et privatio ac defectus cum minoritate; secunda Conditio est, quod esse et minor imperfectio, sicut privatio et major imperfectio, conveniant.

Quarta Conditio est, quod Gradus et Trianguli sequantur Quadrangulum, et postea omnes simul sequantur ordinationem Radicis Arboris; cui ordinationi prima Brancha cum suis Floribus sit subjecta.

Quinta Conditio est, quod omnes decem Distinctiones hujus Libri dirigantur secundum dispositionem Arboris et praedictas conditiones.

Sexta Conditio est, ut semper perfecte scias habere cognitionem de prima intentione et secunda, ut cognoscere scias, qualiter quodlibet Elementum habeat ad se primam intentionem, et secundam ad alterum; quae prima intentio semper ad causam finalem se habet, et secunda se habet ad materiam, et ad his similia: sicut A existens in E habet primam intentionem ad destruendum D, ideque dat se ipsum ipsi C per secundam intentionem, ut D recipiendo C recipiat A, quod ipsius D subjectum mortificet; et illud idem sequitur de aliis Elementis. Unde, si hoc bene intelligis, intelliges, qualiter quartus Gradus est in qualibet re per primam intentionem, et tertius per secundam, et tertius per primam respectu secundi, et secundus per primam respectu primi.

CAPUT III
De Intentione, secundum quam Gradus et Trianguli sunt in ista Arte

Quoniam intentio Medicinae est ad conservandam in humano corpore sanitatem, et ad destruendam infirmitatem, et res medicinales et herbae, quae sunt ejus instrumenta, Gradus habent secundum dispositionem Triangulorum, idcirco convenit, quod Medicus sciat per mixtionem medicinarum simplicium et herbarum augmentare, diminuere et aequalificare alios Gradus cum aliis, et sciat principiare, et cognoscere principium, medium et finem Graduum; et convenit, quod sciat differentiare, concordare et contrariare Gradus ad invicem tali modo, quod sua artificialis operatio ae operatio naturalis ad conservandam sanitatem et destruendam infirmitatem conveniant et concordent: sicut enim martellus et tenaculae sunt instrumenta in arte fabrili, ita Gradus et Trianguli sunt instrumenta Medicinae, et sicut corpus humanum est subjectum Artis Medicinae, ita Gradus ipsorum A B C D subjectum et materia Artis Triangulorum existunt; qui Trianguli ita movent ad causam finalem artificialiter Gradus, sicut materia formas de potentia in actum ad causam finalem movet naturaliter. Unde oportet in ista Arte, quod in Triangulis investigemus Gradus medicinalium rerum ad tollendam dubitationem et contrarietatem actionum, et quod Gradus sequantur Triangulos, et e converso.

CAPUT IV
De Intentione, secundum quam in ista Arte tractamus de Quadrangulo et Radice Arboris, et deGeneratione et Corruptione

Cum Medicus semper fortificare intendat esse cum perfectione, ideo, quia defectus et privatio sunt suae intentioni contraria, et cum esse et perfectio conveniant cum Generatione, privatio autem et defectus cum Corruptione, idcirco in hac Arte mixtus est Quadrangulus, ut cum ipso possit fieri investigatio et inventio Graduum et Triangulorum secundum dispositionem Radicis supra dictae Arboris.

Radix Arboris est composita de A B C D, ad demonstrandum, qualiter humores secundum actionem et passionem ipsorum in infirmitate miscentur; nam unus est modus in mixtione humoris, qui peccat per Choleram, alius in mixtione humoris, qui peccat per Sanguinem, alius in mixtione humoris, qui peccat per Phlegma, alius vero in mixtione humoris, qui peccat per Melancholiam: et ideo in Quadrangulis sive quatuor partibus ipsius Radicis cum auxilio Quadranguli et Graduum potes cognoscere, quomodo et qualiter misceantur humores, et in qua die debeat esse fortior accessio sive Paroxismus, et ad quid ipsi humores habeant intentionem, et similiter per quem modum natura et morbus ad invicem contrarientur, atque pugnent, et qualiter humores ad Generationem exaltentur, et ad Corruptionem inclinentur et disponantur.

CAPUT V
De Intentione, secumdum quam tractamus in ista Arte
de Febri et Urina et Pulsu et Metaphora

Cum Febris sit morbus magis universalis, et ista Ars compendiosa facta, ut per ipsam Scholares pauperes, qui in continuando Studium Medicinae vexantur propter inopiam, possint ab ipso labore in brevi tempore removeri, cmque universalia principia sint principia et demonstrationes principiis particularibus, idcirco solum de Febribus et non de morbis aliis in generali tractamus. Vitamus autem tractare de aliis morbis, ne Artem compendiosam reddamus prolixam; nam per unum principium habetur cognitio alterius, et per artem potes facile descendere de universali ad particulare.

Et quia per accidentia Medicus habet cognitionem causae ipsius morbi, et per causam cognoscit morbum, ideo tractamus de Metaphora, de Pulsibus et de Urinis, quae sunt signa et accidentia declarantia causam morbi; et oportet, quod secundum causas et accidentia moveantur Trianguli et Gradus cum diversis virtutibus et operationibus existentibus in herbis et rebus medicinalibus contrariis causae morbi ad destruendum ipsum morbum. Unde quemadmodum Urina, Pulsus et Metaphora sunt accidentia et signa, per quae causa morbi manifestatur, ita Trianguli et Gradus et virtutes herbarum et rerum medicinalium funt acidentia vel signa, per quae manifestatur causa sanitatis, sequendo ordinationem Graduum et Triangulorum, et conservando conditiones Arboris.

De Metaphora autem in hac Arte tractamus ad hoc, ut sit ars ad exaltandum intellectum in ista Arte et in aliis Artibus: per Metaphoram enim corroboratur intellectus ad intelligendum; nam per istam uno eodemque tempore super diversas species gyratur. Et ratio, quare prima Brancha supra dictae Arboris in hac Arte metaphorice intelligitur per secundam Brancham, est, ut Studentes in Medicina et in aliis Artibus per secundam Brancham in intellectu et memoria habere possint ea, quae de prima Brancha jam audiverunt, et didicerunt ab Authoribus Medicinae.

Praeterea cum Metaphora sit ligamen et nexus operationis trium potentiarum Animae, quae ad unum finem memorando, intelligendo et diligendo se habent, et hoc propter maximam intensionem, quam intellectus facit, quando unum audiens aliud intelligit, ideo est in hac Arte Metaphora, ut per hoc, quod secundum Gradus et Triangulos et alias Distinctiones in hac Arte dictum est, possint etiam intelligi ea, quae de aliis scientiis existunt, sicut de Theologia, Jure et Philosophia naturali et aliis, per quas intellectus exaltatur in intelligendo: et ut hoc melius intelligas, exemplificare volumus breviter in Scientia Medicinae.

Tu vides, quod Magnes attrahit Ferrum; et scis, quare? Ratio est: quia Terra est in Magnete magis propinqua simplicitati, quam in Ferro, vel in aliqua alia specie, et quia Ferrum plus continet de Terra, quam de aliis elementis, ideo Terra existens in ipso Ferro movetur ad suum simplex in Magnete existens; et hoc tibi manifestatur, ut exaltes tuum intellectum ad intelligendum metaphorice, qualiter et quare Scammonia, in qua A et B sunt praedominantia, attrahit et purgat Choleram; verumtamen volo ex hoc breviter rationem assignare: Cholera namque abundans in corpore movetur ad Scammoniam in corpore receptam, et Scammonia movetur ad Choleram; idque faciunt causa inquirendi punctum simplicem, de quo in quinta et sexta Distinctione hujus Libri loquemur: et quia discomponitur Cholera, et separatur a potentia vegetativa, et Scammonia non intravit compositionem cum vegetativa tui corporis, ideo natura non potest sustinere simplicitatem duorum punctorum simplicium, qui in A et B simul conjunguntur; propter quod natura Scammoniam et ipsam Choleram purgat et simul expellit. Unde si per Magnetem et Ferrum scis intelligere istam similitudinem, scis exaltare tuum intellectum per Metaphoram.

Praeterea Turbit, in quo dominantur A B, purgat suum contrarium; et scis, quare? Ratio hujus est: quia ipsa A B in ipso Turbit attrahunt ad se A B, quae sunt composita cum Phlegmate, ideo compositio ipsius Phlegmatis dissolvitur et destruitur, et ad simplicitatem accedit, et hoc propter elongationem ipsorum A B ab ipso; quia natura odit dissolutionem humorum temperatorum, et non vult in se sustinere discordantiam humorum dissolutorum, ideque ipsum Phlegma dissolutum expellit, retinens de A B, quantum potest, causa fortificandi illud, quod superabundantia ipsorum C D destruebat, antequam Turbit assumptum ipsa expellit.

Unde per hoc medicinale exemplum potest metaphorice in Theologia intelligi, quod virtutes in medio duorum extremorum conveniunt, vitia autem in ipsis extremis.

Praeterea sicut major est numerus ex diversis simul numeris compositus, ita per istam Metaphoram potest alia Metaphora significari in Scientia Medicinae: videlicet cum Medicus plures medicinas simplices simul componit, magis secure operari potest.

Et similiter haec Metaphora medicinalis significat aliam Metaphoram in Scientia Juris Civilis, scilicet quod, quando Judex vult concordare ad unum finem plures diversas leges et casus, difficilius potest finis formari.

Et similiter ista Metaphora Juris aliam significat in Scientia Naturali: scilicet quanto magis A B C D in diversis speciebus diversificantur in demonstrando colores generatos per ipsa, tanto fortius negant, colorem esse in simplicibus Elementis.

Unde de gradu in gradum, de exemplo in exemplum, et de uno principio in aliud possem prolixe loqui de Metaphora, de qua in sua Distinctione prolixius discurremus: unde virtus hujus Artis per Metaphoram maxime decurrit; et hoc ideo, quia Elementa et Scientiae universales sua secreta et suas operationes intellectui abscondunt et revelant valde subtiliter; propter quam obscuritatem oportet, quod exaltetur intellectus ad intelligendum metaphorice, ut ei praedicta secreta revelentur, et ut homo per elevatum intellectum sciat facere et solvere quaestiones.

DISTINCTIO II
DE MIXTIONE GRADUUM SECUNDUM TRIANGULUM RUBEUM

CAPUT VI
De Principio

De E

Cum ista secunda Distinctio, ut superius dictum est, sit de Triangulo Rubeo, qui compositus est ex principio, medio et fine, et principium in omnibus meditationibus finem praecedat, ideo de principio exemplificando primo de E loquemur.

A in E est principium ipsorum B C per modum operationis, et hoc, recipiendo ab ipso B, et dando ipsi C; principium vero ipsius D in E sunt B C per modum operationis et sustentationis: per operationem, in quantum C se dat ipsi D, et B recipit de D: per sustentationem autem, quia ipsa B C ipsum D adjuvant contra A: et quia A convenit cum majoritate in E, in quantum est in quarto gradu, idcirco oportet A esse principium ipsi B, quod est in tertio gradu, et ipsi C, quod est in secundo; nec convenit, quod A sit principium ipsius D, quod est ejus contrarium; cujus quidem D principia sunt B C: et si D esset principium in E ipsi B, tunc majus esset principiatum per minus in majori, quod est A, contrario minori, quod est D; hoc autem est impossibile, et contra supra dictas conditiones Arboris.

De Mixtione E F

Cum vero facta est Mixtio ex E F, tunc quartus gradus ipsius E est principium tertii gradus ipsius F, et tertius gradus ipsius E est principium secundi gradus ipsius F, et secundus gradus ipsius E est principium primi gradus ipsius F, et primus gradus ipsius E est principium intellectualiter alicui parti intellectae ingradatae, quae continetur de D in F; sed quia D existens in F non sufficit ad essendum in gradu, ideo non potest sensibiliter habere principium: unde, si de principio intellectuali vis facere principium sensuale, debes addere H ipsius E F, ut de F H fiat aequalitas cum ipso E; in quo E habet D principium sensuale.

De Mixtione E G

In Mixtione autem facta ex E G est A existens in E principium A B ipsius G; et C ipsius E non potest esse principium sensuale C ipsius G, nisi addatur eis F vel H; et si E G addatur F H, oportet secundum conditiones quadranguli, quod A ipsius E sit principium A ipsorum F G H; nam convenit, quod major virtus sit principium minoris virtutis.

De Mixtione E H

In Mixtione facta ex E H tunc A ipsius E est principium ipsius A, quod est in H; quod A de H est in tam parva quantitate, quod non potest esse principium alterius gradus sensibilis absque mixtione alterius herbae vel medicinae ejusdem qualitatis et complexionis.

De Mixtione E K

In Mixtione vero facta ex E K quartus gradus ipsius E est principium secundi gradus ipsius K, et quartus gradus ipsius K est principium tertii gradus ipsius E, et secundus gradus ipsius E est principium primi ipsius K, et tertius gradus ipsius K est principium primi ipsius E: et ita oportet esse secundum praedictas conditiones Arboris; et hoc est ideo, quia quilibet gradus, secundum quod est major, convertit suum similem gradum in qualitate vel humore ad speciem, in qua est major; et per hanc proprietatem quaedam complexiones et qualitates convertuntur in alias.

De Mixtione E L, E M, E N

Secundum quod supra significatum est, principium esse inter E K, potes intelligere principium inter E L, et inter E M, et inter E N: et quia regula superius dicta sufficit et est principium ad cognoscendum alia principia, et quia componimus et exemplificamus istam Artem, quanto compendiosius possumus, idcirco de principiis existentibus inter E L nolumus ulterius in hoc Capitulo pertractare.

De Mixtione E O

Mixto et simul composito E cum O, sequitur, quod quartus gradus ipsius E est principium tertii ipsius O, et quartus ipsius O secundi ipsius E, et tertius ipsius E primi ipsius O, et secundus ipsius O primi ipsius E: et quia quodlibet principium convertit ad se ipsum qualitatem suae causae, propterea ponimus in simul illarum virtutes et operationes unam in aliam, secundum quod convenit: et sic corrumpendo unam speciem generatur alia species, in qua alia vice conveniunt et concordant.

Natura, regula, ordinatio et conditio hujus Artis compendiosae est, ut unum principium sit principium pluribus aliis principiis; ideque per exemplum, quod dedimus de principio in E O, potest haberi demonstratio de principiis ipsorum E P Q R, sequendo artem et modum praedictorum principiorum.

De Mixtione E S

In Mixtione vero de E S quartus gradus ipsius E principium est primi gradus ipsius S, et quartus gradus ipsius S est principium primi gradus ipsius E, et tertius ipsius E est principium secundi ipsius S, et tertius gradus ipsius S est principium secundi ipsius E. Unde cum A et D sint contraria, idcirco principium ipsius E in S et principium ipsius S in E sunt contraria; propter quam contrarietatem principium ipsorum B C A in S et principium ipsorum B C D in E contrariantur; et illud ideo, quia quodlibet principium existens in tertio, secundo, primo gradu melius convenit cum specie, quae est in quarto gradu: et cum omnia ista principia sint inter se ad invicem contraria secumdum primam et secundam intentionem, ideo est major contrarietas principiorum in mixtione ipsorum E S, quam in aliis quibuscumque principiis naturalibus; propter quod subjectum ex talibus principiis compositum est minus durabile, quam aliud.

Secumdum quod ostensum est supra in Mixtione ipsorum E S, possunt intelligi principia in mixtione ipsius E T V Y; et per hoc, quod exemplificavimus de principio ipsius E, in K O P potes intelligere principium ipsius K in O P, et ipsius O in P, et e converso; nam haec omnia principia artem et regulam supra dictorum principiorum sequuntur.

Dictum est de principiis quarti, tertii, secundi et primi gradus; ex quibus dictis possunt cognosci principia omnium Triangulorum , Quadranguli et Florum secundae Branchae Arboris sequendo conditiones Arboris.

CAPUT VII
De Medio

De E

Secundum cursum naturalem materia simplex ignis et materia simplex terrae est medium compositioni A B existentium in ipso E; et ideo miscente se materia ignea et terrestri ignis debet esse in qualitate calida et sicca; cui qualitati nec C D nec ipsorum materia medium existit; quia A et D contrariantur, et B C similiter: unde, si C D essent medium conjunctionis ipsorum A B, sequeretur, quod contrarium esset causa et principium sui contrarii; hoc autem est impossibile, et contra cursum naturae, ac etiam contra conditiones Quadranguli et Triangulorum.

Illud vero, quod est proportio et medium conjunctioni ipsorum A C in E, est materia ignea et materia area, quae propter convenientiam ipsorum A C simul conveniunt: et ideo C debet esset de qualitate humida et calida; contra quam proportionem et medium sunt proportio et medium, quae sunt inter B et C.

Medium autem, quo mediante inter C D in E existit proportio, est simplex materia area et aquea, quae miscentur per concordantiam ipsorum C D; et propter hoc D debet esse de complexione frigida et humida; cui complexioni concordantia ipsorum A B contrariatur: medium vero ipsorum D B in E. E sunt duae materiae scilicet terrestris et aquea, quae per concordantiam ipsorum D B miscentur; ex qua mixtione ipsum B de complexione frigida et sicca efficitur.

Secundum quod invenimus supra dicta media, sic manifestatur secretum ordinalis materiae, quae est potentia ad essendum subjecta supra dictis mediis: quae ordinalis materia composite subjecta est mediis existentibus simul in ipsa; quae media sunt per qualitates distincta, id est, per media et complexiones concordantes et contrarias; et ex omnibus simul componitur E, in quo componuntur et concordant media et qualitates supra dictae.

Ordinalis [prima] materia est potentia materiae ipsius A et materiae ipsius B et materiae ipsius C et ipsius D; et est divisa, in quantun est generalis et universalis; et subjecta ipsorum A B C D sunt particularia et specialia, et sunt universalia et generalia particularia individuis sspecierum naturalium conservatarum in suis individuis generabilibus et corruptibilibus: ex quo tibi revelatur, quomodo quatuor elementa sunt media inter ordinalem [primam] materiam et individua specierum.

De Mixtione E F

Quando sit Mixtio ex E F in aliqua Decoctione, vel in aliquo Electuario, tunc materia subjecta ipsi A existenti in E et materia subjecta ipsi A existenti in F conjunguntur et miscentur, antequam alia media; et illud ideo, quia quartus et tertius gradus sunt majoris quantitatis in illa Decoctione, quam secundus et primus gradus: et quia forma ipsorum A B est ante, et habet majorem materiam in E F, quam forma ipsorum C D, idcirco minor forma est passiva sub majori forma, et a majori forma judicatur et denominatur qualitas, per hoc, quia est magis propinqua agenti et causae finali, quam minor forma; et ipsa minor est magis propinqua ad non esse vel ad privationem et defectum, quam major forma.

Secundum istud principium potes cognoscere medium in principiis ipsorum E G H; et per cognitionem, quae habetur de mediis in speciebus ipsius A, potes habere cognitionem de naturali operatione, cujus medicinalis operatio est instrumentum; si tamen Medicus supra dictas conditiones Arboris sciat sequi.

De Mixtione E K

Quando sit aliqua Decoctio de E K, materia subjecta quarto gradui ipsius E et secundo ipsius K est ibi medium et subjectum; nam A B in ipsis E K cum majoritate concordant: et illud idem sequitur de materia subjecta quarto gradui ipsius K et tertio gradui ipsius E; ideque ante componuntur A B in E K, quam A C, et quam C D, et quam B D; et sub forma ipsorum A B sunt supra dictae formae, scilicet A C, C D et D B.

Secundum quod exemplificatum est medium ipsorum E K, per supra dictum medium exemplificari potest medium ipsorum E L M N; et per medium cognitum inter A B potes cognoscere morbos et eorum curam et incurabilitatem, sequendo conditiones Arboris; nam si operaris contra ipsas conditiones, tota ista Ars erit tibi contraria; propter quam contrarietatem tu es contrarius Arti Medicinae et naturae [naturali Philosophiae], cujus Medicina est filia.

De Mixtione E O

In Triangulo Rubeo sunt tres species medii scilicet conjunctionis, mensurationis, extremitatum, secundum quod continetur in Arte Compendiosa inveniendi veritatem: in hac vero Arte maxime primam speciem, h.e., medium conjuctionis accipimus, ut sit inter duas res diversas conjunctio. Unde sicut exemplificavimus, quod prima materia est medium qualitatibus, quae conveniunt, quando duae qualitates in una herba vel medicina simplici dominantur, ita concordantia qualitatum est medium, ut materiae diversae in simplicitate conjungantur in essendo una materia composita per concordantiam qualitatum; et hoc potes intelligere in ipsis E O P Q R per similem modum exemplificationis, quem intellexisti in E F G H K.

De Mixtione E S

Si conjungis et misces E S, qualitates, quae sunt contrariae in quarto gradu, in contrarietate aequales manent; sed illa qualitas, quae est in E in tertio gradu, concordat cum illa, quae est in S in secundo gradu; et illa qualitas, quae est in tertio de S, concordat cum illa, quae est in secundo de E; et illa, quae est in quarto de E, cum illa, quae est in primo de S; et similiter qualitas existens in quarto de S cum qualitate existente in primo de E: et illud idem sequitur de contrarietate, quae est inter B D E et C D S; ideque factum est unum medium conveniens melius cum temperamento et in esse in medio duorum extremorum contrariorumet duorum concordantium, quam omne aliud medium factum de A B, vel de D B, vel de A C, vel de C D: et hoc idem sequitur de K O. Unde haec secunda species medii assimilatur temperamento et puncto aequaliter distanti a duobus extremis, et virtuti in medio duorum vitiorum aequaliter existenti. Unde, cum hoc ita sit, sequendo praedictas conditiones Arboris poteris habere cognitionem medii in supra dicta specie, et poteris conservare sanitatem in illa specie, et morbum mortificare, si scias praedictum medium deducere de potentia in actum.

Si autem misces E T, vel E V, seu E Y, tunc A magis et melius erit medium inter unum extremum et alterum, quam quando ipsum A est medium inter duo extrema in Mixtione facta ex E S; et hoc est ideo, quia A tunc habebit majorem ignetatem et majus B, quam habeat, quando miscetur S cum E: et illud idem sequitur de Mixtione facta ex K O. Unde haec species medii est tertia species, quae continetur in Arte Compendiosa inveniendi veritatem, quae convenit linae et continuationi febris, vel alterius morbi. Unde hanc speciem medii potes multiplicare, vel diminuere, si scis conjungere et dividere Flores Arboris secundum suas conditiones.

Ita etiam haec species medii extremitatum per totum spatium inclusi inter unam extremitatem et aliam cum Decoctione et cum morbo convenit, sicut convenit virtus et substantia Decoctionis, quando ipsa penetrans pervenit ad locum, in quo continetur infirmitas; sicut ar illuminatus existens inter spatium oculorum et objecti est causa, ut oculi possint videre objectum. Unde, si tu scis bene istam Artem, poteris secundum proportionem Florum Arboris tam fortiter ordinare medium, quod virtus et materia Decoctionis in majori quantitate possit penetrare ad loca, in quibus continetur infirmitas; et hoc tibi in tractatu hujus Libri plenarie significatur et declaratur.

CAPUT VIII
De Fine

De E

Secundum quod in Arte Compendiosa inveniendi veritatem demonstravimus, finis habet tres species, scilicet privationem, terminationem et causam finalem: in hac autem Arte maxime de causa finali tractamus: et ideo dicimus, quod in E quartus gradus secundum finalem causam existit, et tertius et secundus et primus sunt in ipso E secundum materiam; secundum autem comparationem ipsorum tertii, secundi et primi ipsum B existens in E se habet ad formam, et C D se habent ad materiam; et hoc, quia in una specie aliqui gradus aliis majores et nobiliores existunt: per hoc enim, quod in E ignis magis, quam alia elementa, ad causam finalem se habet, revelatur intellectui humano naturale agens, id est, punctum simplex, de quo in quinta et sexta Distinctione loquemur; quod punctum in E movet per generationem formam de potentia in actum, et per corruptionem movet ipsam formam de actu ad privationem: quod agens naturale est ignis habens appetitum naturalem, ut sua simplex materia et sua simplex forma habeant simplicem conjuctionem et simplex corpus absque compositione alicujus alterius elementi: et quia ignis est magis prope illud, ad quod movetur, in E, quam in F G H K L M N O P Q R S T V Y, idcirco magis appetit stare sub specie E, quam sub aliis speciebus significatis per supra dictas literas: et ideo B C D moventur per A ad causam finalem, quam ignis inquirit; ignis vero movetur per influentiam corporum coelestium, quae moventur secundum finalem rationem, quam materia universalis et forma universalis appetunt, quae sunt exemplar materiis et formis particularibus, causa conservandi species in eorum individuis, secundum quod probatur in principiis naturalibus, h.e., Principiis Philosophiae.

Per rationem naturalem potest intelligi quod ignis in sua Sphaera simplici non est agens; ideque causa inquirendi suam perfectionem ad alias Sphaeras descendit: et cum ejus simplicitas melius conveniat cum B, quam cum C D, ideo recipit prius a terra ipsum B, quam ab are C, et prius, quam sit contra D; et propter hoc retinet ex terra B in tertio gradu in E, et C in secundo, et D in primo; et etiam ipsa B C D ad suam intentionem et naturam convertit propter magnum dominium, quod A habet in ipso E. Unde, cum hoc ita sit, per supra dictum exemplum demonstratur, quod A est prius intentione in E, quam sit B C D; et prius est ipsum A in suo simplici puncto, quam B in E; et postea prius capit B, quam C, et prius C, quam D; et ideo ignis plus in E retinet de se ipso, quam de B C D, et plus de B, quam de C, et plus de C, quam de D.

Secundum quod supra dictum est, significatur Medico intentio et ratio finalis ipsorum A B C D; ex quo potest Medicus, si facit aliquam Decoctionem, in qua ponat E, considerare, ad quam finalem intentionem dirigitur in E quartus, tertius, secundus et primus gradus; quo intellecto et cognito potest Medicus dirigere suam intentionem, ad sanitatem secundum dispositionem morbi et Decoctionis, in qua ponit E.

De Mixtione E F G H

Si fiat Mixtio de E F G H, tunc secundum cursum naturalem A existens in E erit finalis intentio ipsius compositionis; et hoc idem sequitur, si fiat Mixtio ex E F tantum, vel E G, seu ex E H: et si fiat Decoctio sive Mixtio ex F G H absque E, tunc A erit finalis intentio in F: et illud idem sequeretur, si fieret Mixtio ex F H. Unde, cum hoc ita sit, sequitur, quod Medicus potest per talem demonstrationem cognoscere, ad quam intentionem species in Decoctione dirigantur secundum qualitatem graduum, in quibus existunt.

De Mixtione E K

Si vero fiat Mixtio ex E K, tunc sunt in illa mixtione duae principalis finales intentiones; nam gradus, qui fortius conveniunt cum A, conveniunt ad multiplicandum A, et gradus, qui fortius conveniunt cum B, multiplicabunt B. Unde, si morbus sit maxime compositus ex C D, oportet administrari patienti aliquod Electuarium, quod sit de complexione ipsorum A B, ut A C simul conjungantur, et B D similiter; per quam conjunctionem incipit morbus declinare, dividendo se in plures species, in quibus natura habebit majorem deliberationem ad conservandam sanitatem, quam habebat in una sola specie vel duabus tantum; et secundum quod morbus fortius inclinabit versus A C, vel versus B D, subsidio confectionis medicinalis debet Medicus succurrere alteri parti, ejus qualitates multiplicando, ad hoc, ut per contrariam qualitatem mortificet morbum in partibus, in quibus erit magis abundans.

Secundum supra dictum exemplum potes cognoscere, quomodo se habet finalis intentio in Mixtione ipsorum E L M N, vel ipsorum L M N, vel ipsorum M N; nam unum principium est demonstratio et doctrina aliorum.

De Mixtione E O

Intellectis et scitis supra dictis rationibus in Mixtione E K potes cognoscere finalem intentionem, quae est inter E O, quando ex eis fit aliqua Decoctio; ideo aliud exemplum assignari non oportet; nam de eis sequitur eadem demonstratio, quae sequitur de E K, salvo eo, quod A se habet uno modo cum B, alio vero modo cum C.

De Mixtione E S

Quoniam E S ad invicem contrariantur, si miscentur in aliqua Decoctione, in ea existent duae aequales finales intentiones ad invicem contrariae. Unde, si tu Medice vis habere cognitionem morbi, utrum sit propter abundantiam A, seu propter abundantiam D, facias aliquam Confectionem solum compositam de E S, vel accipias de speciebus, quae sunt sub E S, quae non sunt ita excellentes in gradu; quibus administratis cognoscere poteris morbum, utrum sit ex dominio E, vel ex dominio S; et si per E S non potes hoc cognoscere, fac Confectionem de E L, vel de S F, et sic de aliis; quia intentiones istorum sunt contrariae, necessario convenit, quod morbus se habeat ad unam intentionem, et sanitas et natura ad aliam.

De Mixtione E O S

Si vero simul misces E O S, tunc O finalem intentionem ipsorum E S ad suam formam convertet, et tenebit ita sub se ipsa E S, sicut una complexio vel qualitas existens in quarto gradu sub se tenet tertium, secundum et primum gradum; et illud ideo, quia E S sunt contraria, et O cum ipsis E S habet concordantiam, propter quam ipsum O habet majorem virtutem et operationem in Decoctione, quam E S.

Diximus de fine et de aliis angulis Trianguli rubei, et per hoc, quod de eis dictum et declaratum est, possunt multa principia intelligi, quae aliis principiis possunt esse principia, ac etiam multa bona notabilia, secundum quod exemplificabimus breviter in sequenti Paragrapho.

Secundum rationem naturalem ignis est prius in se ipso, quam in alio, ac est major in se ipso, quam in alio; et hoc idem sequitur de aliis elementis: et ideo ignis prius incipit habere intentionem et appetitum sibi ipsi, quam alteri; propter quod in principio compositionis E est ignis in uno puncto simplici; postmodum se adjungit terrae, ex ea recipiens B, quo recepto est in duobus punctis, quae faciunt lineam; et postea se adjungit ari, cui praebet A, et tunc est linea cum latitudine, in qua est superficies; postea vero descendit ad aquam mortificans D in B, quod ipse ignis recipit, ac etiam mortificans ipsum D cum A, quod ipse dat ari, qui postea dat C calefactum ipsi aquae; et tunc est corpus ipsius E compositum et completum; in quo E illud punctum simplex, de quo in quinta et sexta Distinctione loquemur, est in septem partes divisum. Unde, cum hoc ita sit, sequitur, quod per istud principium potes cognoscere alia principia, quae cum ipso conveniunt.

De Principio non potest homo venire sine medio ad finem, et propter hoc A non potest transire ad destruendum suum contrarium sine medio, quod est B C: per quod significatur, quod tu, qui incipis hanc Artem addiscere, non potes destruere ignoramtiam hujus Artis, quam habes, sine medio; quod medium sunt conditiones supra dictae Arboris, per quas tuus intellectus transire debet, si vis venire ad finem sciendi hanc Artem; quae Ars est speculum Medicinae.

Sicut A est in majori gradu in E, quam in F, et in F quam in G, et in G quam in H, ita Cholera est major et calidior in uno homine cholerico, quam in alio cholerico. Unde, si Cholera est in te naturaliter in tertio gradu, et tu vis eam reducere ad secundum gradum, vel ad primum, manifestum est, quod facias contra principium tuae complexionis et contra finalem intentionem ejusdem; quia natura longe melius convenit cum principio et cum finali intentione, quam cum medio, per quod intendis tertium gradum naturalem ad gradum secundum accidentalem reducere: idcirco manifeste facis contra tuam sanitatem et contra supra dictas conditiones Arboris. Unde praecipit et consulit ista Ars, quod intelligas tuam qualitatem et naturalem complexionem in suo gradu, et habeas proportionatum medicinale medium ad conservandum illud, ad quod te causa finalis movet.

Si famem et sitim sustines, natura prius incipit et conatur destruere suum contrarium, quam suum simile: ideo, si amas tuam sanitatem, aliquoties habeas famem et sitim, ut natura habeat tempus et opportunitatem destruendi suum contrarium ex superfluitate cibi et potus generatum. Unde, si es infirmus ex nimia repletione, antequam possis finem et perfectionem sanitatis attingere, oportet te transire per medium, scilicet per abstinentiam et temperantiam.

Secundum quod quatuor tempora sunt diversa in Anno, ipsa A B C D habent principia in E F G H K L M N O P Q R S T V Y; et propter hoc oportet, quod des Triangulo rubeo in quolibet Anni tempore illud, quod convenit cum principio, medio et fine dictarum literarum; et oportet, quod tempore aestivo comedas aliqua calida et sicca, et aliquoties calorem sustineas, secumdum quod convenit ad fortificandum A; et idem sequitur de aliis literis et de tempore, cum quo ipsae conveniunt.

Multa alia principia et bona notabilia possemus dicere, secundum quod per Triangulum ex principio, medio et fine compositum ista Ars demonstrat, sed quia debemus tractare de aliis, ideo terminamus praesentem Distinctionem, et incipimus tertiam Distinctionem.

DISTINCTIO III
De Mixtione Graduum secundum Triangulum Viridem

CAPUT IX
De Differentia

De E

Cum haec tertia Distinctio, ut superius dixtum est, sit de Triangulo viridi, qui compositus est ex differentia, concordantia et contrarietate, oportet nos per se de qualibet istarum tractare. Incipimus ergo a differentia explicando de E.

Cum in E sint quatuor literae, scilicet A B C D, et A sit in quarto gradu, B in tertio, C in secundo, D in primo, et cum materia subjecta ipsi A sit diversa a materia ipsorum B C, et materia ipsius C sit diversa a materia ipsorum A D, et materia ipsius D sit diversa a materia ipsorum C B, et materia ipsius B sit diversa a materia ipsorum A D, ex hoc demonstratur differentia in E existens; per quam demonstrationem potes tu Medice habere cognitionem de operationibus ipsorum A B C D in E; per quam cognitionem potes ipsum E cum praedictis conditionibus Arboris concordare.

De Mixtione E F

Si tu Medice misces E F in aliqua Confectione, cognoscere debes, in quo virtutes ipsorum E F differunt; et postea debes ipsas virtutes concordare cum differentia, quae est in eorum gradibus; propter quam differentiam et propter majoritatem ipsius E contingit, quod A ipsius E movet A ipsius F ad virtutem et proprietatem ipsius E; et ideo A ipsius E differt ab A ipsius F secundum repectum actionis et passionis, ac materiae et causae finalis; ad quam materiam se habet A ipsius F; ad causam finalem vero se habet A ipsius E; et hoc idem sequitur de B D.

Per supra dictum Aphorismum et naturale medicinale principium potes cognoscere differentiam, ad quam E G H se habent: et hoc ipsum sequitur de F G H. Unde, si F esset in majori abundantia ad multiplicandam virtutem et proprietatem ipsius E, loco ipsius F poni debet G, vel H: si autem contingat, quod F non sufficiat ad serviendum ipsi E, adhuc addere debes cum illis G, vel H; et si per E F nimis diversificares curam ab illa qualitate, per quam vis curare infirmum, tunc loco E ponas F, et loco F ponas G, vel H.

De Mixtione E K

Tu scis, quod differentia est inter A B C D, quae sunt in E, et B D A C, quae existunt in K; nam sub A ipsius E subsistunt B C D, sub B vero ipsius K subsistunt D A C. Unde, si ex ipsis E K solis facis aliquam medicinam, tunc E ad unam curam se habet, et K se habet ad aliam; et cum cura ad unum finem tantum se debeat habere, debes juvare ipsum E, vel ipsum K cum alia medicina, vel herba, quae melius conveniat cum E, vel cum K, ut K sub se contineat ipsum E, vel E ipsum K, secundum quod uni soli fini convenit: nam sicut morbus se habet ad unum finem, ita convenit, quod cura se habeat ad unam rationem finalem fini morbi contrariam.

Secundum quod inter E H significavimus differentiam, potes cognoscere illam differentiam, quam formamus per conjuctionem ipsorum E L M N, vel per mixtionem ipsorum K F G H. Unde, si supra dictam differentiam scis cognoscere, et sequeris supra dictas conditiones Arboris, poteris ita dirigere operationem ipsorum E F G H K L M N, ad quam finalem rationem volueris; sicut potes gyrare equum bene frenatum, ad quam partem volueris.

De Mixtione E O

Secundum Exemplum ipsorum E K potes cognoscere differentiam, quae est inter E et O: et debes scire, quod E se habeat cum K secundum unum modum, cum O vero secundum alterum; nam K et O ad invicem contrariantur; propter quam contrarietatem E se habet ad unam finalem rationem, si misceatur cum K; ad aliam vero se habet, si misceatur cum O. Unde, si E K O simul misces, oportet, quod addas F ipsi E, ad hoc, ut ipsum E sua fortitudine augmentatum possit gyrare et convertere K O ad suam intentionem; et convenit, quod cum L mortifices O, vel cum P mortifices K.

De Mixtione E S

E S sunt contraria et diversa ad invicem: contraria sunt propter A D, diversa vero propter B C, nam in quantum E se habet per unum modum cum B, et per alium cum C, et D se habet cum B C per modum contrarium modo ipsius A, sunt E S contraria et diversa: contraria enim sunt per modum calefaciendi et infrigidandi; diversa autem per modum dandi et recipiendi. Unde propter hoc E, in quantum est diversum ab ipso S, habet intentionem ad unum finem diversum ab intentione ipsius S: in quantum vero E S contrariantur, finis unius est contrarius fini alterius. Unde, si misces E S tantum, de duabus finalibus intentionibus diversis et contrariis resistentiam generabis, uno fine impediente alium per attemperatam quantitatem ipsorum E S. Unde, si vis, quod E S convertantur ad unum finem tantum, oportet dare F ipsi E, vel T ipsi S, ut una operatio se habeat per modum actionis, et altera per modum passionis.

Per praedictum Exemplum cognoscere potes, in quo differt E ab ipsis T V Y, et in quo differt S ab F G H; cum unum principium sit demonstratio aliorum. Unde, sicut per E differentiam demonstravimus in K O S, ita potes demonstrare per K in ipsis E O S, vel per O in E K S, vel per S in E K O.

A non calefacit D, sed calefacit materiam primam ipsius D in aqua existente in olla posita super ignem: et per hoc potes cognoscere differentiam, quae est inter D et materiam ipsi subjectam; quae materia est potentia ad recipiendum formam ipsius A, et ad retinendum in se potentialiter ipsum D; et hoc idem sequitur de B C: et per istam cognitionem potes invenire secreta naturalia, sub quibus materia prima absconditur intellectui humano et sensuali potentiae. Per praedicta vero secreta potes cognoscere differentiam, quae est inter formam substantialem et accidentalem; quae forma substantialis est D in sua propria materia; forma vero accidentalis est A in materia appropriata ipsi D mediante materia ipsorum B C.

Per hoc potes cognoscere differentiam cum medio et sine medio: sine medio enim est differentia, quae est inter D et suam materiam; cum medio autem est, quando materia ipsius D est ipsi A subjecta per accidens. Unde per istam congnitionem, quam habes de differentia existente cum medio et sine medio, tibi revelatur differentia, quae est inter primam materiam et secundam, et inter primam formam et secundam; nam prima materia est subjectum ipsius D sine medio, et subjectum et ipsum D sunt prima et simplex materia et simplex forma aquae; secunda vero materia et forma sunt subjectum ipsius D, quod recipit composite formam ipsius A, cui formae subjicitur: et illud idem sequitur de B C et de eorum subjectis.

Differentia est inter conjunctionem ipsius A et suae simplicis materiae, ad quam ipsum A movetur, ac inter conjuctionem, super quam A B C D simul moventur; nam comjunctio simplex et prima est comjunctio primae materiae simplicis cum prima simplice qualitate, causa essendi corpus simplex absque ulla compositione: compositio autem, super quam moventur A B C D, est comjunctio, quae conjungit secundam materiam compositam et secundam formam compositam, in quibus sunt composita quatuor elementa, et istud corpus est elementatum et generabile et corruptibile; in quo corpore quatuor elementa ita moventur sensualiter, sicut movetur intellectus intellectualiter super specie, quando illius particularia recipit pro objecto.

Secundum hoc, quod supra diximus, revelatam habes materiam primam, quae est potentia et subjectum materiae ipsorum A B C D, et est generale subjectum et materia, de qua per differentiam et concordantiam ipsorum A B C D formantur partes in speciali, quae sunt quatuor elementa, ex quibus fiunt partes, quae sunt individua specierum, quod in Capite septimo significavimus, et in Distinctione de Metaphora intendimus declarare.

Si bonus Naturalis et bonus Medicus esse desideras, secundum quod supra dictum est, oportet te de differentia perfectam cognitionem habere, qua habita necessarium est, quod per Flores supra dictae Arboris discurras; ex quo discursu poteris habere cognitionem de multis principiis, in quibus tibi revelabitur differentia artificialiter, secundum quod ipsa revelata est per artem superius dictam; de qua revelatione multa principia dicere possem, si tantum occupatus non essem in investigando secreta aliorum principiorum.

CAPUT X
De Concordantia

De E

Concordantia naturalis consistit in E inter A B, inter A C, et inter C D, et inter D B, et ideo sequitur, in E esse concordantiam quarti, tertii, secundi et primi gradus: in simplici enim materia ipsius A se habet B ad calidam materiam dessicandam; et ideo A B tam fortier concordant, quod ignis complexionis calidae et siccae efficitur, et A se habet ad calefaciendam materiam simplicem ipsius C; propter quod ar complexionis humidae et calidae efficitur; C vero se habet ad dandam humiditatem simplici materiae aquae; ex quo aqua complexionis frigidae et humidae efficitur; D autem se habet ad frigefaciendam simplicem materiam terrae; et ideo terra est complexionis siccae et frigidae. Unde, cum hoc ita sit, sequitur, quod, secundum quod prima litera melius se habet ad materiam aliarum, major concordantia existit inter primam literam, quam inter alias, et inter primam materiam, quam inter alias. Ex quo tu Medice potes cognoscere, per quam concordantiam majorem vel minorem est morbus curabilis; et potes etiam cognoscere, quod sub A duae materiae existunt; una enim est materia simplex, quae cum ipso A essentialiter convenit; alia vero est materia, quae cum A convenit accidentaliter, ipsa recipiente qualitatem ab illo. Unde cum hoc ita sit, potes per istam Artem de materia prima et de secunda cognitionem habere.

De Mixtione E F

Si facis Mixtionem de E F, tunc quartus gradus ipsius E concordat cum tertio gradu ipsius F, et tertius gradus ipsius E concordat cum secundo gradu ipsius F, et secundus ipsius E cum primo ipsius F, et primus ipsius E concordat cum aliqua parte ipsius D existente in F; quae pars non est sufficiens in F ad essendum in gradu. Unde, cum hoc ita sit, sequitur, quod ex hoc potes habere cognitionem de duabus speciebus concordantiae, quarum prima est ante in E F, quam altera; nam ante concordat quartus et tertius gradus ipsius A in E F, quam quartus ipsius A, et secundus ipsius B; et illud idem sequitur de aliis gradibus: idcirco demonstrantur duae species concordantiae, quarum prima alteram antecedit. Unde per cognitionem, quam habes de his duabus speciebus concordantiae, potes cognoscere, quae virtus prius contra morbum existit, ac etiam, quae virtus prius et melius cum natura et cum sanitate concordat.

Per Exemplum, quod de concordantia dedimus in E F, potes cognoscere concordantiam inter E G H, vel inter F G H, vel inter G H; et potes cognoscere, si facis Mixtionem de E F G H, quod ante concordant E F, quam E G H, et ante F G, quam G H; hoc autem est ratione majoris concordantiae, quae ante convenit cum esse, quam minor concordantia; minor vero ante convenit et concordat cum privatione, quam major.

De Mixtione E K

Si facis Mixtionem de E K, tunc illud, quod E continet de K, convenit cum eo, quod K continet de se ipso; et illud, quod K continet de E, concordat cum hoc, quod E continet de se ipso; quae concordantia fiet simul ac in eodem tempore: postea vero facies concordantiam de hoc, quod est de C D in E K; et propter duas species concordantiae formabuntur duo fines et duae curae diversae, nam E appetitum habebit ad unam curam, K vero ad alteram: sed quia est saepe necessaria una istarum curarum, antequam alia, ideo debes concordare aliquam aliam speciem cum E, vel cum K, ut E moveat ipsum K ad suum appetitum, vel K moveat ipsum E ad suum appetitum; quem motum facit E de K, si ipsi E addas F; vel ipsum motum facit K de E, si ipsi K addas L.

Per supra dictum Exemplum potes cognoscere concordantiam, quam formamus de E L M N, vel de K F G H.

De Mixtione E O

Secundum Exemplum, quod dedimus de concordantia, quae est inter E K, potes habere cognitionem de concordantia, quae est inter E O; et etiam per ipsum potes habere cognitionem de differentia, quae est inter concordantiam ipsorum E K, et concordantiam ipsorum E O: nam E convenit cum K per modum passionis, et K cum E per modum actionis; O vero convenit cum E per modum passionis, et E cum O per modum actionis. Unde per hanc concordantiam potes habere cognitionem de concordantia, quae est inter K S, et inter S O, quae conveniunt et concordant per similem modum concordantiae superius dictae inter E K, et inter E O.

De Mixtione E S

Manifestum est et certum, quod E S contrariantur ad invicem; veruntamen necessario oportet, quod in aliquo conveniant et concordent; nam si istud non esset, impossibile esset, quod in E esset D, nec in S esset A: sed quia convenit, in E esse D, et in S esse A, idcirco manifestum est, quod E S conveniunt et concordant in aliquo, quod est medium inter A D; nam si sine medio concordarent, impossibile esset, A D esse contraria: medium vero, quo mediante ipsa concordant, sunt B C: in quantum enim materia ipsius A se habet ad recipiendum B, et materia ipsius B se habet ad recipiendum D, et materia ipsius C se habet ad recipiendum A, et materia ipsius D se habet ad recipiendum C, formatur ex B C medium concordantiae existentis inter E S; quae concordantia existit materia contrarietati, quae existit inter E S; quae contrarietas se habet ad formam et ad primam intentionem; ipsa vero concordantia se habet ad materiam et ad secundam intentionem, et hoc idem sequitur de K O, et de E T V Y, et de S F G H.

Scis, quare E S concordent in Decoctione, quam facis? Ad hoc, ut possint contrariari. Unde primo concordant, ut E possit expellere A a subjectione ipsius S, et ut S possit expellere D a subjectione ipsius E: quando vero E recuperavit A ab S, et S recuperavit D ab E, E et S fortissime contrariantur.

Unde, cum hoc ita sit, manifestatur cura, quae fit per res concordantes et per contrarias, concordantibus se habentibus ad materiam, et contrariantibus se habentibus ad formam.

Per Principia supra dicta secundum hanc Artem de concordantia demonstrata potes untelligere multas bonas demonstrationes et multa bona notabilia de concordantia, secundum quod in aliquibus consequentibus paragraphis exemplificare volumus.

Veritas est, quod febris continua generatur de phlegmate, quod est frigidum et humidum. Unde, si velles ipsam febrem curare per contraria sine concordantia, administrares patienti ipsa E K contra D C: sed quia per accidens extranei caloris innaturalis et contra naturam non deberes dare ipsa E K contra febrem continuam, ne multiplices calorem innaturalem, ideo convenit, quod administres patienti cibos et aliquas medicinas similes ipsis C D, ut sint medium, super quo C D possint naturaliter convenire in calore naturali; propter quam convenientiam calor innaturalis et accidens potest destrui, transeuntibus cibis et medicinis frigidae et humidae complexionis per medium, quod est calor innaturalis et extraneus, hoc est, febris, quae est mala complexio innaturalis calida et sicca, habens principium ex humore frigido et humido propter inordinationem ipsorum C D. Igitur cum hoc ita sit, sequitur, quod per supra dicta exempla potes cognoscere, quae infirmitas debet curari per qualitates similes ejus principio.

Secundum simplices Sphaeras elementorum concordat et convenit, Sphaeram aris esse post Sphaeram ignis; Sphaera vero aquae participat cum Sphaeera aris et cum Sphaera terrae; et ideo ignis est supremum elementum, et terra infimum: in corpore autem elementato non est ita; nam A B participant contra dispositionem supra dictae ordinationis Sphaerarum; A C vero in corpore elementato participant secundum ordinationem et dispositionem dictarum Sphaerarum, et maxime Sphaerae aris, quae sub Sphaera ignis existit: et ideo in corpore elementato loca Sphaerarum sunt mixta per naturalem concordantiam, descendente A ad B, et ascendente B ad A, et descendente A ad C, et ascendente C ad A, et descendente C ad D, et ascendente D ad C, et descendente D ad B, et ascendente B ad D: et quia A descendit in B C, et B ascendit ad A D, concordant A B; cum A sit supremum elementum, et B infimum, et cum C D sint in medio: propter quam concordantiam sequitur, quod A descendit ad D, et D ascendit ad A, et C descendit ad B, et B ascendit ad C; nam alio modo non possent ipsa elementa concordare, nec etiam contrariari, nec in elementato corpore misceri.

Unde cum hoc sit ita manifestatum et declararum secundum gradus ipsorum A B C D in E F G H K L M N O P Q R S T V Y, idcirco potes tu Medice concordare res medicinales ad mortificandum fumositates et removendum humores superfluos et subtiles et grossos in ascendendo et descendendo; si tamen bene sciveris concordare A B C D in supra dictis literis existentibus ab E usque ad Y; ac etiam potes intelligere ordinationem, secundum quam in hac Arte ordinavimus participationem ipsorum A B C D, secundum quod convenit mixtioni quatuor elementorum in corpore elementato.

Per concordantiam tibi significatam de A B C D in E F G H K L M N O P Q R S T V Y potes concordare contra infirmitatem Flores primae Branchae Arboris, qui sun res naturales, innaturales et contra naturam, cum Quadrangulo et Floribus secundae Branchae ipsius Arboris, cum quibus scies concordare conditiones convenientes Floribus Quadranguli ac Floribus ipsarum duarum Brancharum Arboris: si vero talem concordantiam ignoraveris, adibis practicam absque theorica.

A C sunt principia conservativa vitae; et illud ideo, quia ignis generat A in are, et ar generat C in aqua: et quia aqua generat D in terra contra A, et terra generat B in A contra C, ideo B D sunt contraria vitae. Idcirco Medice potes concordare superiores Flores Quadranguli cum A C in E F G H K L M N O P Q R S T V Y; et potes etiam in supra dictis literis concordare inferiores Flores ipsius Quadranguli cum B D.

Scire autem debes, quomodo differt concordantia in se ipsa secumdum diversas Decoctiones composita ex sequentibus literis vel aliquibus ipsarum, quae sunt E F G H K L M N O P Q R S T V Y; quae differentia tibi significatur in diversa purgatione causata ex commixtione dictarum literarum: quae diversa purgatio habet plures et diversas species; potest enim fieri aut per decoctionem seu medicinam laxativam, aut per urinam, aut per phlebotomiam, vel per sudorem, vel per vomitum, aut per apostema, aut per evaporationem, aut per febrim, aut per consumptionem malorum et superfluorum humorum factam per digestionem caloris naturalis, vel per emissionem ventositatis, et sic de aliis speciebus purgationis et evacuationis istis similibus.

CAPUT XI
De Contrarietate

De E

Secundum quod ostenditur et demonstratur in Arte Compendiosa inveniendi veritatem et in Figura Praedestinationis, contrarietas quandoque est sine medio, quandoque cum medio: contrarietas sine medio est, quando A D in E contrariantur simpliciter, calefaciente A simplicem materiam ipsius D et mortificante D ipsum A in simplici materia ejusdem A: contrarietas cum medio est, quando A calefaciens materiam C, et mortificans B in frigiditate, quam materia terrestris recipit ex D, contrariatur ipsi D; D vero contrariatur ipsi A, in quantum mortificat ipsum A in materia ipsius C, recipiente materia ipsius D ipsum C, et tribuente se D materiae ipsius B ad destruendum B in A. Unde, si non esset medium existens inter A D, tanta esset eorum contrarietas, quod inter materiam A et materiam D nullum temperamentum posset orir quae materiae cum medio ipsorum B C sunt una materia subjecta formae ipsius E.

Per hoc supra dictum principium potes habere cognitionem et modum curandi morbum per suum contrarium: nam uno modo A D contrariantur per C; alio vero modo contrariantur per B; alio autem per semet ipsa: et ideo, si febris est tertiana, quae ex ipsis A B generatur, debes dare infirmo C D: sed quia in tertiana A est majus, quam B, convenit, quod des plus de D contra A, quam de C contra B.

De Mixtione E F

Si facis Mixtionem de E F, tunc A ipsorum E F est contrarium eorum D, et e converso; et hoc idem sequitur de B C: sed quia in ipsis E F est A in majori quantitate, quam D, ideo in mixtione E F est A agens, et D patiens; hoc idem sequitur de mixtione facta de E G H, seu de F G H.

De Mixtione E K

In praecedenti decimo Capitulo in paragrapho E K declarata et significata est concordantia inter E K; per quam concordantiam significatur eorum contrarietas; et hoc idem sequitur de E L, vel de K F.

De Mixtione E K O

Si tu misces E K O, tunc E est medium inter contrarietatem, quae est inter ipsa K O: sed quia A est in O in tertio gradu, et B in E pariter in tertio; et cum actio conveniat cum majori nobilitate, et passio cum minori, idcirco A se inclinat ad contrariandum ipsi K et juvandum O contra ipsum K: propter quod Electuarium compositum ex E K O inclinat ad generandum A C et destruendum B D.

De Mixtione E O K S

In Confectione composita ex E O K S sunt E O contra K S, et K S contra E O; quod demonstratur in concordantia, quam habent E O cum esse, et K S cum privatione; quia vita sustentatur per A C, et mors generatur per K S. Unde, si in dicta confectione talis contrarietas non existeret, impossibile esset, vitam convenire cum A C, et mortem cum B D.

De Mixtione E K S

Si misces E K S, sequitur contrarium ejus, quod sequitur in Mixtione ipsorum E K O: et ideo non est necessarium aliud exemplum ponere, nisi quod sumatur contrarium Paragraphi ipsorum E K O.

De Mixtione E O

In Mixtione facta ex E O existit contrarietas inter A B C D; quae contrarietas significata in Paragrapho E K: cum unus Paragraphus sit demonstratio alterius, et etiam unus Paragraphus sit principium alterius secundum istam Artem.

De Mixtione E S

Contrarietas existens inter E S, si illa simul misces, significata est per Paragraphum ipsorum E S positum in decimo Capitulo praecedenti; nam secundum quod E S in ipso concordant, potes intelligere, in quo contrariantur.

Secundum Exemplum datum de contrarietate in E K O S potes cognoscere contrarietatem, quae est inter K O S, sequendo regulam et artem conditionum Arboris, atque recipiendo significationes declaratas per supra dictos Paragraphos.

Si tu intellexisti, qualiter in praedictis Paragraphis significata est naturalis contrarietas, quam unum elementum habet contra aliud, intelligere poteris contrarietatem, quae tibi demonstratur in sequentibus notabilibus.

Scire debes, quod A B C D, multis modis contrariantur, videlicet per virtutem, per ponderositatem, per levitatem, per subtilitatem et per spissitudinem materiae, per colorem, per saporem, per odorem, per habitum, et per multas alias qualitates. Unde, si tu istam Artem, et Artem, cujus haec est filia, perfecte sciveris, scire poteris, in quali materia A B C D contrariantur in supra dictis qualitatibus; de quo breviter volumus dare exemplum in Cicere et Argento Vivo.

Cicer et Argentum Vivum judicantur esse de natura ipsius C; quod C majus est in argento vivo, quam in cicere, et B D sunt in majori ponderositate in argento vivo, quam in cicere: et cum C B contrarientur simpliciter, et cum D mediate sit contra C, per hoc, quia D convenit cum B, et cum C sit contra D, in quantum C concordat cum A, ideo in argento vivo facta est major contrarietas de virtute ad materiam, quam in cicere; et materia resistit fortius cum sua ponderositate et spissitudine virtuti in argento vivo, quam in cicere: et ideo convenit, quod C sit in altiori gradu virtutis in argento vivo, quam in cicere; si enim ita non esset, virtus non posset resistere maximae ponderositati aquae et terrae in ipso argento vivo existentium. Igitur cum hoc ita sit, per istud exemplum significatur prima seu ordinalis materia subjecta formae, et tibi revelatur naturale secretum existens inter materiam et virtutem; cujus secreti revelatio tibi data est, ut sit principium ad investigandum alia naturalia principia, quae per istud potes cognoscere.

Item Rosa judicatur habere complexionem frigidam, Cicer vero humidam; veruntamen major ponderositas est in cicere, quan in rosa; et illud ideo, quia terra habet in cicere plus de materia, quam in rosa, et plus de virtute in rosa, quam in cicere: ar vero plus de virtute habet in cicere, quam in rosa, et plus de materia in rosa, quam in cicere. Ex quo manifestatur contrarietas ipsorum B C existentium in cicere et in rosa; per quam contrarietatem tibi revelatur elementum simplex et elementum compositum, virtute concordante cum elemento simplici, et virtute contrariante elemento composito; si autem hoc ita non esset, impossibile esset secundum naturalem cursum, quod in cicere esset plus de humiditate et ponderositate, quam in rosa.

Si tu Medice intellexisti supra dictos Paragraphos significantes virtutem et levitatem et ponderositatem in herbis medicinalibus, cum quibus convenit curare infirmitates, scies recte proportionare virtutem et materiam secundum quantitatem virtutis et ponderis in Syrupis et in Electuariis et in Decoctionibus et in Emplastris: si vero praedictam contrarietatem ignores, tua practica casu fortuito incedet.

Scis, quare aqua est calida in hyeme et frigida in aestate? Hoc contingit, quia ignis habet majorem potestatem contra aquam in aestate, quam in hyeme; aqua vero majorem potestatem contra ignem in hyeme, quam in aestate: et ideo ignis de aqua longe melius in aestate suas partes recuperat, quam in hyeme; per quam recuperationem aqua est magis propinqua suae simplicitati in aestate, quam in hyeme: et ideo quanto magis aqua est propinqua suae simplicitati, tanto magis est frigida; quanto vero a simplicitate magis remota, tanto magis est calida.

Igitur cum hoc ita sit, per praedicta exempla potes cognoscere contrarietatem, quae est revelata secundum differentiam temporis et loci; et revelatum secretum simplicis elementi ignis habentis suum locum in alto; et secretum simplicis elementi aquae habentis suum locum inferius; cum aqua sit in hyeme magis calida, quam in aestate, expellens calorem extra se et ponens illum in sua extremitate, in qua cum are participat, hoc est, in superficie aquae, quam calidam in hyeme sentis; et hoc ideo, quia A a locis inferioribus fugit, in quibus D habet majorem potentiam et virtutem, videlicet in corpore ipsius aquae; D vero impellit ipsum A superius, ut conveniat cum C, quod convenit cum A.

Per supra dictum exemplum tibi revelatur, qualiter febris continua, quae generatur per frigus, est calor innaturalis similis calori aquae in hyeme, cujus frigus per calorem innaturalem elongat a se A per medium, hoc est, febrem continuam.

Multa sunt exempla et notabilia, quae possemus dicere de naturali contrarietate; sed quia de aliis tractare intendimus, idcirco volumus incipere quartam Disctinctionem.

DISTINCTIO IV
De Mixtione Graduum secundum Triangulum Croceum

CAPUT XII
De Majoritate, Aequalitate et Minoritate

De E

Cum ista Ars sit multum breviter demonstrata, et quia per majoritatem possumus habere cognitionem de minoritate et aequalitate, et e converso, idcirco volumus simul dare cognitionem de majoritate, minoritate et aequalitate in E: et hoc idem de F G H K L M N O P Q R S T V Y.

Certum est, quod in E est A in quarto gradu, B in tertio, C in secundo, D in primo; et per hoc est tibi demonstrata majoritas et minoritas in E; et aequalitas autem ipsius E est, quia terra existens in ipso E dat tria puncta ipsius B ipsi igni, qui dat tria puncta ipsius A ipsi B; ignis vero dat ari duo puncta ipsius A, et facit subjecta duo puncta ipsius C ipsi A: ignis dat unum punctum ipsius A contra aquam, et aqua unum ipsius D contra ignem. et hoc idem sequitur suo modo de F G H.

De Mixtione E F

Si misces E F, cognoscere debes, majoritatem fore in E, et minoritatem in F; cum in F sit A solum in tertio gradu, B in secundo, C in primo: propter quod in F deficit D esse sensualiter in gradu; quod D considerari debet intellectualiter esse minus uno puncto, quam D existens in E: et per hoc revelatur differentia existens inter gradum sensualem in E et punctum intellectuale ipsius D in F.

De Mixtione E G

In E est majus A duobus gradibus, quam in G; similiter B est majus duobus gradibus in E, quam in G; C vero est minus duobus punctis in G, quam in E: et quia in G deficiunt duo puncta ipsi C, idcirco oportet gradum intellectualem esse minorem gradu sensuali.

De Mixtione E H

In E majus est A tribus gradibus, quam in H, et B ipsius H est minus tribus punctis, quam B ipsius E; et C ipsius H est minus tribus punctis, quam C ipsius E; et D ipsius H est minus tribus punctis, quam D ipsius E. Unde A est in gradu sensuali in H, B C D vero sunt in gradibus intellectualibus; qui gradus intellectuales sunt majores et minores, secundum quod demonstratum est per supra dictum numerum.

A est majus uno puncto in H, quam B; et B est majus alio puncto, quam C; et C est majus altero puncto, quam D. Unde, cum hoc ita sit, per hanc majoritatem et minoritatem potes intelligere majoritatem et minoritatem, quae est inter F G H; et potes etiam intelligere, quomodo D est minus tribus punctis in H, quam A.

De Mixtione E K

Si misces E K in aliquo Electuario, in illo Electuario erit E majus, quam K, in uno gradu ipsius C; et K erit majus, quam E, in duobus gradibus ipsius D: quod demonstratur ex eo, quod E continet A in quarto gradu, B in tertio, C in secundo, D in primo; et K continet B in quarto, D in tertio, A in secundo, C in primo. Unde, cum in ipso Electuario sit A propter E in quarto gradu, in K vero non sit nisi in secundo, ideo majus est E in A, quam K, duobus gradibus: sed quia K habet D in tertio gradu, et E non habet ipsum D nisi in primo, ob hoc sequitur, quod duo gradus, quos K habet de D, destruunt illos duos gradus de A in E, et K est majus, quam E, in uno gradu de B: sed quia E in se continet de D unum gradum, ideo E, quantum ad D, debet esse aequale ipsi K: quia autem E continet de B tres gradus, et K continet de b quatuor, K est majus uno gradu in B, quam E: sed quia E continet duos gradus de C, et K non continet de C nisi unum, idcirco unus gradus C de E consumitur ab uno gradu B de K, in quo K erat majus, quam E. Unde, cum hoc ita sit, per hoc inter E et K tibi significatur aequalitas.

De Mixtione E L

In E sunt decem gradus, et in L non sunt nisi sex; unde E est majus, quam L, quatuor gradibus: si autem vis aequalificare L ipsi E, addas N ipsi L; ex qua additione convertetur tertius gradus ipsius L in quartum, et secundus in tertium, et primus in secundum; et C non existens sensualiter in gradu ad primum gradum deveniet.

De Mixtione E M

E est majus, quam M, septem gradibus sensualibus; M enim non habet nisi tres gradus sensuales, E vero decem: unde, si vis facere aequalitatem inter E M, addas N Y ipsis E M; sic enim N convertet tres gradus ipsius M in sex; Y vero mortificabit quartum in E, et convertet ipsum in tertium; propter quam conversionem non remanebunt in E nisi sex gradus: talis autem diminutio et multiplicatio per sensuales et intellectuales gradus efficitur, quando fit Mixtio de E M N Y.

De Mixtione E N

Cum E habeat decem gradus sensuales, N vero solum unum, si misces ipsa E N, et vis N aequalificare ipsi E, debes adjuvare N cum L; et tunc erit ibi aequalitas, secundum quod in Paragrapho ipsorum E L manifeste declaravimus.

Secundum quod de majoritate, minoritate et aequalitate exemplificatum est in E L M N Y, potes intelligi de K F G H R; est enim idem ordo secundum Artem, qui est inter ipsa E L M N Y: et hoc idem sequitur de F L M N, atque de L F G H.

De Mixtione E O

Secundum quod de E K exemplificatum est de majoritate, minoritate et aequalitate, tibi revelatur majoritas, aequalitas, minoritas in E O: et idem similiter sequitur de E P Q R, et etiam de O F G H: et etiam illud idem sequitur de F P, de G Q, et de H R.

De Mixtione E S

Si misces E S, F T, G V, H Y, vel si misces E T, sive S F, et sic de aliis literis, in quibus A D existunt in praedominio, idem sequitur in majoritate, minoritate et aequalitate, quod sequitur de A B in E F G H K L M N: sed quia A D sunt contraria ad invicem, et A B solum sunt differentia, idcirco contrarietas majoritatis et minoritatis et aequalitatis longe major existit in E S, quam in E K, ac in E T, quam in E L, et sic de aliis literis: per majorem autem contrarietatem revelatur, majorem concordantiam esse inter A B in E K, quam inter A B in E S.

De Mixtione K O

Illud, quod sequitur de E S in majoritate, minoritate et aequalitate, sequitur etiam de K O; et sicut E se habet ad K, ita K se habet ad S, et similiter O ad S in majoritate, minoritate et aequilitate: et ideo non est necessarium de iis dare aliu exemplum; potest enim intelligi per supra dicta principia, si illa intellexisti.

Tu intelligis, quod de rebus majoribus fieri potest majus temperamentum, vel intemperamentum; quia majus temperamentum fieri potest de A B C D in quarto gradu, quam in tertio, secundo, primo; et etiam majus de tertio, quam de secundo et primo; et etiam majus de secundo, quam de primo: et per hoc metaphorice tibi revelatur, in humana specie majus temperamentum esse per generationem, majus vero intemperamentum per corruptionem; et hoc tibi revelatur ad hoc, ut intelligas, quod corpus humanum ratione Animae est magis nobile caeteris corporibus, et minus nobile caeteris creaturis ratione culpae et peccati.

Si tu Medice velis intelligere revelationem Sanctissimae Trinitatis nostri Domini DEI, intellige, quod, si illud, quod est major contrarietas inter E S, quam inter E K, foret concordantia, tunc major esset differentia, concordantia et aequalitas inter E S, quam inter E K: et scis, quare? Quia E S sunt magis diversa et contraria, quam E K: sed quia convenit, quod in DEO sit major concordantia et aequalitas, quam in creatura, ideo convenit, quod ipsa concordantia et aequalitas sit de majori differentia divinarum Personarum sine omni contrarietate.

Quando tu Medice vis inquirere majoritatem et minoritatem, et vis aequalificare majoritatem cum minoritate, inclina majoritatem ad minoritatem, et minoritatem ad majoritatem eleva tantum, quousque habeas aequalitatem: si vero velis destruere aequalitatem, inclina quosdam gradus ad alios secundum artem et modum in Paragraphis praecedentibus tibi manifestatum.

Actio convenit cum majoritate, et passio cum minoritate: et quia A in E ex B recipit tres gradus, et A dat duos ipsi C, formatur inter tertium et secundum gradum aequalitas et temperamentum actionis et passionis; et per hoc totus triangulus croceus tibi significatur: propter quam significationem debes multiplicare gradus qualitates passivae sub gradibus qualitatis activae, ad hoc, ut inter agens et materiam fiat temperamentum de majoritate et minoritate operationis.

Si vis multiplicare B, debes multum comedere et parum bibere; et scis, quare? Quia C generatur bibendo, et B comedendo: et hoc idem sequitur de A B, et de C D; nam A B melius conveniunt cum comedere, quam cum bibere, et C D cum bibere, quam cum comedere. Unde, si tu vis cum igne et naturali calore majoritatem consumere, scias uti praedicto principio.

In E est A in quarto gradu, actio vero ipsius B est in tertio, actio vero ipsius C in secundo: et quia A in E uno gradu est magis altum, quam illud, quod recipit et dat, ideo ignis est major in semet ipso per unum gradum, quam in eo, quod a terra recipit; et est major in se ipso per duos gradus, quam in eo, quod dat ari; per tres vero gradus est major in se ipso, quam in eo, cum quo resistit aquae: quae supra dicta majoritas est simplicitas ignis, in qua ipse se gubernat et sustinet, et de qua procedit superfluitas ipsius A ad recipiendam et dandam actionem et passionem, secundum quod supra diximus.

Per illud, quod in E tibi significatum est de majoritate in simplicitate ignis, significatur similiter in K O S simplicitas terrae, aris et aquae. Unde per istud principium potes cognoscere, quomodo elementa in speciebus formas diligant salvando suam simplicitatem. Cum autem species non existunt proportionatae ad essendum subjectae simplicitatibus elementaribus, tunc quodlibet elementum appetit aliam formam in alia materia, ubi possit ejus simplicitas gubernari et conservari, et etiam ubi ipsa elementa possint habere operationem concordando et contrariando unum alteri; et propter hoc ipsa elementa quasdam formas generant, et alias corrumpunt.

DISTINCTIO V
De Demonstratione Modi, secundum quem Gradus debent investigari

CAPUT XIII
De Modo Investigandi Numerum Graduum

In prima Distinctione supponimus, quatuor gradus esse in rebus medicinalibus; in hac parte ipsos quatuor gradus probare intendimus per necessarias rationes: postmodum vero ostendemus artem, secundum quam debent investigari gradus tam in humana specie, quam in rebus medicinalibus; ad quorum evidentiam oportet nos sumere prius posita principia.

Primo enim accipimus et dicimus, elementa esse quatuor, scilicet ignis, ar, terra, aqua; quod probatione non indiget; nam per antiquos Philosophos sufficienter est probatum. Dictorum autem elementorum ignis est calidus de se, siccitatem vero recipit a terra; terra est sicca de se, et frigiditatem recipit ab aqua; ar vero est humidus de se, et caliditatem recipit ab igne; aqua vero est frigida de se, humiditatem autem recipit ab are. Unde per experientiam et per corporales sensus manifeste cognoscimus, aliquas herbas esse magis calidae complexionis, quam alias; aliquas vero magis frigidae complexionis, quam alias: de calidis autem cernimus, aliquas habere plus de calore, quam de frigiditate, de frigidis vero aliquas habere plus de frigiditate, quam de calore: hoc idem sequitur de siccitate et humiditate.

Igitur ex praedictis principiis sumamus principium et radicem ad probandum, quatuor gradus esse: nam convenit, quod illa proportio, quae sentitur in E in majori quantitate de A, quam de B, necessario sit aliqua mensura, quam gradum appellari convenit, per hoc, quia demonstrat, in E esse A superius, et B inferius: et si ipsa A B essent aequaliter in E, oporteret necessario, quod ibidem etiam C D essent aequaliter; et illud ideo, quia A convenit cum C, et B cum D: sed quia ignis longe melius convenit cum caliditate, quam cum siccitate, et B C ad invicem contrariantur, et similiter A D, necessarium est, quod, si E est complexionis calidae et siccae, A sit superius, et B sit inferius: unde convenit, quod quantitas, per quam A est superius, et B inferius, sit gradus; qui gradus uno modo se habet ad A, et alio modo ad B: et ideo in E oportet A esse in uno gradu, B vero in altero. Cum autem A C simul conveniant in E, et B D similiter, necessarium est, quod C in E sit in uno gradu, et D in alio; et quia A est ibi in majori gradu, quam B, convenit, quod C sit in E in majori gradu, quam D: si enim ita non esset, C D in E essent contra supra dicta principia; hoc autem secundum naturalem cursum est impossibile; propter quam impossibilitatem demonstratur, quod necessario in E sunt quatuor gradus, quos investigamus.

Si tu dicis, quod possibile sit, B in E esse in quarto gradu, tunc tu affirmas, quod sit possibile, D esse in E in tertio gradu: quod si esset, conveniret, quod A non esset in E, nisi in secundo gradu, et sic E judicaretur complexionis siccae et frigidae contrariae complexioni calidae et humidae; hoc autem est contrarium experientiae et sensibus sensualibus.

Si dicis, A esse in E in quinto gradu, sequeretur per talem affirmationem, quod in E quinque elementa existerent; quod est contra supra dicta principia: si autem dicis, A esse in E in tertio gradu, sequeretur, quod D non esset ibi sensualiter in gradu, sed quia D in E sensualiter est in gradu, ideo oportet, quod A in quarto gradu ibidem existat; per quem quartum gradum significatur tertius, secundus et primus.

Manifestum est tuis corporalibus sensibus, quod in quibusdam herbis est plus de A B, quam in aliis; quemadmodum in E, in quo est plus de A B, quam in F, et in F, quam in G, et in G, quam in H: et ideo est tibi manifestatum, quod in E est A in uno gradu, et in F in altero, et in G in altero, et in H in altero: et ideo habes quatuor gradus de A.

Et si dicis, A in quinto gradu consistere in aliqua herba, in qua sit plus de A, quam in E, tunc affirmas, quod in H sit B in gradu sensuali, sed quia hoc esse non potest, manifestum est, quod A non ascendit supra quartum gradum, nec descendit infra primum gradum sensualem: illae vero portiones ipsorum B C D, quae existunt in H, sunt gradus intellectuales, qui sunt in tam modica quantitate, quod non sufficiunt esse gradus sensuales; in quibus gradibus intellectualibus est B in tertio, C in secundo, et D in primo secundum ordinationem praedictorum graduum majorum sensualium in E F G.

Cum terra, ar et aqua sint elementa existentia per se ipsa, et cum sentiantur aliquae herbae, quae habent magis de qualitate ipsius B, quam ipsorum A C D, et aliae etiam reperiantur, quae habent plus de C, quam de A B D; et aliae plus de D, quam de A B C, idcirco in exemplo, quod supra dedimus de gradibus ipsius E, manifestatur, quod quodlibet ipsorum B C D motum habeat a primo gradu usque ad quartum; quos gradus primum, secundum, tertium et quartum habet quodlibet elementum per se ipsum, quando est in compositione in individuis specierum secundum supra dicta principia.

CAPUT XIV
De Modo Investigandi Gradus Medicinarum secundum Dicta Authorum et Principia Naturalia

Dicta Authorum inter se possunt esse contraria; principia vero naturalia non possunt contrariari naturae. Unde, cum inter Antiquos reperiantur diversae opiniones in qualitatibus et complexionibus herbarum et medicinarum simplicium, ideo oportet investigare, quae dicta ipsorum melius conveniunt cum principiis naturalibus, et quae illis sunt contraria; et postea convenit affirmare secundum conditiones istius Artis ea dicta, quae melius conveniunt cum principiis naturalibus.

Avicenna dicit, quod in Agno casto est A in primo gradu, et B in secundo; Platearius vero scribit, quod A B in ipso existunt in tertio gradu: unde Avicenna erravit secundum principia naturalia; quia, cum A sit in altiori gradu, quam B, in herba, quae est de complexione calida et sicca (et hoc est ideo, quia ignis est de complexione calida et sicca, terra vero de complexione frigida et sicca) idcirco necessarium est, quod, si Agnus castus vel alia res est complexionis calidae et siccae, in illo sit A in altiori gradu, quam B, quia si ita non esset, conveniret, quod herba esset contra principia naturalia, quod est impossibile.

Platearius vero erravit in eo, quod dixit, duas qualitates ipsius herbae in eodem gradu consistere: cum ita sit, quod A B vel duae aliae qualitates in eodem gradu esse non possunt, ut supra diximus. Unde cum Avicenna et Platearius ambo conveniant in definiendo, praedictam herbam esse complexionis calidae et siccae, et cum sit verisimile, quod propter experientiam, quam de illa habuerunt, debeamus tenere, quod sit calida et sicca, idcirco investigare oportet, in quo gradu caliditatis, et in quo siccitatis existat; nam si B est in ipsa in primo gradu, oportet, quod A sit in secundo, et si B est in secundo, oportet, quod A sit in tertio; si vero B sit in tertio, oportet, quod A sit in quarto: unde hujusmodi investigatio fieri debet tentando unam literam cum altera secundum Alphabetum istarum literarum E F G H K L M N O P Q R S T V Y, miscendo unam literam cum alia secundum artem mixtionis, quae superius in Capite duodecimo continetur: si enim in Agno Casto sit B in primo gradu, et A in secundo, et misceantur cum G, sequitur temperamentum: si vero sit ibi B in secundo gradu, et A in tertio, vel B in tertio, et A in quarto, sequeretur inde major, vel minor operatio.

Avicenna dixit, quod in Argento Vivo existunt C D in secundo, vel in tertio gradu; Platearius autem ponit, in ipso existere C in quarto gradu; alii vero Authores illud ponunt in quarto gradu de C D: et quia Avicenna erravit, in quantum illud posuit in secundo vel tertio gradu de C D aequaliter, et quia Platearius posuit, C dominari ibi in quarto, et alii posuerunt, C D in quarto dominari, verisimile videtur et secundum experientiam, quam de illo habuerunt, quod argentum vivum sit in quarto gradu de C, vel de D: unde ad probandum, utrum sit in quarto de C, vel de D, oportet miscere cum argento vivo E K: et si argemntum vivum se magis inclinet ad A, quam ad B, est manifestum, quod sua qualitas est in quarto gradu de C, et in tertio de A: si vero se inclinabit plus ad B, quam ad A, est manifestum, quod sua qualitas est in quarto de D, et in tertio de C.

Avicenna dixit, quod Aristolochia est in tertio de A, et in secundo de B; Platearius autem scribit, quod est in secundo de A; et quia Avicenna secutus fuit naturam ponendo A in majori gradu, quam B, in ipsa complexione, in qua A B a praedominio existunt, Platearius vero non secutus fuit naturam, ideo debemus magis consentire dictis Avicennae in praedicta herba, quam dictis Platearii.

Cum Avicenna et Platearius sint concordes, quod in Balsamo sit A B a praedominio in secundo gradu, ideo tenere debemus, quod balsamus sit calidae et siccae complexionis: debemus vero investigare, utrum in balsamo sit B in primo, vel secundo gradu; et si est B in primo, oportet, quod A sit in secundo; et si B est in secundo, oportet, quod A sit in tertio: ad cujus notitiam poterimus devenire addendo et miscendo S cum ipso balsamo, et respiciendo majorem, vel minorem contrarietatem; nam si in balsamo est A in secundo, non tantum contrariabitur ipsi S, quam si sit ibi A in tertio gradu. Unde, secundum quod contrarietas major vel minor existit, potes cognoscere, in quo gradu B in ipso balsamo, et in quo gradu A dominatur. Item Avicenna dixit, quod in Fumo Terrae dominatur D in primo gradu, et B in secundo; Constantius autem dicit, ipsum esse frigidum et siccum, non ponendo gradum; Platearius vero posuit, in ipso dominari A in primo gradu, et B in secundo; sed quia Avicenna secutus est naturam vocabulorum, et Constantius inter A B aliquem gradum non definivit, et Platearius naturam vocabulorum non sequitur, ideo conveniens est affirmare fumum terrae secundum complexionem ab Avicenna positam.

Secundum quod exemplificavimus de dictis praedictorum Authorum in aliquibus medicinis et herbis, quomodo debent investigari Gradus in medicinalibus rebus, potes habere cognitionem investigandi naturam herbarum et aliarum rerum medicinalium, secundum quod exemplificavimus in supra dictis principiis.

CAPUT XV
De Communibus Principiis Naturalibus, cum quibus debent investigari Gradus in medicinalibus rebus

Multa sunt principia naturalia, per quae qualitates medicinalium rerum possunt investigari et percipi, de quibus principiis hic aliqua nominamus, videlicet virtus, materia, color, sapor, odor, locus, ponderositas, levitas, tempus subtilitas, grossities, habitus, lenitas, asperitas, sonus, caliditas, frigiditas, siccitas, humiditas, quantitas, et multa alia, quae esset longum enarrare; et breviter dabimus exemplum in aliquibus: veruntamen in undecimo Capitulo hujus Libri per aliqua exempla eorum demonstratio est declarata; per quae exempla est ostensa contrarietas; per quam contrarietatem qualitates medicinarum possunt cognosci.

De Virtute et Materia

Granum Piperis est minoris quantitatis, quam Radix Zingiberis, sed quia A est magis pungens et acutum in pipere, quam in Zingibere, per hoc demonstratur, quod ignis, qui est calidus per se, et siccus per accidens, melius convenit cum quantitate virtutis, quam cum quantitate materiae: si enim tam bene conveniret A cum quantitate materiae, sicut cum quantitate virtutis, Zingiber esset in altiori gradu caliditatis, quam piper; et quoniam A est in altiori gradu in pipere, quam in Zingibere, quanquam materia Zingiberis sit quantitate major, quam materia piperis, ideo revelatur per contrarium sensum, quod D in aqua, quae frigida est per se, et humida per accidens, secundum comparationem ipsius A fortius et melius convenit cum majori quantitate materiae, quam cum majori quantitate virtutis; et ideo in cucurbita est materia ipsius D in majori quantitate, quam in opio; et hoc ideo, quia opium est siccum et frigidum, cucurbita autem frigida et humida: unde, si D melius conveniret cum virtute, quam cum materia, esset majus in cucurbita, quam in opio; cujus manifeste videmus oppositum, cum ita sit, quod D sit in cucurbita in secundo gradu, et in opio in tertio. Per hoc tibi revelatur, quod secundum comparationem aquae simplicis tantum D melius conveniat cum virtute, quam cum materia; cum ipsum in opio sit in tertio gradu, et in cucurbita sit tantum in secundo; quanquam in cucurbita habeat majorem materiam, quam in opio: veruntamen ratione C melius convenit D in cucurbita cum materia, quam cum virtute.

Per hoc, quod supra diximus, tibi revelatur natura aris et terrae; cum ita sit, quod ar conveniat cum aqua, et terra cum igne; et ideo potes intelligere, quod C est in majori gradu in corpore, quod est humidae et calidae complexionis (quanquam illud corpus minoris quantitatis existat) quam in corpore, quod est frigidae et humidae complexionis; B autem est in altiori gradu in corpore, quod est calidae et siccae complexionis, hoc est, in E, quam in corpore, quod est siccae et frigidae complexionis, hoc est, in K; licet corpus, quod est siccae et frigidae complexionis, possit esse materialiter majoris quantitatis, quam corpus, quod est calidae et siccae complexionis.

Si tu intellexisti istud principium, potes intelligere demonstrationem factam de pleno et vacuo: videlicet quod plenum melius convenit cum materia aris et aquae, vacuum autem convenit cum materia ignis et terrae; et ideo potes habere majorem virtutem ipsorum A B, quam ipsorum C D, sub minori materia et minori corpore: propterea subtilis materia convenit cum A B, grossa vero comvenit cum C D. Veruntamen quando A C sunt in majori virtute in aliqua specie, quam B D, tunc ipsa A C sub majori materia existunt, quam D B, sicut in corpore melancholico: cujus ratio est, quia de aqua et terra formatur magis grossa et magis plena materia in minori corpore, quam de igne et are, quorum materia est magis subtilis, et in majori corpore existit. Et per hoc significatur, quod subtilior est illa virtus, quam ar habet per se, quam illa, quam habet in participatione aquae; et similiter subtilior est illa virtus, quam ignis habet per se, quam illa, quam habet per terram, ac etiam illa, quam habet in are.

De Loco et Ponderositate

Si intellexisti supra dicta principia, tibi revelatus est locus, qui melius convenit cum vacuo, quam cum pleno, et quia ignis et terra melius conveniunt cum vacuo, quam cum pleno, ideo significatur, quod ignis et terra sunt locus aeri et aquae, et quod ignis est elementum supremum, et quod terra est infimum, ac etiam, quod herba in locis inferioribus et humidis crescens est ponderosior, quam herba nascens in locis altis et siccis. Et per hoc tibi revelatur, quod A B cum levitate conveniunt in herbis nascentibus in locis calidis et siccis; C D vero conveniunt cum ponderositate in herbis nascentibus in locis frigidis et humidis.

Per istud principium tibi revelatur, qualiter ignis recipiendo B ex terra consumit aquam: propter quod facit de terra vas vacuum, ut repleatur de A C D: cum vero ignis non habeat tantam potentiam in herba frigidae et humidae complexionis, quantam habet aqua, tunc aqua illam herbam tenet ita plenam de C D, quod A non potest expellere grossam materiam ipsorum C B D; et ideo illud corpus est magis ponderosum, quam corpus, quod est calidae et humidae, vel calidae et siccae complexionis.

Quemadmodum in ferrea catena vel lorica sunt catenatae partes ad invicem, ita in scientia demonstrativa ex quibusdam principiis eruuntur alia principia, et quaedam principia sunt revelatio aliorum principiorum: idcirco revelatio supra dictorum principiorum tibi sufficit ad alia principia cognoscenda, per quae potes investigare et cognoscere qualitates et gradus medicinarum.

CAPUT XVI
De Modo Investigandi quatuor Gradus in Humana Specie

Cum plures sint viae, per quas possumus investigare, in qua dispositione sunt gradus in humana specie, aliquas ex praedictis viis recitabimus in consequentibus Paragraphis, sequendo naturam et conditiones Florum supra scriptae Arboris.

Per Flores Quadranguli elevatur noster intellectus ad considerandum magnam et excellentem perfectionem ac temperamentum, quod altissimus Deus Creator omnium donavit humano corpori super omnia corpora elementata; quod corpus cum omnibus creaturis participat, ut ejus Anima sit forma nobilioris materiae: ex quo significatur, quod, quantum ad materiam et formam necessarium est, omnes gradus ipsorum A B C D in humano corpore actualiter et potentialiter sint; si enim non essent, sequeretur, quod E F G H K L M N O P Q R S T V Y magis et melius convenirent et concordarent cum esse et cum perfectione, quam corpus humanum; hoc autem est impossibile, et contra praedictas conditiones Florum; cum ita sit, quod omnes supra dictae literae non habeant tam nobilem formam, sicut corpus humanum, nec ad tam nobilem finem ordinentur: et quia perfectio melius conveniunt in majori et nobiliori forma et materia, quam in minori, ideo significatur, quod quodlibet ipsorum A B C D est per se in humano corpore in quarto, tertio, secundo et primo gradu, secundum actum et secundum potentiam.

Ex majori differentia potest fieri major concordantia contra majorem contrarietatem ad generandam majorem aequalitatem ac majus temperamentum. Unde si in humano corpore non essent omnes gradus A B C D, non esset in ipso tam magna differentia neque concordantia contra intemperamentum,, sicut est, et si non esset, non significaretur ita bene sancta distincta pluralitas divinarum Personarum concordantium et aequalium remota omni contrarietate. Et quia illud est affirmandum, per quod melius intelliguntur ac humano intellectui significantur, ideo omnes gradus ipsorum A B C D sunt demonstrabiles in humana specie esse, in qua ipsa A B C D majus temperamentum habent, quam in alia specie; sunt enim ibi quatuor gradus actu et potentia secundum diversas complexiones humanorum corporum.

Certum est, quod esse convenit cum majoritate in E, et cum minoritate in H; et etiam esse melius convenit cum majoritate in mixtione ipsorum E K O, quam in mixtione ipsorum E S. Unde cum Filius DEI assumpserit humanam naturam, si omnes gradus ipsorum A B C D sunt in humana natura, melius cum esse convenit humana natura, quam Filius DEI assumpsit; et conveniret melius cum non esse, si in ipsa humanitate non essent omnes praedicti gradus: et quia esse et perfectio simul conveniunt, et non esse et defectus similiter, ideo revelatur, quod in humano corpore omnes quatuor gradus quatuor elementorum existunt. Et per hanc demonstrationem revelatur secretum Quadragesimae, quam JESUS Christus sustinuit in deserto, quando quadraginta diebus jejunavit, ad significandum quadraginta mensurationes graduum, qualibet quatuor complexionum habente in humano corpore decem puncta producta per additionem quatuor, trium, duorum et unios; quod jejunium tibi datum est ad mortificandam superfluitatem quadraginta punctorum supra revelatorum.

Veritas est, quod in E F G H K L M N O P Q R S T V Y gradus quartus, tertius, secundus et primus nequaquam de una specie in aliam mutantur, nec alterantur; nam in E semper est A in quarto, B in tertio, C in secundo et D in primo: veruntamen in corpore animali rationali potest esse A in quarto, B in tertio, C in secundo et D in primo; et hoc idem sequitur a contrario sensu: et ideo quidam homines sunt cholerici, alii sanguinei, alii phlegmatici, et alii melancholici. Unde si in humana specie non possent esse supra dictae complexiones, impossibile esset, quod in ullo humano corpore una complexio posset alterari in alteram; et quia hoc fieri potest, et saepe contingit, ideo demonstratur, quod, cum in humano corpore est una complexio actualiter in quarto gradu, aliae tres complexiones ibidem sint potentialiter in quarto gradu: quia si non, impossibile esset, ipsas complexiones posse devenire in actum; sed quia, secundum quod supra dictum est, tibi manifestatum est, quod, si una complexio est in actu in quarto gradu, aliae tres sunt in potentia, idcirco tibi revelatur, quod gradus, qui sunt in potentia et intelligibiles sub gradibus, qui sunt in actu, sunt in nobiliori dispositione, quam gradus intelligibiles, qui sunt in F G H L M N P Q R T V Y, qui non sunt in potentia ad veniendum in actum esse gradus sensuales. Unde per hoc tibi significatur, materiam subjectam humanae formae esse nobiliorem, quam materiam subjectam aliis formis corporum inanimatorum.

A C concordant ad generandum calorem naturalem, per quem vita in animalibus conservatur; B D vero concordant ad generandum infirmitatem, quae est contraria vitae. Unde quando A C sunt in quarto gradu, sunt magis contraria morti, quam quando sunt in tertio, secundo vel primo gradu: B D vero sunt magis contraria vitae in quarto, quam in tertio, secundo et primo. Ex quo sequitur, quod, si in humana specie possunt esse A B C D in quarto, tertio, secundo et primo gradu differenter tamen per differentiam actus et potentiae et temporis, magis manifestatur divina Justitia, quae per culpam primi peccati facit majorem contrarietatem inter vitam et mortem secundum cursum naturalem, quam faceret, si quartus, tertius, secundus et primus gradus in humana specie in qualibet complexione esse non possent.

Si in humano corpore non essent quatuor gradus in potentia, cum homo comederet cibos, quorum complexio est in quarto gradu, tunc essent ei tam contrarii vel concordantes, quod sub quarto destruerentur complexiones, quae sunt in tertio et in secundo et in primo contrariae quarto: veruntament quia quaelibet complexio habet in humano corpore quartum potentialiter sub illa complexione, quae actualiter habet dominium, et quae quartum habet in actu, ideo cum homo bibit, vel comedit aliquam speciem, cujus complexio est in quarto gradu, tunc natura currit ad superfluitatem cum quarto gradu, qui venit de potentia in actum contra materiam et virtutem, quae sunt actualiter in quarto contrariae spiritui vitali et naturali.

Quanto nobilius est, quod stat inferius, tanto nobilius est, quod stat superius. Unde, si A in quarto gradu dominatur ipsis B C D, et B C D habent quartum gradum in potentia, inde quartus gradus ipsius A nobilior est, et habet majus dominium. Et quanto illud, quod est in actu et in potentia, est nobilius, tanto melius homo est proportionatus ad liberum arbitrium: et quia illud, per quod liberum arbitrium melius existit in homine, est affirmandum, ideo tibi revelatur, quod quartus, tertius, secundus et primus gradus ipsorum A B C D sunt in homine.

Sub intelligere est imaginari, et sub imaginari est sentire, et sub sentire est vegetare; et per hoc tibi significatur, quod omnes supra dictae operationes sunt nobiles in nobilitate ipsius intelligere; quia est finis illarum: et nobilitas ipsius intelligere est major in intellectu, quam in potentiis, quae sub ipso existunt. Unde si in corpore sanguineo est actualiter C in quarto gradu, et sub illo quarto gradu est actualiter A in tertio et D in secundo et B in primo, et sub ac actualitate est in potentia quartus gradus ipsorum A D B, et secundus et primus gradus ipsius A, et tertius et primus ipsius D, et tertius et secundus ipsius B, et tertius, secundus et primus ipsius C, manifestum est, quod potentia et actualitas per hoc melius conveniunt cum esse; quod esse tibi significatur per hoc, quod stat inferius magis nobiliter sub vegetativa, sensitiva et imaginativa; et tibi demonstratur, quod in humano corpore est majus temperamentum per actum et potentiam, quam in alio corpore elementato. Unde, considerando istam proportionem et conditiones Florum Arboris tibi significatur, quod in humano corpore sunt gradus, secundum quod supra dictum est.

Sicut A in F non est in quarto gradu, ita in aliquo homine cholerico est A solum in tertio, secundo et primo gradu; et sic de B C D: veruntamen in homine est A in quarto gradu in potentia, quod esse non potest in F: et hoc idem sequitur de aliis complexionibus.

Multas alias rationes tibi possemus dare de gradibus, quos investigavimus et invenimus, et actu breviter demonstravimus: veruntamen, quia vitamus prolixitatem, supersedemus ad praesens. Et consulimus tibi, quod tuae memoriae bene commendes, qualiter se habeat dispositio graduum in humano corpore; nam hoc scire tibi Medice est valde necessarium, ad hoc, ut scias regulare tuam operationem et practicam: quae dispositio tibi demonstrata est, secundum quod supra diximus.

DISTINCTIO VI  : De Generatione et Corruptione

CAPUT XVII
De Generatione et Corruptione in E

Quatuor modis convenit nos investigare generationem et corruptionem, videlicet in E, et in mixtione ipsorum E F G H K L M N O P Q R S T V Y, et in animalibus, et in metallis: in quatuor enim praedictis rebus humano intellectui sunt abscondita secreta generationis et corruptionis, cui intellectui supra dicta secreta per istam Artem sub brevibus sermonibus revelantur, sequendo conditiones Florum supra dictae Arboris.

Ad investigandam et intelligendam generationem et corruptionem in E convenit, quod recurras ad secundam Distinctionem; et convenit, quod scias dispositionem graduum, qui sunt in ipso E; videlicet quod A in E sit uno gradu majus et superius, quam B, et duobus, quam C, et tribus, quam D: et ideo in E dividitur A in quatuor partes, quarum prima et suprema est in quarto gradu, secunda autem est in aequali quantitate ipsi B, quod desiccat in tertio gradu materiam subjectam ipsi A; tertia vero pars est in aequali quantitate ipsi C, calefaciente igne in secundo gradu materiam subjectam ipsi C; quarta vero pars est in aequali quantitate ipsi D, calefaciente igne materiam subjectam ipsi D in E.

Prima pars ipsius A est simplex et agens, et non patiens; nam si esset patiens, conveniret, quod id, in quo esset ejus operatio, esset in quarto gradu actionis et passionis; hoc autem est contradictio: unde in illo quarto gradu est simplex materia invisibilis, quae habet naturalem appetitum ad conservandam speciem ipsius E; et in ipso quarto gradu est universalis forma naturalis, quae est incorporea, et est exemplar aliis formis corporeis particularibus generabilibus et corruptibilibus.

In principio generationis ipsius E quartus gradus ipsius A generat unum punctum simplex, quod punctum descendit ad terram causa recipiendi unum punctum de B; propter quam receptionem punctum generatum dividitur in sex partes, quarum tres sunt subjectae ipsi B; idcirco B in tres gradus dividitur: duas vero partes puncti generati dat quartus gradus ipsius A materiae ipsius C; et ideo C est in illa materia in secundo gradu: sextam vero partem dat A existens in quarto gradu materiae subjectae ipsi D; et ideo D in ipso E non est nisi in primo gradu tantum. Unde cum hoc ita sit, per hoc revelatur punctus septimus, id est, quartus gradus potens dominus et rector, qui cum influentia septem Planetarum movet alios gradus in E in principio ad generationem, et in fine ad corruptionem.

In principio, secundum quod supra dictum est, in E est generatio in uno puncto ipsius A, et postea in alio puncto ipsius B; et tunc est generata et completa linea, quae constat ex duobus punctis: postmodum autem sit generatio alterius puncti, qui est de C; et tunc ex tribus punctis generata est linea habens superficiem: postea vero generatus est quartus punctus de D; et tunc est generatum et completum corpus habens longitudinem, latitudinem et profunditatem, in quo ista generatio est in simul facta. Veruntamen secundum naturalem appetitum quarti gradus ipsius A in E, secundum quod melius convenit cum uno gradu, quam cum alio, nominavimus primum et ultimum secundum modum loquendi.

Secundum quod supra diximus de generatione, significatur corruptio; quemadmodum enim in appetitu naturali ignis prius convenit cum uno puncto, quam cum alio, ita in corruptione incipit prius corrumpere illud punctum illius elementi, cum quo minorem concordantiam habet.

Quemadmodum ad videndum est necessarium instrumentum, videlicet oculus corporalis et ar ac objectum illuminatum, ita generatio et corruptio supra dicta debet habere instrumentum compositum de tempore et loco et principio, scilicet semen et influentiam corporum coelestium, et naturalem appetitum ad conservandam speciem ipsius E, et ad inquirendum simplicem conjunctionem primae materiae et ejus simplicis formae; propter quam inquisitionem formae potentiales moventur per generationem ad actum, et formae actuales inclinantur ad corruptionem, secundum quod quartus gradus ipsius A existentis in E convenit cum supra dictis instrumentis.

Secundum Exempla, quae dedimus de generatione et corruptione in E, potes cognoscere generationem et corruptionem aliarum specierum, quae sunt sub potentia vegetativa; quae species sunt illae, quae secundum hanc Artem significantur per literas Alphabeti.

CAPUT XVIII
De Generatione et Corruptione in Mixtione ipsorum E F G etc.

Per divinam ordinationem factum est, quod herbae, radices, semina plantae, et sic de aliis, habent diversas virtutes: unde si tu misces E F, vel misces E K, et sic de aliis speciebus, secundum quod sunt gradus et virtutes ipsorum A B C D, in illa mixtione et secundum proportionem virtutum per tres Triangulos et Quadrangulum hujus Artis generatur, aut corrumpitur aliquis humor vel virtus in corpore infirmi, cui administras decoctionem, quam facis de herbis, quas misces; et de isto potes habere cognitionem secundum exempla, quae tibi dedimus in Triangulo rubeo in secunda Distinctione.

Sicut in E se habet A ad unum finem, ita in mixtione facta de E F, vel de E K diversae virtutes et diversi gradus ad unum finem se habent, corrumpente quolibet id, ad quod secundum suum finem per semet ipsum se habebat, ac inclinantibus se simul ad alterum finem generatum per communitatem diversorum finium.

Terra generando B in materia ipsius A corrumpit proportionem, quam habent A C, igne generante A in materia ipsius C; ignis vero recipiendo in semet ipso generationem ipsius B corrumpit proportionem terrae et aquae; et ignis generando A in materia ipsius C est contra proportionem ipsorum C D in materia aris et aquae: et hoc idem sequitur de aliis elementis, secundum quod tibi significatum est in undecimo Capitulo de contrarietate.

Si misces E K O S, secundum quod exemplificatum est superius, intelligere potes, quod in quarto gradu ipsorum E K O S componitur et generatur unus finis, et corrumpitur particularis finis, quem quaelibet litera habet per semet ipsam. Unde quando contingit, quod aliqua litera secundum tempus aut juvamen corporum coelestium alias literas superet, tunc ipsa movet alias ad suum finem, et communem finem corrumpit: et quantum una litera separat alias, illas reducit ad proprium particularem finem, qui sibi convenit in natura: et si materia non possit omnibus aliis literis esse subjecta, tunc una expellit alteram; et sic formae actuales et potentiales, quae existunt in materia corrupta sub specie, in corruptionem dveniunt, quod per praedictos Triangulos et Quadrangulum potes intelligere.

Si simul misces E S, tunc efficitur temperamentum omnium graduum sub quarto existentium, et illud temperamentum se habet ad unum finem: veruntamen quarti gradus ipsorum E S, qui sunt simplicis, et sunt supra praedictum temperamentum, et qui nihil aliud sunt, quam septimum punctum dominans, quod est revelatum in E Capitulo decimo septimo, suas partes recuperant corrumpendo temperamentum generatum per sex puncta sub septimo existentia; et ideo in quarto gradu, id est, in septimo puncto se habet E ad generandum A, et S ad generandum D.

Si misces F L, aut F P, aut F T, quemadmodum quartus gradus stat supra sex puncta composita, ita tertius gradus ipsius F stat supra duo puncta, quae habet de se conjuncta cum duobus, quae habet ex terra; et stat supra unum punctum, quem habet de se conjunctum uni, quem habet ex are: et hoc idem sequitur de litera L mixta cum ipso F: et ideo tertius gradus ipsius F et tertius ipsius L, vel P, vel T sunt diversa puncta, quae sunt subjecta temperamento, et existunt materia generationi, et sunt quatuor tertii gradus, qui sunt sub quatuor quartis gradibus agentibus et efficientibus illorum, qui sub ipsis existunt; et quilibet habet appetitum ad suam simplicem naturam, et in illa materia habent in simul appetitum ad unum finem compositum ex punctis compositis: et hoc idem sequitur, si misces G M Q V; ac etiam sequitur illud idem de mixtione facta ex H N R Y; quia omnes istae mixtiones sequuntur ordinationem ipsorum E K O S. Et secundum hanc ordinationem potes intelligere, quomodo in humana specie punctum simplex actuale dominams aliis punctis compositis potest esse in tertio vel secundo gradu ipsorum A B C D, et quarti gradus sunt in potentia; et ideo complexiones conveniunt in humana specie uno tempore cum majoritate, alio vero tempore conveniunt cum minoritate.

Si tu bene intelligis supra dictos gradus et ipsorum mixtionem, intelliges, qualiter elementa simplicia exeunt Sphaeris suis, et miscentur cum aliis, et etiam quomodo elementa sunt simplicia quodlibet in Sphaeris aliorum, et qualiter in ipsis composita, et etiam qualiter hanc operationem faciunt, ut possint esse agentia, ut melius cum esse conveniant; cum ita sit, quod esse et operatio sint remota a privatione, esse vero et non operatio sint propinqua privationi: et quia compositio est propinqua privationi, ideo elementa simplicia appetitum habent ad simplicem operationem, quae est remota a privatione: et ideo quodlibet intrat in Sphaeras aliorum; nam in semet ipsis simplicem operationem habere non possunt. Unde, si hoc bene intelligas, intelliges principia generationis et corruptionis, et naturalem appetitum quatuor elementorum simplicium, ac ipsorum mixtionem, motum et compositionem.

CAPUT XIX
De Generatione et Corruptione in Animalibus

Secundum quod tractavimus de quarto gradu in Animalibus Distictione quinta, revelatur secretum generationis et corruptionis in Animalibus: sicut enim quartus gradus ipsorum K O S est sub quarto gradu ipsius A in E, et in homine cholerico quartus gradus ipsius A est in actu, et alii quarti ipsorum B C D sunt in potentia, ita in conjuctione masculi et foeminae sunt duo quarti gradus, qui sunt in actu, et sex sunt in potentia, et quia illi, qui sunt in potentia, appetunt actualitatem, ut melius possint convenire cum esse, et a non esse recedere, ideo ex spermate, quod procedit ex masculo, et concipitur a foemina, exit et nascitur unus gradus in actum, qui habet sub se tres gradus quartos potentiales; et per influentiam masculi et foeminae, et propter maximum appetitum, quem gradus, qui sunt in potentia, habent ad esse, generatur noviter unus quartus gradus, qui habet appetitum ad conservandam humanam speciem; et habet sub se alios gradus potentiales, qui habent eundem appetitum; et de toto isto appetitu formatur unum suppositum, quod masculo et foeminae in specie assimilatur.

Tu scis, quod ignis visibilis existens in ardenti cereo est in actu, alia vero elementa ibi sunt invisibilia, et sunt sub illa forma ignis visibilis; et de igne, quem vides, et de aliis elementis, quae non vides, et de igne potentiali existente in candela subjecta igni ardenti exit et nascitur aliud suppositum, quod est fumus; qui fumus est ignis, qui movetur de generatione ad corruptionem; quia in lumine comprehendi non potest in simul cum igne, qui venit de potentia in actum. Unde, si hanc demonstrationem intelligis, intelliges, qualiter ex masculo et foemina corpus infantis venit in actum, qui erat in potentia in ipsorum materia: et quia materia, ex qua generatur infans, non potest cum materia patris et matris in simul capi, et quia praedicti gradus maximum habent appetitum ad esse, et appetunt distare a non esse, et etiam quia hanc generationem influentia corporum supracoelestium juvat, ideo adjutorio divinae potentiae aliud suppositum generatur et conservatur, ac in ipso est naturalis motus, per quem potentiales formae moventur ad actum. Unde secundum quod in patre et matre est dispositio graduum, aut secundum cibos, quibus utuntur, vel secundum proportionem et tempus corporum supracoelestium et quatuor elementorum recipit infans complexionem quarti, tertii, secundi, primi gradus.

Si tu intellexisti praedicta principia, tibi revelatur causa, propter quam masculus et foemina, dum generant infantem, delectantur; quae causa est, quia quartus gradus existens in potentia in materia masculi et in materia foeminae reducitur in actum: propter quam actualitatem in masculo et foemina sentitur delectatio: ex quo metaphorice significatur, quod esse est appetibile, non esse vero irascibile. Igitur cum hoc ita sit, per hoc revelatur, quod generatio convenit cum concupiscentia, corruptio vero cum irascibilitate.

Secundum quod intellexisti de generatione, potes intelligere de corruptione; nam quamdiu durat C seu humiditas subjecta operationi ipsius A, et quamdiu durat A subjectum operationi ipsius B, et quamdiu durat D subjectum operationi ipsius C, et quamdiu B durat subjectum operationi ipsius D, tamdiu in ipso supposito generatio conservatur et augmentatur: cum autem materia deficit supra dictis operationibus, tunc incipit corruptio, propter quam supra dictae operationes in privationem deveniunt, privando formam, et mutando se per generationem in aliam formam; hoc autem totum significatum est in supra dictis Triangulis.

Quemadmodum generatio fit per additionem, ita corruptio formatur per diminutionem; et quemadmodum generatio formatur et conservatur per comedere et bibere, hoc est, per nutrimentum, ita per famen et sitim, hoc est, propter nutrimenti defectum formatur corruptio; et sicut ex elementorum conjunctione et mixtione venit generatio, ita ex ipsorum disjunctione venit corruptio, et sicut generatio conservatur per operationes potentiarum, videlicet appetitivae, retentivae, digestivae, et expulsivae, ita corruptio venit ex privatione praedictarum potentiarum.

Per hoc, quod in humana specie quarti gradus ipsorum A B C D de potentia moventur in actum, et de actu in potentiam, secundum quod homines diversarum complexionum existunt, tibi revelatur, majorem generationem temperamenti et intemperamenti esse in humano corpore, quam in alio corpore; et propter majus temperamentum est magis nobilis creatura caeteris creaturis; et propter majus intemperamentum est minus nobilis: propter quod intemperamentum revelatur originale peccatum; et etiam ipsum intemperamentum revelatur post mortem ipsius humani corporis; nam de ipso non potest sequi aliquod opus, quemadmodum sequitur de aliis corporibus, quae sunt bona ad usum hominis.

Multae sunt species generationis in animalibus, velut generatio objectorum, secundum quod narratur in Magna Lectura Artis Compendiosae inveniendi veritatem; et etiam sicut generatio quinque sensuum sensualium, et sicut generatio membrorum corporis, secundum quod tractatur in Libro de Animalibus. Veruntamen, quia de ipsis est longa materia, et ad materiam hujus Libri non pertinet, ideo de ipsis hic tractare non volumus.

Per hoc, quod intellexisti de praedicta naturali generatione in animali rationali, potes intelligere generationem in irrationalibus; et potes etiam intelligere generationem pulicum, pediculorum, muscarum, anguillarum et vermium, et aliorum istis similium; quae generatio fit per influentiam corporum coelestium et per influentiam materiae animatae inclinatae ad corruptionem; quia tam est vicina ac conjuncta animalitas illi materiae, quod per magnum appetitum, quem formae animales habent veniendi in actum, et quia materia animata est potentia ad illas formas, per corruptionem supra dicta animalia generantur.

Secundum quod dictum est de generatione in praedictis animalibus irrationalibus, potes intelligere de vegetabilibus; propter hoc enim, quod elementa sunt mixta in partibus derivatis ex seminibus divisis in atomos, quae moventur et miscentur per arem, generantur semina ex partibus consimilibus; et hoc propter magnam influentiam corporum coelestium contingit, et propter partes mixtas concordantes in specie, et etiam propter appetitum naturalem existentem in generali forma, quae septimo puncto simplici est exemplar, secundum quod dictum est in quinta Distinctione, et adhuc clarius dicetur infra in Decima Distinctione.

CAPUT XX
De Generatione et Corruptione in Metallis

Manifestum est, quod primus Motus est triplex, videlicet circularis, sursum et deorsum; et istis tribus motibus elementa moventur ad corpora elementata in tribus speciebus, scilicet in Vegetabilibus, Animalibus et Metallis; in quibus tribus speciebus elementa se movent et moventur generando et corrumpendo formas individuorum specierum; in quibus speciebus elementa sunt aliud, quam sint in se ipsis extra supra dictas species.

Motus circularis est Firmamenti et septem Planetarum et dierum ac horarum atque punctorum: motus vero, qui fiunt sursum et deorsum, sunt motus levitatis et ponderositatis elementorum et naturalis appetitus ipsorum. Unde isti motus sunt in duabus spciebus, videlicet in naturali et innaturali: naturalis est, sicut ignis, qui sursum movetur: innaturalis autem est, sicut lapis, qui sursum movetur. Unde cum hoc ita sit, per supra dictos motus tibi significatur, qualiter elementa se movent et moventur in vegetabilibus et animalibus in superficie terrae, ubi sit digestio radicum et arborum et seminum atque spermatis, ut species conserventur.

Digestio et generatio metallorum fit in corpore terrae vel intra terram secundum dispositionem praedictorum motuum, habente qualibet specie metallorum suum proprium planetam. Unde sicut corpus humanum sustentationem recipit per hoc, quod sumit interius de rebus exterioribus comedendo et bibendo, ita metalla generantur in corpore terrae per hoc, quod descendit ex superficie per ponderositatem et per innaturalem modum levitatis ignis et aris.

Quemadmodum piscis extra aquam non potest habere vitam, ita metalla, quando sunt in superficie terrae, per rubiginem ad corruptionem moventur; et per generationem in aliam speciem convertuntur, sicut sunt elementa in animalibus. Unde sicut corpus humanum se inclinat ad non esse per febrem, per apostema et per paralysin et per alios morbos perducentes ad mortem, ita metalla ad corruptionem per rubiginem inclinantur. Illud autem, propter quod vides rubiginem in ferro, et non vides in auro, est, quia ferrum est magis corruptibile, quam aurum; cujus auri rubiginem non potes sentire nisi cum igne, cum quo purificas aurum.

Illud autem, propter quod unum metallum in speciem alterius metalli converti non potest, est, quia naturaliter generatio metallorum fit per digestionem in corpore terrae; sicut in corpore animalis naturaliter per digestionem sanguinis fit caro, et per digestionem cibi et potus in corpore receptorum fit sanguinis. Illud vero, propter quod alicui metallo similitudo alterius metalli dari potest, est, sicut pictor in materia ligni figuram hominis artificialiter potest generare; quae figura cum tali materia disconvenit: per quam inconvenientiam revelatur, quod forma, quam Alchimista extraneae materiae dat, brevi tempore in corruptionem perducitur.

Cum igitur in naturali appetitu conservatio humanae speciei magis ametur, quam conservatio aliarum specierum (et illud ideo, quia gradus ipsorum A B C D in ipsa existunt nobilius, quam in aliis) idcirco natura submittit alias species ad inserviendum humanae speciei: et quia metalla sunt necessaria humanae naturae, ideo natura divina ordinatione metalla generat, quibus solummodo humana species indiget; ex quo revelatur nobilitas huamanae speciei.

Ratio autem, propter quam in metallis tardius contingit corruptio, quam in vegetabilibus et animalibus, est, quia tardius et a longinquiori principio in metallis fit generatio, quam in animalibus et vegetabilibus. Unde, si hoc intelligis et recipis hoc, quod metaphorice istud principium significat, intelliges, quod generatio Filii DEI proveniens a DEO Patre est incorruptibilis; cum careat omni principio, quanquam ipse Filius sit generabilis.

Secundum quod compendiosius potuimus, de generatione et corruptione locuti fuimus in supra dictis principiis, per quae multa alia principia generationis et corruptionis potes intelligere.

DISTINCTIO VII  :  De Febribus

CAPUT XXI
De Febribus in Genere

Ad tractandum de Febribus convenit recolere Radicem supra dictae Arboris; quae Radix divisa est in quatuor partes; in quarum partium qualibet unus istorum humorum describitur, qui sunt Cholera, Sanguis, Phlegma, Melancholia: unde iste numerus factus est secundum simplicitatem elementorum, et retinet formam istius figurae.

A C
C D
D B
B A

Veruntamen quia elementa per alium modum in corporibus elementatis miscentur, idcirco, secundum quod ipsa elementa miscentur in corporibus elementatis, in circulari figura miscemus literas; quae figura febres demonstrat, et per ipsam potes habere cognitionem de laudabili crisi febrium et de terminatione illarum, vel de morte infirmi: et per dictam cognitionem prognosticare potes, utrum infirmus sit curandus, vel ex ipsa febre mori debeat.

Si Circularis Figura, quae est Radix supra dictaae Arboris, contineret in se suas literas secundum ordinem, quo continentur in Quadrangulari Figura, sequeretur, quod ignis prius misceretur cum aqua, quam cum terra; cum Sphaera aquae sit inter ignem et terram: sed quia ignis est de qualitate calida et sicca, ideo necessario oportet, quod elementa misceantur in corpore elementato secundum mixtionem literarum positarum in circulari figura; secundum quam mixtionem potes habere cognitionem de febribus.

Cum species febrium sint multae et diversae, et quia de ipsis febribus valde compendiose loqui volumus in ista Arte, idcirco solum de septem speciebus febrium tractamus, videlicet de quartana simplici, de quartana duplici, de tertiana simplici, de tertiana duplici, de quotidiana, de febre continua lenta, et de continua acuta. Unde secundum quod per istam Artem potes cognoscere febres in septem supra dictis speciebus, sic potes habere cognitionem de aliis speciebus febrium.

Ad cognoscendum causas febrium convenit, quod recurras ad triangulum rubeum et ad viridem et croceum, et quod habeas cognitionem de quarto gradu simplici actuali et agente atque formali, secundum quod diximus in Capitulo decimo septimo; per hanc enim cognitionem tibi revelabitur, qualiter quartus gradus, qui erat agens per appetitum et formam, corrumpitur et destruitur per febrem; et sic sub se alios gradus ordinatos ad unum finem tenere non potest: propter quod quilibet gradus ipsorum A B C D appetit finem, qui sibi convenit: unde unus non regitur neque ordinatur per alterum; et ideo forma naturalis destruitur, et ipsa A B C D absque ulla ordinatione miscentur; in qua mixtione et inordinatione tibi revelatur causa ipsius febris, quae est per destructionem quarti gradus actualis nobilioris, qui in potentia sub se alios quartos gradus continebat, ut operatio graduum, qui erant in tertio, secundo et primo, reduceretur ad finem quarti gradus actualis magis nobilis et formalis.

Cum B D sint causa mortis, et A C sint causa vitae, et febris et mors simul conveniant, et melancholia sit de B D, ideo primo tractabimus de febre, quae convenit cum melancholia.

CAPUT XXII
De Febre Quartana simplici

Quartana incipit in camera ipsorum B D, quae continetur in circulari figura in quadrangulo de melancholia; finitur vero in aliis cameris in eodem quadrangulo contentis; et per hoc venit de quarto in quartum diem; natura enim resistit magis et fortius in tribus cameris inferioribus, quam in superiori. Melancholia vero in superiori camera fortius resistit naturae; quae resistentia per experientiam sentitur; propter quod formatur sensualiter operatio ipsius melancholiae in camera superiori, quae format quartam diem; et operatio naturae formatur in tribus cameris, quae formant sanitatem.

In camera ipsorum B D quartus gradus simplex naturalis ipsius B inordinatur propter superinfluentiam trium punctorum ipsius B, et trium ipsius D; quae puncta in materia ipsis B D subjecta miscentur; quae superinfluentia in sex praedictis punctis comprehendi non potest, et ideo destruit duo puncta de A et unum de C; propter quam destructionem ipsorum A C, quae privantur naturali operatione, materia ipsorum corrumpitur; propter quam corruptionem omnes quatuor gradus disjunguntur, et appetunt, aliam formam esse in materia, quam propter dissolutionem et divisionem corrumpunt; et per hoc in illa die generatur et formatur febris quartana.

In camera ipsorum B A natura, quantum potest, concordat tria puncta ipsius A, ut materia subjecta ipsi A tria puncta ipsius B ordinate recipiat: in camera vero ipsorum A C natura ordinat, qualiter materia ipsius C duo puncta de ipso A temperate recipiat: et in camera ipsorum C D ordinat natura, qualiter materia ipsius D sit subjecta ad recipiendum unum punctum ipsius C. Unde si natura ante quartam diem praedictam ordinationem facere non potest, tunc influentia ipsorum B D in quarta die revertitur, et destruit hoc, quod natura contra influentiam ipsorum B D ordinaverat. Unde cum hoc ita sit, secundum quod per sextam Distinctionem potes intelligere, per ista potes cognoscere causam, propter quam febris quartana venit de quarto in quartum diem.

Per supra dicta potes habere cognitionem de grossitie et subtilitate materiae elementalis: nam quanto grossior est materia, tanto tardius revertitur febris quartana; et scis, quare? Quia natura habet majus spatium et tempus in cameris ipsorum B A et ipsorum A C et ipsorum C D, quanto una materia magis repugnat ad transeundum in aliam: et ideo tibi demonstratur, quod, si ignis in Sphaera sua esset corpus simplex separatum ab aliis elementis, non posset transire per aquam, quae existeret corpus simplex in sua Sphaera, neque etiam ignis haberet participationem cum terra, nec haberet, ex quo posset recipere B; neque etiam terra haberet suam operationem in igne: et illud idem sequeretur de C D.

Quemadmodum septimana septem diebus suum cursum complet, ita quartana facit suum cursum in quatuor cameris in quadrangulo de melancholia: unde sicut prima dies et octava sunt principium septimanae, ita B D sunt principium febris quartanae: et sicut prima dies fuit ante octavam, ita B existit ante ipsum D ad incipiendam quartanam; et hoc est ideo, quia B est in quarto gradu, D in tertio, secundum quod formatur in K. Unde cum hoc ita sit, per hoc potes habere cognitionem, quod quartana incipit in camera ipsorum B D, et in quarta die pervenit ad cameram ipsorum C D, et in septima die mutatur in cameram ipsorum A C; in decima vero die est in camera ipsorum B A, et in decima tertia die revertitur ad cameram ipsorum B D; et in illa die est fortior, quam in praecedentibus; quia ipsa camera est composita ex B D, ex quibus ista febris causatur: et hoc idem sequitur de numero consequenti.

Si scis capere utilitatem ex praedictis et Paragrapho ipsorum E K, qui est in octavo Capitulo, poteris cognoscere, qualiter morbus et natura in una die et in uno puncto conveniunt, ut sint ad invicem summe contraria: et per hoc cognoscere potes diem laudabilis crisis et terminationes ipsius febris, sive mortis: nam sicut morbus in diebus, in quibus est fortior, habet majorem intentionem ad non esse, ita convenit, quod natura in diebus, in quibus est fortior, habeat majorem intentionem ad esse, quam in aliqua alia die: unde si natura non vincatur in majori accessione, et cum totus morbus in ipsam facit totam suam potestatem, et potestas naturae est major, quam potestas morbi, tunc unum totum vincit alterum totum, vel e converso: veruntamen quando natura non ponit totam suam potestatem contra morbum, tunc morbus non potest vincere totam naturam; et scis, quare? Quia natura non habet in actu totam potestatem, quae illi remanet in potentia, et hoc idem sequitur de devictione, quam natura facit supra morbum.

Per ea, quae superius intellexisti, potes exaltare tuum intellectum ad intelligendum, qualiter morbus et natura tam diu decurrunt per cameras praedictae figurae, quousque contingit, quod ambo tam fortiter ponunt omnes suas vires, unus contra alium, ut omnes vires ipsorum in actum deveniant, et nihil ex ipsis remaneat in potentia: et cum actuales vires unius vincuntur per alterum ejus contrariam, tunc homo moritur vel morbus terminatur.

Si tu Medice vis curare infirmitatem, laborare te convenit, quod tuus intellectus tanto tempore per Triangulos decurrat, quod scias conservare vires, quas natura habet in potentia, ad hoc, ut morbus antea habeat omnes suas vires in actu, quam natura omnes suas; et etiam ut natura aeque magnas vel majores vires in actu habeat, quam morbus, et quod aliquae vires in potentia naturae remaneant; quae potentiales vires sunt radix et auxilium viribus actualibus.

CAPUT XXIII
De Febre Quartana duplici

Quartana duplex incipit in camera ipsorum B D; et mutatur ad cameram ipsorum A C, et ex A C revertitur ad B D; et per hoc est pejor in B D, quam in A C. Unde si tu hoc bene intelligis, quod supra diximus, poteris intelligere qualiter morbus habet majorem potestatem in B D in actu et in potentia, quam in A C; et natura habet majorem potestatem in actu in A B, et majorem in potentia in A C: nam quanto majorem potestatem morbus deducit de potentia in actum contra naturam, tanto majorem potestatem natura conatur deducere de potentia in actum conservando potestatem in actualitate: veruntamen quia febris est duplex, ideo natura a morbo tam saepe vexatur, quod propter longam continuationem ejus subjectum corrumpitur, et non potest habere supra dictam ordinationem contra morbum.

Illud, propter quod quartana simplex et duplex sunt diversae, est per hoc, quia media sunt plus mixta et parata in quartana duplici, quam in simplici, ut unus humor transeat in alios; et quia natura non habet tantum spatium quiescendi, neque ordinandi suas vires contra morbum, ideo febris duplex est major et molestior, quam sit simplex; et quanto est major, tanto natura majores vires debet habere in actu et minores in potentia: et per hoc natura est magis disposita, ut vincatur a morbo in duplici, quam in simplici.

Natura conservat medium, per quod A B simul conveniunt; et hoc idem facit de medio ipsorum A C, et similiter de medio ipsorum C D, et etiam de medio ipsorum D B; et hoc tibi significatum est in Capitulo septimo: morbus vero facit totum contrarium illius, quod operatur natura; unde in destructione subjecti qualitatum multiplicatur morbus, et ideo in quartana duplici humores plus miscentur et dividuntur, quam in simplici; miscentur enim plus, ut possint esse plus contrarii; dividuntur vero, in quantum materia ipsorum corrumpitur, ne sit subjecta formae. Unde cum hoc ita sit, secundum quod intellexisti de cura quartanae simplicis, potes cognoscere curam quartanae duplicis.

CAPUT XXIV
De Febre Tertiana simplici

Tertiana incipit in camera ipsorum A B scilicet in quadrangulo, qui est de cholera, et tertia die mutatur in cameram ipsorum C D, et quinta die ad cameram ipsorum A B revertitur; et ideo est pejor in quinta die, quam in tertia; et die nona, quam septima; et decima tertia, quam undecima; et hoc idem sequitur de alio numero, secundum quod tibi significatum est in Capitulo de quartana simplici, quod tibi potest esse principium significativum, qualiter in tertiana simplici cognoscatur dies, quae est de terminatione vel de morte.

Cum cholera sit calida et sicca, et febris tertiana causetur ex cholera, et ejus formam et complexionem retineat, intelligere potes de tertiana, secundum quod intellexisti superius de quartana; et per hoc tibi significatur, quod ignis est elementum levius velocius et subtilius et magis operativum, quam aqua, in quantum saepius operationem facit cum terra in generando, et faciendo reverti paroxismum tertianae simplicis, quam facit aqua cum terra in generando et faciendo redire paroxismum quartanae simplicis: et hoc idem tibi significatur de quartana duplici, et de tertiana duplici; et idcirco natura non habet tantum spatium ad ordinandum cameras contra morbum in quadrangulo ipsius cholerae, quantum habet in quadrangulo melancholiae. Unde per hoc potes intelligere, quod tertiana convenit cum triangulo per velocitatem et per subtilitatem materiae, et quartana convenit cum quadrangulo per tarditatem et grossitiem materiae.

Tam fortiter et tam saepe A in tertiana accedit ad suam simplicem materiam, et se cum illa conjungit, quod impedit operationem ipsius B, quam habet in desiccando materiam ipsius A; propter quod impedimentum non potest D transire ad refrigerandam materiam ipsius A, et per hoc naturalis operatio in privationem devenit, et formatur alia operatio extranea, per quam multiplicatur cholera, et per consequens tertiana. Unde debes administrare infirmo subtilem materiam, quae sit de complexione ipsorum D C, ut propter subtilitatem ad materiam ipsorum A B melius possit transire.

Ratio, quare in febre tertiana materia subjecta ipsi B est superflue desiccata, est per hoc, quia D non potest illuc transitum facere, nec etiam potest transire ad materiam ipsius A, neque materiam ipsius B de materia aquae potest implere, quae materiam aris ipsi C subjectam recipit. Unde, si tu vis adjuvare materiam ipsius B, convenit, quod administres infirmo tantum de C D, quod materia ipsorum C D possit per B et per A decurrere ac transire; quod B juvare poteris, secundum quod supra dictum est, si perfecte intellexisti triangulos hujus Artis et conditiones supra dictae Arboris.

CAPUT XXV
De Febre Tertiana duplici

Febris tertiana duplex incipit in camera ipsorum A B, et postea mutatur ad cameram ipsorum A C; in tertio vero die mutatur ad cameram ipsorum C D, et postea mutatur ad cameram ipsorum D B, et revertitur ad cameram primam ipsorum A B in quinta die, in qua fortior est, quam in aliis diebus praecedentibus: et hoc idem sequitur de nona die, in qua ipsa febris est fortior, quam in septima: et sic de alio numero qui sequitur; per quem numerum cognoscere poteris majorem actionem et accessionem.

Tertiana duplex inter diem et noctem per quasdam cameras decurrit, alias vero cameras dimittit secundum horas et puncta: unde in istis cameris, quas ipsa febris relinquit, operatur natura, et ordinat, qualiter sit contra ipsam febrem in cameris, per quas ipsa decurrit; et C D quiescunt, ut vires recuperent; et quia natura non habet tam longum tempus, nec tam longum spatium contra morbum in cameris, quando febris est duplex, quam habet, quando febris est simplex, et non valent A B tantum quiescere, quam cum ipsa febris est simplex: per hoc tibi demonstratur, quod febris duplex fortius cum majoritate et cum non esse convenit, quam simplex; et per istam cognitionem tibi revelatur, quod materia ipsorum A B in tertiana duplici magis distat a forma naturali infirmi, et magis appropinquat ad formam alteram, quam in tertiana simplici; et in duplici est materia subtilior et velocior, quam in simplici; et si hoc ita non esset, sequeretur, quod A B non haberent tantam operationem et frequentationem per majoritatem, quantam habent per minoritatem; hoc autem est impossibile et contra principia naturalia.

Per supra dictam impossibilitatem tibi revelatur in urina, quod per tertianam duplicem A B plus dissolvunt de materia ipsorum C D, quam per simplicem; et ideo urina efficitur magis rubea, et magis spissa, et minus subtilis per duplicem, quam per simplicem: et per hoc sub colore sanguinis et aquae corporalibus oculis color ignis, qui est claritas, et etiam color terrae, qui est nigredo, fortius absconditus est in tertiana duplici, quam in simplici. Unde, si tu hoc intellexisti, per id, quod intelligis in hoc in hoc principio, potes intelligere defectum particularium sensuum sensualium, et exaltationem intellectus, qui exaltatur ad intelligendum supra sensus corporales.

Scis, quare tertiana non durat tantum, quantum durat quotidiana? Contingit per hoc, quia tertiana duplex semper in duabus cameris praedictae Rotae percutit et invadit, secundum quod diximus; quotidiana vero invadit et percutit in omnibus supra dictis cameris: et quia natura fortior est in omnibus, quam in quibusdam, ideo febris quotidiana longior est, quam aliqua tertiana.

Multa tibi dicere possemus de tertiana duplici, et multa principia possemus invenire; veruntamen per tertianam simplicem, secundum quod demonstravimus, et per supra dicta principia te poteris dirigere ad intelligendum tertianam duplicem.

CAPUT XXVI
De Febre quotidiana

Quotidiana est febris omnium dierum, quia quotidie patientem invadit: dissert autem a tertiana duplici, in quantum ipsa potest esse de quadrangulo phlegmatis, de quo non potest esse tertiana duplex; et plus accipit de cameris, quam tertiana duplex, et etiam sub colore urinae sensuali abscondit plus de colore intellectuali, quam tertiana duplex; et ipsa quotidiana fortius dissolvit materiam, et per longiorem continuationem magis contrariatur naturae. Unde secundum pulsum et urinam, et secundum quod dies et nox in quatuor partes dividuntur, ut quodlibet ipsorum A B C D tempus sibi appropriatum habeat, potes cognoscere, per quem quadrangulum supra dictae figurae febris quotidiana decurrat.

CAPUT XXVII
De Febre continua lenta, et de continua acuta

Continua febris est, quae omnes cameras quadrangulorum figurae circularis comprehendit; tantum autem differt continua ab acuta, quia acuta est in omnibus cameris aequaliter supra naturalem operationem; et continua est major in quibusdam cameris, quam in aliis; et per hoc febris continua acuta est major, quam continua lenta.

Tam fortiter et tam frequenter Natura vexatur et vincitur in omnibus cameris supra dictae figurae, quod anima non potest esse forma ipsi corpori, ut corpus potentiis animae instrumentum esse possit; et per hoc patientes febrem continuam et acutam in vanum et sine distinctione loquuntur. Unde per hoc tibi significatur, quod, cum aliquis patiens tertianam vel quotidianam vane loquitur, tunc est signum febris continuae et acutae, quae ponunt suas radices in tertiana, vel in quotidiana; et est signum transmutationis ipsius tertianae vel quotidianae in continuam, ut contra naturam magis vigorosa esse possit: et illud idem significatur in tertiana, in qua nulla fit purgatio, quia accedit ad continuam, in qua non fit aliqua purgatio usque ad terminationem; et illud ideo, quia Natura non habet ibi posse purgandi, quousque ex toto morbum devicit.

De quotidiana continua et acuta brevissime locuti fuimus, quia de quartana et tertiana sufficienter tractavimus. Unde per principia tradita de quartana et tertiana, potes Medice dirigi ad cognoscendum et curandum alias species febrium, si sequeris conditiones supra dictae Arboris, si tibi per divinam potestatem in hoc licentia data fuerit,et auxilium ad juvandum.

DISTINCTIO VIII  :  DE URINIS

In generali sunt quatuor differentes Urinae, per quas quatuor generales colores elementorum demonstratur. Unde sicut A existens in E tenet sub se B C D, ita unus color tenet sub se alios colores, veruntamen propter morbos et propter dissolutionem humorum formantur multi colores in speciali, ad significandum particulares infirmitates: et quia per universalia potes descendere ad particularia, ideo nos tractamus in universali de quatuor differentiis urinarum, quae per diversitatem cholerae, sanguinis, phlegmatis et melancholiae causantur et significantur.

CAPUT XXVIII
De Urina significante Dominium Cholerae

Sicut per tactum pulsus potes cognoscere duos humores, qui se demonstrant per duas diversas percussiones, quas pulsus facit in tuis digitis, ita in febre tertiana simplici ignis et terra demonstrant suos colores: nam in eo, quod urina est clara et rubea, ignis demonstrat, quod habeat claritatem; quam claritatem demonstrat in nigredine terrae, secundum quod potes videre in igne, qui ex Pyrite in nigrum igniarium excutitur; in qua nigredine ipse ignis melius demonstrat suam claritatem. Ex quo tibi revelatur secretum coloris ignis et terrae, videlicet, quod ignis habet claritatem, et terra habet nigredinem.

Color rubeus in urina apparens tibi demonstrat sanguinem, qui convenit cum are, qui ar se demonstrat in colore sanguinis; et aqua se demonstrat in materia; sicut contingit in vino, in quo est multa aqua; propter quam multitudinem color et materia ipsius vini se inclinant ad colorem album. Unde, si hoc bene intelligis, poteris intelligere, quod, sicut quatuor elementa per A B C D denotata se demonstrant in suis operationibus, ita in urina demonstrantur operationes ipsorum elementorum per praedictos colores.

Quanto major est color rubeus in urina, tanto minor est ibi claritas: et hoc ideo, quia subjectum ipsius A fortius impletur materia ipsius B; et ideo ignis non habet, in quo tam fortiter suam claritatem manifestare possit, nec terra suam nigredinem, quam semper in ignea claritate manifestat: propter quod in urina spissa et rubea significatur magis esse de corrupta materia, quam in urina rubea simul et clara.

Sicut de Deo non potest haberi demonstratio nisi per ejus operationes, ita de quatuor elementis non potest haberi cognitio nisi per ipsorum operationes: et ideo debes recolere triangulum viridem, in quo differunt, concordant et contrariantur ipsorum operationes, et diversimode manifestantur secundum diversitatem quinque particularium sensuum; quemadmodum enim A in E demonstratur per saporem, ita in urina demonstratur per colorem. Unde, si hoc principium perfecte intelligis, per ipsum poteris exaltare intellectum ad intelligendum alia quam plura principia, per quae poterunt manifestari secreta, quae elementa habent in suis operationibus.

CAPUT XXIX
De Urina significante Dominium Sanguinis

Urina causata ex dominio ipsorum C A est rubea in colore, et spissa in substantia: et quia C est contra B, non potest B esse subjectum ad repraesentandum splendorem ipsius A, nec A potest manifestare nigredinem ipsius B; et ideo in rubedine se demonstrat C in colore et in materia, et A se demonstrat in materia tantum. Unde, si hoc bene intelligis, poteris intelligere, quod C sub se habet A, in quantum in urina C demonstratur per colorem et per materiam, et A demonstratur solum per materiam sine colore: et per hoc potes sentire colorem et materiam visibiliter.

In urina, quae est a praedominio ipsorum C A, manifestatur A in materia et virtute, et D in materia tantum; quae materia est spissa, et subjecta ipsi C; et ideo talis urina est rubea et spissa. Unde, si hoc intelligis, poteris intelligere, qualiter elementa diversificantur in materia et virtute: quanto magis enim urina est rubea et spissa, tanto plus continet de materia cujuslibet elementi; veruntamen C A sunti ibi in majori virtute, quam B D: et ideo debes curare infirmum cum subtili materia et multiplicatione virtutis ipsorum B D.

In privatione operationis ipsorum C A destruitur eorum virtus, et in destructione virtutis corrumpitur materia: et per hoc potes intelligere, quod, quanto materia est spissior, tanto magis motus cordis impeditur, et etiam virtus operativa ipsorum C A: et ideo per phlebotomiam minuere debes materiam, ut non cesset motus, per quem C A habent virtutem operativam; per quam virtutem renovatur virtus operativa ipsorum B D.

CAPUT XXX
De Urina significante Dominium Phlegmatis

Urina, quae est ex dominio ipsorum C D, abscondit in se colorem ipsorum A B, si sit alba et spissa, et in parte contineat aliquid de rubedine in similitudine loturae carnium crudarum: si vero sit alba et spissa absque participatione alicujus alterius coloris, demonstratur per eam, quod ipsum D sit majus: si autem sit alba et spissa ad nigredinem trahens, tunc D cum B convenit in materia, et cum C disconvenit in virtute, in quantum fortius manifestat illud, quod sequitur per suam actionem, quam illud, quod sequitur per suam passionem.

Per colorem autem compositum ex multa albedine et pauca rubedine, et per colorem compositum ex multa albedine et pauca nigredine potes cognoscere, qualiter D se habet cum C contra A, et se habet cum B contra A; quia C B conveniunt cum A; propter quam concordantiam D est contra B, quando ostendit rubedinem; et est contra C, quando ostendit nigredimen. Unde, si hoc bene intelligas, potes intelligere, qualiter potest quid existere per B C cum A contra D, causando in urina rubedinem sine albedine, aut claritatem et citrinitatem sine nigredine. Unde, si hoc intelligas, perfecte intelliges, qualiter poteris facere curam per simile vel per contrarium; per simile enim, in quantum A convenit cum B C, et B C conveniunt cum D; per contrarium autem, in quantum A per medium potest resistere ipsi D concordando se cum B C, ut concordantiam ipsorum D C B possit destruere: si autem hoc non intelligas, recurre ad gradus et triangulos, nec non ad conditiones supra dictaae Arboris, quibus mediantibus tibi patebit via ad hoc intelligendum.

CAPUT XXXI
De Urina significante Dominium Melancholiae

Urina Melancholiae significans dominum B D est alba et clara; alba enim est propter D, clara vero propter hoc, quia aqua continetur per terram, quae est ei vas siccum, adhoc, ut C in aqua mortificetur. Unde, si hoc bene intelligas, intelliges, qualiter terra aquam continet contra C; et per hoc, quod intelliges, poteris frangere vas cum C A, si cum tuo intellectu scias discurrere per gradus et per triangulos praecedentes: sicut enim sol illuminando arem format diem, ita B D concordando in materia formant noctem, quae est in colore nigro et spisso. Ex quo metaphorice manifestatur in consimili colore urina, quae est nigra et spissa; quae nigredo ita manifestatur per multitudinem materiae terrestris et aquae, sicut in cholera manifestatur per multitudinem splendoris ignei. Unde, si hoc intelligas Medice, et vis curare ipsum infirmum, convenit, te multiplicare virtutem in A C per subtilem materiam ipsorum A C, ut eorum virtus possit intrare in grossam materiam ipsorum B D.

Multoties autem contingit, quod urina propter aliqua accidentia non demonstrat veritatem aegritudinis; ideo debes recurrere ad pulsum, et ad colorem faciei et oculorum infirmi, et etiam ad dispositionem et colorem corporis ejus, nec non ad omnia alia signa, quae possunt subtiliter perscrutari, ut urina te non inducat in errorem et deceptionem qualitatis morbi, quae sub colore abscondit infirmitatem.

DISTINCTIO IX  :  DE PULSIBUS

Species pulsuum in generali sunt quatuor ad demonstrandum operationem ipsorum A B C D; quae operatio incipit i corde, quod mittit ipsa A B C D per omnes partes corporis, dando ipsis partibus A causa fortificandi in ipsis naturalem calorem, et ad se attrahendo ipsum D, ne nimia abundantia ipsius A ibi existentis ipsum cor possit destruere.

CAPUT XXXII
De Pulsu significante Dominium Cholerae

Quando A B dominantur in aliquo corpore, pulsus ipsius corporis facit in omnibus quatuor digitis tangentis ipsum duos ictus; et illud ideo, quia in compositione cholerae ipsa A B existunt a praedominio, quorum quodlibet facit unum ictum; sed unus ictus praecedit alterum, et unus est major altero, et unus non percutit in loco, in quo percutit alter; nam percussio ipsius A est major, et ante fit, quam percussio ipsius B; ambae vero percussiones immediate et subito fiunt una post aliam, et sunt acutiores, et velociores, et etiam cum majori vacuitate arteriae, quam percussiones factae in pulsu corporum aliarum cmplexionum.

Per motum cordis A dat unam percussionem ipsi C, ad hoc, ut C transeat ad ipsum D; et C dat unam percussionem ipsi D, ad hoc, ut ipsum A transire possit in ipsum D; et D dat unam percussionem ipsi B, ad hoc, ut transeat ad A, B vero dat unam percussionem ipsi A, ad hoc, ut in illo ponat D. Unde ex omnibus istis percussionibus non sentiuntur nisi solummodo duae, videlicet percussiones ipsorum A B; et hoc ideo, quia sunt majores percussiones aliis in ipsa cholera.

Secundum quod cor magis indiget D ad refrigerandum A, accelerat praedictas percussiones; unde per frequentiam et velocitatem percussionum et per triangulos potes habere certam cognitionem de pulsu: et quando urina significat choleram in magna actione existere; et tamen pulsus est debilis, tunc tibi significatur, quod cor amisit suam virtutem et suas vires, et A B quasi destruxerunt subjectum ipsorum C D.

Cum aliquis patitur febrem tertianam, tam saepe C D transeunt per A B, quod A corrumpit materiam ipsius D, et D corrumpit materiam ipsius A, et C corrumpit materiam ipsius B, et B materiam ipsius C; et propter corruptionem materiae corrumpitur forma; et sic septimum punctum ipsius A appetit aliam formam in ipsa materia, ut ordinate et sine resistentia sub se possit tenere alia puncta: veruntamen, si punctum simplex habet potestatem contra morbum, tunc tam saepe una litera percuit aliam, quousque quaelibet recuperat suam virtutem, fortificante qualibet suam materiam per suam percussionem, ac etiam per percussionem alterius.

CAPUT XXXIII
De Pulsu significante Dominium Sanguinis

Pulsus hominis sanguinei est magnus et plenus et suavis, et facit duas percussiones; una est propter C, alia propter A: et propter spissitudinem matriae istae percussiones non possunt esse tam veloces, nec tam propinquae una alteri, quemadmodum in pulsu hominis cholerici: ideo morbus causatos ex sanguine non est curabilis in tam brevi tempore, sicut morbus causatus ex cholera, nec etiam destruit tam cito suum subjectum, sicut cholera. Percussio autem facta ab ipso C est major, quam percussio ipsius A: veruntamen percussio ipsius A est acutior et subtilior, quam percussio ipsius C.

CAPUT XXXIV
De Pulsu significante Dominium Phlegmatis

Phlegma est fortius propter D, quam propter C; cum D sit in ipso in quarto gradu, et C non sit ibi nisi in tertio: et ideo D in pulsu hominis phlegmatici facit majorem percussionem et pleniorem et duriorem, quam C: percussiones quoque ipsorum D C non sunt ita veloces, nec ita frequentes, sicut percussiones ipsorum C A; et illud ideo, quia materia est ponderosior et spissior in pulsu hominis phlegmatici, quam in pulsu sanguinei.

CAPUT XXXV
De Pulsu significante Dominium Melancholiae

Melancholia, cum dominatur, facit in pulsu duas percussiones sensibiles: major percussio est de B, et minor de D; et percussio ipsius B est acutior et durior et prior, quam percussio ipsius D: percussiones etiam ipsorum B D sunt frequentiores, quam percussiones ipsorum C A in corpore sanguineo; sunt tamen tardiores, et una magis remota ab altera, quam percussiones ipsius cholerae. Secundum regulam et dispositionem eorum, quae diximus de pulsu hominis cholerici, potes intelligere de pulsibus aliarum complexionum, secundum quod convenit illarum qualitatibus.

DISTINCTIO X  :  DE METAPHORA

CAPUT XXXVI

De Metaphora 1  :  Appetitus in Febri calida

Metaphora significat unam rem pro alia, quemadmodum infirmus, qui est propinquus morti, et est frigidus, et desiderat frigiditatem, et inquirit in lecto, quomodo possit invenire et sentire frigiditatem: unde tunc tibi significatur, quod sensus frigiditatis est destructus per magnam abundantiam caloris, et ideo Natura in appetitu, quem habet infirmus inveniendi frigiditatem, significat, quod vellet recuperare sensum, quem perdidit, videlicet sensum frigiditatis, quam infirmus habet, et tamen ipsam non sentit.

De Metaphora 2  :  Appetitus in Febri frigida

Cum febris venit cum frigore, et infirmus appetit calorem, et est calidus per febrem, tunc metaphorice infirmus appetit calorem contra frigiditatem, quanquam in ipso sit magis de A, quam de D: unde suus appetitus significat, quod calor naturalis corrumpitur, et quod D intrat in A causa corrumpendi naturalem calorem; et ideo infirmus sentit D, et non sentit A, et appetit A contra D.

Secundum illud, quod superius dictum est, infirmus desiderat cibaria contraria vel concordantia sanitati; nam sicut infirmus frigiditatem desiderat, quanquam in ipso sit caliditas; ita septimum punctum simplex, de quo locuti fuimus Distinctione de generatione et corruptione, facit ipsum appetere cibaria contraria sanitati vel infirmitati, secundum quod ipsum punctum conatur resistere infirmitate, aut in ipsa materia appetit alteram formam.

De Metaphora 3  :  Numeri septenarii et duodenarii

Per septem dies septimanae, et per septem planetas significantur septem puncta, in quae dividitur A, quod est in quarto gradu; et per septem puncta ipsius A, et per tria puncta ipsius B, et per duo puncta ipsius C, et per unum punctum ipsius D existentia in E tibi significantur duodecim Apostoli et JESUS CHRISTUS, qui est ipsorum Caput; sicut septimum punctum simplex, quod est forma aliis duodecim in E vel in K et O: et etiam per septimum punctum simplex, quod non intrat in compositionem cum aliis punctis, significatur septima dies, qua DEUS requievit; quae dies est forma aliis sex diebus septimanae, quemadmodum septimum punctum simplex ipsius A, quod est forma aliis sex punctis, quae miscentur cum B C D.

De Metaphora 4  :  Incarnationis

Praeterea per supra dictum nobile punctum simplex, quod est forma aliis punctis in elementato corpore, metaphorice tibi revelatur, quod Filius DEI humanam carnem assumpsit; ut humanitas, quam assumpsit, sit finis et complementum omnibus creaturis; et etiam Filius DEI illi humanitati complementum existat: et per illam humanitatem tota divina Essentia est complementum creaturis. Et per contrarietatem punctorum, quae sunt contra septimum punctum, per quam contrarietatem incurrunt corruptionem et defectum, tibi significatur, quod omnes homines, qui sunt contrarii humanitati, quam Filius DEI assumpsit, in magno defectu existunt.

De Metaphora 5  :  Unitatis et Trinitatis DEI

Praeterea in omni loco et in omni corpore elementato septimum punctum simplex appetit corpus simplex habens differentiam materiae, formae et conjunctionis absque corruptione et contrarietate; et ad inquirendum illud tale corpus die ac nocte moveri non cessat, et ad ipsum finem movet omnia alia puncta, quae sunt similiter sub ipso, et quibus ipsum est forma. Ex quo secundum metaphoram revelatur Unitas et Trinitas nostri Domini DEI, qui est simplex forma sine materia; et habet in se distinctionem Personarum absque distinctione Essentiae, et est complementum omnium complementorum, ac omnium perfectionum concordantia et simplicitas.

De Metaphora 6  :  Elementorum Simplicium et Compositorum

Per supra dictum punctum simplex natura conservat suas species, et adducit formas de potentia in actum, et per supra dictum punctum conservatur sanitas, et revelatur resurrectio; sine qua ipsum nobile punctum non posset habere id, quod appetit, nec ad illud posset attingere. Et insuper per ipsum punctum revelantur elementa simplicia et eorum operationes et Sphaerae ac elementa composita, quae in punctis existentibus sub ipso consistunt. Ulterius per ipsum punctum tibi significatur sanitas et morbus, et multa alia, quae enarrare prolixum accideret, per supra dictum nobile punctum metaphorice revelantur. Unde quicumque est amator scientiae, sciat habere ipsius cognitionem.

De Metaphora 7  :  Virtutum et Vitiorum

Gradus et Trianguli ac conditiones supra dictae Arboris tibi revelant, qualiter una virtus conjungitur cum altera, et unum vitium cum altero; et quomodo virtutes et vitia ad invicem sunt contraria. Et etiam per exempla, quae tibi in hoc libro sunt data, potes habere cognitionem de scientia Theologiae, et de Jure, et de naturis (naturali Philosophia) et de Medicina: nam sicut supra dictum punctum est complementum sanitatis, ita commixtio graduum et florum Arboris et ipsorum conditiones sunt metaphorice demonstratio supra dictarum scientiarum: sicut enim arbor onerata fructibus metaphorice significat homini, quod ipse facere debeat bona opera, et avis volans per arem significat Crucem nostri Domini JESU Christi, et per leprosum et asinum significatur homini, quod in quantum nollet esse leprosus, nec asinus, tantum non debeat consentire peccato propter amorem DEI, qui potest ipsum facere leprosum vel asinum, ita secunda Brancha Arboris metaphorice significat primam Brancham: nam per exempla, quae de secuda Brancha assignavimus, revelantur secreta primae Branchae. Et ideo finalis intentio hujus Artis est, quod intellectus per unum principium exaltetur ad alterum principium artificialiter intelligendum: nam per alium modum isti contrarium intellectus non haberet artem ad unum principium per alterum intelligendum et cognoscendum.

De Metaphora 8  :  Motus Circumferentiae et Purificationis Centri

Firmamentum movetur circa terram, et corpus hominis est nobilius caeteris corporibus elementatis; et hoc ideo, quia operatio elementorum est in ipso nobilior. et per hoc metaphorice tibi revelatur, qualiter nobile punctum septimum in extremitatibus corporis movet alia puncta, quibus est forma; et in corde se subtiliat, et purificat quantum potest, ut sit simplex.

De Metaphora 9  :  Jejunii

Praeterea per ipsum septimum punctum demonstratur et significatur una dies septimanae, in quo homo debet jejunare, et parum debet comedere et bibere, ut praedictum septimum punctum possit rectificare et ordinare alia puncta, quae propter superfluitatem cibariorum discordant et inordinantur ad esse materia, cum qua septimum punctum sit ipsorum forma. Et hoc idem sequitur de temperamento, quod oportet illum habere, qui sanitatem amat, et quicunque vult, quod punctum simplex sit forma aliis punctis.

De Metaphora 10  :  Temperamenti et Productionis in DEO et Incarnationis

Ex hoc, quod quartus gradus ipsorum A B C D movetur de potentia in actum, et de actu in potentiam in humama specie tantum, tibi revelatur metaphorice, quod majus temperamentum sit in humano corpore, quam in aliquo alio corpore, quarto gradu actuali tenente alios quartos gradus in potentia proportionaliter; ut quartus gradus sit forma aliis gradibus actualibus, quos ipse quartus facit sibi similes. Et per istam metaphoram tibi revelatur divinum secretum similis operationis naturalis, quae existit in sanctissima Trinitate nostri Domini DEI; nam sicut quaelibet creatura conatur naturaliter, quantum potest, facere sibi ipsi similem, ita convenit, quod in divina essentia sint diversae operationes, et quod in ipsa sit aliquis, qui faciat sibi ipsi similem in infinita virtute, potestate, sapientia, amore et essentia: nam si hoc ita non esset, creatura et ejus operatio et ejus appetitus concordarent cum esse et majoritate ac perfectione; et DEUS concordaret cum minoritate, imperfectione et privatione, quod est impossibile et contra Quadrangulum et conditiones supra dictae Arboris. Per quam impossibilitatem tibi revelatur secretum Incarnationis Filii DEI, qui assumpsit humanam carnem causa faciendi creaturam sibi similem, h.e. humanitatem, quam assumpsit, quae est ad suam similitudinem, in quantum est melior et potentior et sapientior et amabilior, et habet plus virtutis et justitiae, quam omnes aliae creaturae.

De Metaphora 11  :  Primae Materiae

Per mixtionem et conjunctionem materiae subjectae ipsis A B C D in E F G H K L M N O P Q R S T V Y metaphorice revelatur primordialis materia, de qua locuti sumus Distinctione tertia Cap. 9 de mixtione E S parag. secundum hoc, quae est potentia et subjectum ac materia universalis et communis particularibus et specialibus materiis ipsorum A B C D; quae particulares ac speciales materiae metaphorice revelantur per particulares et speciales materias ipsorum E F G H K L etc. quae quatuor supra dictae materiae sunt generales, universales, communes et potentiae ipsi materiae subjectae formis individuorum naturalium specierum; quae individua sunt sensualia ad hoc, ut metaphorice significent primam materiam et ejus partes, quae sunt subjectae formis elementalibus insensibilibus et intelligibilibus, de quibus generantur individua sensualia, et ad quae per corruptionem redeunt, secundum quod tibi significatum est in conditionibus Arboris et in mixtione graduum et triangulorum atque in formis potentialibus ipsorum A B C D: nam cum A calefacit materiam ipsius D, tunc D est in potentia in sua materia, et e converso: et hoc idem sequitur de B C et B A et de A C et de C D et de B D. Et per hoc tibi revelatur, quod materiae, in quibus praedictae literae potentialiter existunt, sunt in particularibus: et per hoc tibi revelantur elementa, et etiam insimul revelatur prima materia subjecta particularibus materiis, in quibus A B C D potentialiter et actualiter existunt.

De Metaphora 12  :  Veneni

In aliquibus herbis reperiuntur aliquae species, quae humano corpori sunt venenum, in quo veneno elementa sunt valde propinqua suae simplicitati: et ideo, cum contingit, quod ipsum venenum ingreditur humanum corpus, contrariatur naturae elementorum compositorum; et hoc ideo, quia ad se attrahit suum simile destruens suum dissimile: et quia Theriaca mortificat venenum, quae theriaca est facta de veneno, ideo tibi metaphorice significatur, quod medicinae laxativae propinquiores sunt simplicitati elementorum, et sunt plus remotae a compositione, quam aliae medicinae non laxativae; et ideo natura humani corporis ipsas non potest sustinere, nec ipsas convertere in potentiam vegetabilem, propter quod ipsas a se expellit. Unde per hoc tibi significatur, quod venenati possunt curari cum medicinis laxativis, si eis statim succurratur; quia ipsis laxativis concordantibus et convenientibus cum veneno natura expellens medicinas laxativas potest cum ipsis expellere ipsum venenum; et ipsae medicinae multum juvant in educendo ipsum venenum, nam cum ipso conveniunt et miscentur. Haec autem cura fit per ordinationem Trianguli viridis et supra dicti Quadranguli secundum experientiam medicinarum laxativarum, quae, cum recipiuntur in corpus, junguntur malis humoribus, qui in corpore, in quo sunt, non appetunt stare in compositione.

De Metaphora 13  :  Quadragesimae

Ex hoc, quod vides in Vere arbores florescere, nodos emittere et folia producere, et quod eis prodest, ipsas putare, et circa ipsas fodere, tibi revelatur metaphorice, quod homines in Vere debeant phlebotomare et saepe balneare, sed parum comedere et bibere, ut transitus et mixtio materiarum ipsorum A B C D unios in alteram non impediatur, et ut loca sint instrumenta disposita et ordinata ad transitum et mixtionem ad hoc, ut sit ordinatus fructus per totum annum ad conservandam sanitatem, qui fructus tibi metaphorice significatur in fructibus arborum et seminum. Unde cum hoc ita sit, idcirco per dispositionem et ordinationem divinam et naturalem tibi metaphorice revelatur, quod in Quadragesima debeas jejunare, et parum comedere, et etiam quod Quadragesima est in maxime convenienti tempore anni, excipiendo tamen cibos sanitati contrarios.

De Metaphora 14  :  Intemperantiae et Diaetae

Sensualiter sentimus, quod homo vel equus ex nimis veloci cursu subito defatigatur, ac etiam videmus, quod artifex nimis properans in opere non tam bene operatur, sicut si operaretur suaviter et discrete. Per hoc tibi metaphorice revelatur causa, propter quam natura non potest sustentare longam vitam in homine, qui superflue bibit et comedit, et utitur nimio coitu, et sic de aliis; nam per ea compellitur natura nimis properare in suis operationibus, propter quam properationem ipsa natura non habet tam nobilem operationem, quemadmodum haberet, si in suis actibus haberet temperamentum. Ex quo metaphorice significatur, quod patiens debeat observare diaetam in sua infirmitate, ut evacuentur loca, per quae A B C D debent transire.

De Metaphora 15  :  Appetitus Naturalis et Innaturalis

Si es infirmus, et habes appetitum comedendi vel bibendi aliquid, quod sit de complexione ipsorum E vel S, et ipso sumto tibi proficit, tunc natura tibi significat metaphorice, quod appetitu naturali appetit: si vero praedicta res sumta tibi nocet, tunc naturam per appetitum innaturalem significat, quod amiserit virtutem et operationem, per quam res, quam appetit, ei prodesset: et hoc idem sequitur per tactum et per sensum, si de hoc, quod desideras, facis unguentum vel emplastrum, quae applicas locis vel partibus, per quae sustines passionem sentiendo dolorem vel aliquam aliam infirmitatem.

De Metaphora 16  :  Viginti quatuor Horarum Diei

In E quartus gradus dividitur in septem puncta, et tertius gradus in septem; secundus vero in sex, et primus in quatuor: et ideo E dividitur in viginti quatuor puncta; per quae tibi metaphorice significantur viginti quatuor horae diei et noctis, ad significandum, quod quodlibet punctum secundum naturalem appetitum habet suam horam: et illud idem sequitur de K O S: et secundum praedictas literas potes intelligere de literis, quae sub ipsis existunt, videlicet F G H L M N P Q R T V Y; et divisio supra dictorum punctorum intelligitur secundum operationem elementorum et secundum triangulos. Illud vero, propter quod septimum punctum simplex ipsius A in E est majus, quam septimum punctum simplex ipsius B, est ideo, quia septimum punctum ipsius B est in potentia, ad essendum in quarto in K vel in alia specie; septimum vero punctum ipsius A est in actu; et septimum ipsorum A B et sextum ipsius C et quartum ipsius D in hac divisione intelliguntur simplicia, de quibus solum septimum ipsius A est operativum in actu, alia vero sunt in potentia. Ex quo primordialis materia revelatur, in quantum est generationi et corruptioni potentia; ut puncta, quae sunt in potentia, deveniant in actum.

De Metaphora 17  :  Unitatis Essentiae in divina Distinctione

Praeterea in E illud, quod recipit A, est in tertio gradu, et quod dat ipsi C, est tantum in secundo: veruntamen non diversificatur A in se ipso in differentia operationis tertii et secundi; quod si esset, sequeretur, quod in E essent quatuor A, quorum unum esset in quarto gradu, aliud in tertio, aliud in secundo, et aliud in primo, hoc autem est impossibile, et contra naturalem cursum, et contra conditiones Arboris. Unde, si hanc metaphoram perfecte intelligas, tibi significabit, quod in DEO divina Essentia non est diversa in Patre et Filio et Sancto Spiritu, quanquam unaquaeque divinarum Personarum diversificetur ab alia: nam sicut A per totum E est in quarto, tertio, secundo et primo gradu sine differentia sui ipsius, ita et multo melius absque omni comparatione divina Essentia est per totum Patrem, Filium et Sanctum Spiritum una divina Essentia tantum absque aliqua differentia sui ipsius, quanquam Personae sint diversae et distinctae.

De Metaphora 18  :  Resurrectionis

Quando vides, quod ignis, qui est sub olla, movet aquam, quae bullit in olla, sine motu ipsius ollae, tunc metaphorice tibi significatur, quod, sicut A B C D moventur in corpore ollae ab igne comburente ligna, ut perveniant ad aquam existentem in olla, ita per hoc, quod venit ad humanum corpus ex eo, quod recipit gustando odorando, palpando, moventur A B C D in ipso corpore sine destructione materiae, quae est subjecta formae ad essendum corpus humanum; quam materiam et formam ipsum corpus habebit post resurrectionem, quae nequaquam consumitur propter diminutionem pinguedinis, neque multiplicatur vel augetur propter ejus augmentum.

De Metaphora 19  :  Nutrimenti

Cum tu vides, quod aqua nutrit et multiplicat vegetabilia, tunc metaphorice tibi significatur, quod per similiem modum sanguis nutrit corpora animalium: et quemadmodum pluvia generatur ex vaporibus procedentibus a terra, et compositis ac dissolutis in are, ita etiam sanguis generatur ex rebus extrinsecis ingredientibus corpus: et quemadmodum aqua pluviae exit ab are, ita per hoc tibi demonstratur, quod calor naturalis exit a sanguine decurrente per omnes partes corporis, ut possit transire et nutrire calorem naturalem utentibus A B C D suis operationibus.

De Metaphora 20  :  Tentationis et Meriti

Ex eo, quod homines, qui sunt magis beneficiati bonis temporalibus vel virtutibus, sunt magis parati ad habendum vanam gloriam, tibi metaphorice significatur secundum conditiones Triangulorum et Quadranguli, quod nec bona temporalia, nec bonum virtutis absque gratia supremi Regis possunt hominibus convenire: et quanto plus boni homo in se habet, tanto minus illi convenit ipsum bonum, et hoc ideo, quia bonum est majus, et homo est minus secundum majoritatem boni: et ideo quanto magis homines abundant bonis temporalibus aut virtutibus, magis tentantur per vanam gloriam; propter quam majorem tentationem magis parati sunt ad habendum meritum per fortitudinem et per humilitatem. Si consideres, quod DEUS permittit te tentari a Daemone de aliquo peccato, cui peccato bene scit DEUS te non consensurum, tunc tibi revelatur, quod meritum consistit in operatione potentiae, h.e. in actu; nam per potentiam sine actu tu non resisteres tentationi daemonis: et ideo omne meritum convenit cum esse et perfectione potentiae. Unde si hoc intelligas, tibi revelatur, quod in tentatione gloria DEO tribuitur.

De Metaphora 21  :  Creationis

Si A posset totam materiam ipsi B subjectam destruere, B non haberet, in quo esset, et sic esset privatione; et A esset sicut DEUS, nam posset destruere illud, quod destrui non potest nisi solum per divinam potestatem. Unde, si perfecte intelligas hanc Metaphoram, per ipsam poteris intelligere, quod, si homo haberet potestatem creandi creaturas, sequeretur, quod esset sicut DEUS, et quod non esset creatura; et illud ideo, quia haberet potestatem, quae soli DEO convenit. Si autem bene intelligas hanc metaphoram, per ipsam tibi significatur alia metaphora, videlicet quod si homo haberet potestatem creandi creaturas, et per hoc esset DEUS, quanto magis est aliquis in divina Essentia, qui generando infinitam potestatem est DEUS: et si hoc ita non esset, et homo esset DEUS, si crearet creaturam, sequeretur, quod majus esset creare creaturam, quam generare infinitam potestatem; hoc autem est impossibile et contra conditiones Triangulorum et Quadranguli, propter quam impossibilitatem et contrarietatem tibi metaphorice revelatur in DEO beatissima Trinitas.

De Metaphora 22  :  Perfectae Voluntatis

Si tua voluntas concordat cum esse, perfectione, majoritate contra non esse, defectum, minoritatem, si haberes potestatem, per quam posses esse melior et nobilior, quam omnes aliae creaturae, tua voluntas vellet, quod esses melior, quam omnes aliae creaturae; igitur per ipsam voluntatem et potestatem te faceres meliorem et nobiliorem omnibus aliis creaturis. Unde, si hoc bene intellexisti, per hoc tibi revelatur, quomodo divina potestas et voluntas vult, quod una creatura sit melior et nobilior omnibus aliis creaturis: quia si non hoc vellet, sequeretur, quod tua voluntas plus concordaret cum esse, perfectione et majoritate contra non esse, defectum et minoritatem, quam divina voluntas; hoc autem est impossibile et contra conditiones Triangulorum et Quadranguli. Per quam impossibilitatem et contrarietatem tibi revelatur Incarnatio Filii DEI, et etiam nobilitas et melioritas, quam humana natura JESU Christi habet super omnes alias creaturas. Per quam revelationem tibi metaphorice revelatur Processio Personae Sancti Spiritus, quae est in divina Natura: nam si DEUS vult, quod per hoc, quia natura humana JESU Christi est unita Personae Filii DEI, ipsa sit melior et nobilor omnibus aliis creaturis, quanto magis vult, et debet velle, quod a Persona Patris et Filii procedat una Persona, quae sit nobilior et melior, quam omnes aliae creaturae: et si hoc non esset ita, sequeretur, quod voluntas DEI esset magis concordans cun esse, perfectione et majoritate in exaltando unam Creaturam super omnes alias creaturas, quam in exaltando suam naturam super omnes alias naturas; hoc autem est impossibile et contra omnes conditiones superius nominatas.

De Metaphora 23  :  Cholerici et Sanguinei

In K est B contra C, et D est contra A; et quia B est in quarto gradu, et D est tantum in tertio, A C simul concordant contra B D; et ideo C habet remedium, quod non tam fortiter consumatur ab A, sicut consumitur in O. Et per hoc tibi metaphorice significatur, quod homo cholericus accidentaliter magis durat, quam sanguineus; et hoc propter concordantiam, quae est in A C, contra B D. Et per hoc tibi metaphorice demonstratur, quod, secundum quod C sufficit esse subjectum operationi ipsius A, Spiritus vitalis in humano corpore durat; et quod A non consumit tam fortiter C in K, quemadmodum in O, cum A in O sit in tertio gradu, et K sit in secundo.

De Metaphora 24  :  Mortificationis et Vivificationis

Pirum, in quo B D existunt a praedominio, tibi significat metaphorice, quod in tempore AEstatis mortifices A cum ipsis B D: quia quanto magis multiplicas B, multiplicas D; et multiplicando D mortificas A; nam A recipiens ipsum B recipiendo B recipit ipsum D: et quia B recipit D, ipsum B mortificat operationem ipsius A in C; unde tanto major est D: et hoc idem tibi significatur de aliis temporibus anni; quia in Hyeme debes mortificare D cum C A; nam quanto magis multiplicas C, tanto magis multiplicas A per hoc, quia ar est de qualitate ipsorum C A: et hoc idem tibi significatur de tempore Autumni, in quo debes mortificare B cum ipsis D C; nam in quanto majori gradu D existit, tanto magis C augmentatur, qua augmentatione mortificatur B in se ipso, ac etiam in operatione, quam habet in A: si vero cupis mortificare C in Vere, multiplica A B; quia in multiplicatione ipsius A multiplicas B, et in multiplicatione ipsius B mortificas C in se ipso, ac etiam in operatione, quam habet supra D. Unde cum hoc ita sit, per hoc tibi manifestatur, quomodo debes vivificare supra dictas qualitates; et etiam tibi significatur, quod quatuor tempora anni sunt sicut quatuor species medicinarum simplicium, in quibus existunt quatuor gradus ascendentes et descendentes per mixtionem et dissolutionem ipsorum A B C D in quatuor supra dictis temporibus.

De Metaphora 25  :  Ascensus et Descensus

In tempore AEstatis B est majus, quam in tempore Hyemis, et hoc est propter multiplicationem ipsius A: veruntamen non sequitur, quod D sit majus in AEstate, quam in Hyeme; quanquam D sit tanto majus, quanto magis B multiplicatur: quia si hoc esset, D majus esset in AEstate, quam in Hyeme; hoc autem non est verum, quia D existit sub A in specie AEstatis, sicut in specie ipsius E primus gradus D est sub quarto ipsius A. Et propter hoc tibi metaphorice significatur differentia inter unam curam et alteram, et inter unam multiplicationem et alteram; nam temperate fit cura ascendente et descendente uno gradu ad alterum, ut de quarto ad tertium, et de tertio ad secundum, et de secundo ad primum. Alia vero cura fit descendente uno A, quod sit in quarto, de quarto ad secundum, vel de tertio ad primum. Et per hoc tibi metaphorice significatur, quod cum magno D potes mortificare magnum A, et e converso: et ideo in AEstate nascuntur cucumeres et cucurbitae et aliae medicinae simplicies, quae habent magnam quantitatem ipsorum D C; ut cum ipsis mortificentur A B tempore AEstatis: et hoc idem sequitur de aliis temporibus, et de aliis curis. Haec autem cura non est tam secura sicut prima contenta in praecedenti Capite, quod incipit. Pirum in quo B D: quia in ipsa est major contrarietas et differentia; et ideo subjectum sustinet majorem passionem, et ejus concordantia magis convenit cum minoritate et privatione per hoc, quia quodlibet elementum est magis contrarium alteri in sua actione et passione. Unde, si tu Medice multum amas scientiam et Artem Medicinae, supra dictae duae metaphorae tibi multum sint acceptabiles, et tuae memoriae fortiter imprimantur.

De Metaphora 26  :  Ordinis Medicandi

In Radice Arboris graduum tibi metaphorice designatur in tarditate transitus ipsius A in C, et ipsius C in D, et ipsius D in B, et ipsius B in A, quod in principio morbi prius ordines phlebotomiam, quam vomitum, et vomitum, quam decoctionem aut laxativum; et hoc ideo, quia natura se potest inde citius juvare contra morbum.

De Metaphora 27  :  Sanandi Appetitum per Aquam

Quoniam homo bibens aquam magis comedit secundum naturalem cursum, quam bibens vinum, per hanc metaphoram tibi significatur, quod hominem, qui non habet appetitum, et patitur per A B, vel per B D, in principio suae comestionis facias bibere aquam, ut in ipso possis multiplicare D C.

Per supra dictas metaphoras et per Arborem in principio hujus libri designatam tibi metaphorice significatur, qualiter facere scias et debeas sedecim Electuaria concordantia cum qualitatibus et gradibus ipsorum E F G H etc. et artificialis compositio cujuslibet Electuarii fortificat medicinam, quae est cum ipso concordans; et etiam, ut, ubicumque sis, et quocunque vadas, teneas Electuaria praeparata, ut cum ipsis possis practicare secundum mixtionem et compositionem Triangulorum et Quadranguli.

De Metaphora 28  :  Medicinae, quam scis vel nescis

Contra repletionem tibi metaphorice per hanc Artem significatur haec cura secreta, quam non convenit ut sciat infirmus, ne ipsam curam despiciat, per quam potest a repletione sanari, secundum quod significatur sequentibus verbis. Quando contingit, quod homo sit infirmus propter repletionem, et quod in illo naturalis calor sit suffocatus per superfluitatem ciborum vel potus, divide illud, quod inter diem et noctem consuevit comedere vel bibere, in septem partes ponderis; et teneas illum in regimine diaetae per septem dies, quotidie demendo unam partem vel duas vel plures illius ponderis tam cibi quam potus usque ad diem septimam. In illa vero parte cibi, quae administratur, debes ponere secrete quendam pulverem de simplicibus qualitatibus, qui non sit medicinalis, nec pungens, nec naturam constringens: si autem infirmus septima die nondum se sentiet melioratum, continua hanc diaetam etiam octava et nona die, et sic de die in diem, quousque sentiat se minus debilitari; postea vero redde et augmenta illi quotidie unum vel duo pondera cibi, quousque fuerit reversus ad pristinum statum: et tunc potes cognoscere, quomodo medium Trianguli rubei se habet cum A B C D secundum Triangulum croceum et viridem et Quadrangulum: et tunc respice ad pondus nutrimenti, quod convenit cum medio secundum conditiones Quadranguli, et pone qualibet die in cibo de supra dicto pulvere; nesciat tamen infirmus, de quo ipse pulvis sit factus, nec tu es obligatus secundum hac artem facere hunc pulverem magis de una re, quam de alia, sed per colorem vel alio modo fac materiam hujus pulveris esse ignotam infirmo; et per talem curam potes curare infirmitatem; et haec cura est secura et proficua, et conservat sanitatem: et ista cura sit tibi charior omnibus aliis per hoc, quia melius convenit cum septimo puncto, cui puncto DEUS dedit dominium supra naturam compositam: et dicas, quod pondus supra dicti pulveris convenit esse una uncia, vel secundum pondus nutrimenti, quod convenit cum supra dicto medio. Unde, si intelligis, quae superius diximus, per ea tibi metaphorice demonstratur, quod, sicut in scientia Medicinae et in naturalibus septimum punctum dominatur aliis punctis, ita in scientia Juris Justitia exaltat bonum commune super bonum speciale, et generali submittit speciale, et vult, quod speciale habeat patientiam et humilitatem, et quod generale habeat perfectionem et dominium.

De Metaphora 29  :  Salamandrae Philosophicae

Cum Salamandra vivat in igne, per hoc tibi metaphorice significatur, quod ita C ipsius Salamandrae temperate recipit A, respirando ignem, sicut homo recipit arem, respirando arem; quae respiratio Salamandrae claudit igni ejus introitum, sicut fenestra clausa ab una parte camerae claudit vento ejus introitum per fenestram apertam in alia parte camerae. Unde, si hanc metaphoram bene intelligas, intelliges artem, quomodo impedias in infirmo, ne aliae qualitates nimium recipiant ab aliis.

De Metaphora 30  :  Astrolabii Nocturni

Imatge de la figura 2 Lupa

Si facias de cupro vel de aere vel de alio metallo vel de papyro unam Rotam, quae Sphaera noctis vocari potest, et est instrumentum, per quod horae noctis possunt cognosci, quod instrumentum sit secundum sequentem figuram, poteris per istam figuram metaphorice percipere, in qua hora noctis A B C D fortius dominentur; nam quaelibet ipsarum literarum secundum motum firmamenti habet majorem potestatem in uno quadrangulo noctis, quam in alio: et si hoc cognoscis, poteris scire horam, quae convenit ad dandum medicinam, secundum quod convenit cum qualitate literarum et cum horis: et si studes, vel es in itinere, per hanc Sphaeram poteris cognoscere horam noctis.

Per foramen, quod est in medio minoris rotae respice stellam polarem, claudendo unum oculum, ut illam melius videre possis; et per horas viginti quatuor in ipsa Sphaera significatas respice majorem fratrem, quae est stella circa ipsam polarem decurrens, nec moveas tuum caput, nec manus, cum quibus tenes Sphaeram: et secundum rectitudinem, in quam ipsa stella incidet, poteris cognoscere, quae hora est noctis, et quot horae transierunt, et quot horis dies ventura distat; dummodo scias cursum et ordinationem stellae, secundum quod in Rota significatur, videlicet quod stella, quae appellatur major frater, apparet in medietate Junii post occasum solis in camera, in qua scribitur Junius, mane vero oriente sole cessat apparere, vel absconditur in camera, in qua scribitur October; quia tunc nox habet tantum novem horas; post Junium vero transit et apparet post occasum solis in camera Julii, ubi nox habet decem horas; et mane cessat apparere in camera Novembris: et post Julium transit et apparet in camera Augusti: et sic per totum alium numerum consequentem, quousque revertitur ad cameram Julii in capite anni. Intellige autem, quod crux minoris rotaae foraminibus composita recte corram tua facie debet situari, et teneas Sphaeram tali modo, quod reddat tuis oculis aequalem quantitatem aris inter majorem circulum et minorem rotam im medio majoris existentem, et haec de praedicta conditione ipsius Rotae.

Multa quidem alia principia possemus enarrare secundum hanc Artem Metaphoricam, sed quia habemus loqui de principiis Philosophiae, Juris et Theologiae, convenit nos dare finem Principiis Medicinae, quae sunt perfecta cum adjutorio et benedictione nostri Domini DEI.

GLOSSA DISCIPULI

Ad majorem intelligentiam supra positi Astrolabii nocturni convenit nos addere necessarias quasdam animadversiones, quarum

Prima: quod praefatum Astrolabium secundum numeros mensibus subscriptos determinatum sit ad certam elevationem poli; unde pro differentia elevationis poli ab utente substituendi sunt alii numeri longitudinem noctis designantes.

Secunda: cum hoc instrumentum sit valde triviale, multis adhuc versantibus in metaphorica nocte hujus profundissimae scientiae, nec scientibus prospicere per foramen centri, ad contemplandum metaphoricam illam stellam polarem, circa quam omnia astra hujus libri volvuntur, videbitur ridiculum hoc planisphaerium; quos rogamus, ut deposita omni praeventione legant prius Librum sequentem de Principiis Philosophiae, Librum de Regionibus Sanitatis, Librum Artis Compendiosae Medicinae, Librum de Astronomia, quibus perlectis et intellectis aliter judicabunt.

Tertia: cum totus hic liber sit metaphoricus, ideo in hac figura est Rota in medio Rotae, h.e. sub quolibet sensu literali, absconduntur plures sensus occulti continentes revelationem ac demonstrationem secretorum naturalium, prout ipsemet Illuminatus Doctor sparsim in hoc libro affirmat: ad quae secreta eruenda convenit scire demonstrationem metaphoricam Raymundi, quam habet D. Author Volumine 3 contemplationum: hujus fundamentum continetur in Arte Compendiosa Modo decimo quinto.

Quarta: qui negant D. Raymundum quidquam de Alchimia scivisse vel scripsisse, hos ad hunc librum convocamus continentem in se totum Magisterium Analyseos et Syntheseos realis et naturalis tam solidis et firmis demonstrationibus stabilitum, quibus plus de vera Alchimia detegitur, quam quidquid hactenus a Professoribus hujus Artis in suis libris nobis commmunicatum fuit. Neque dicant, Divum Authorem ea, quae in hoc libro tradit, solummodo mentis ratiocinio attigisse, ad praxin vero nunquam descendisse: nam (praeterquam quod ridiculum esset, velle alium docere, quod ipsemet nescias) talia experimenta hoc libro exponuntur, quae, nisi oculis videantur et manibus contrectentur, nequeunt cognosci. Nec porro obstat, quod Distinc. 6. Cap. 20 hujus libri Ill. Doctor videtur contradicere Arti Alchimiae; legant illum locum Perspiciliis Raymundinis armati, quae in introitu hujus primi Tomi subministravimus, et contrarium invenient.

Denique solus hic liber nobis sufficit, quo tanquam lydio lapide omnia Argumenta Adversariorum examinare possumus: aut enim ea, quae in illo continentur, intelligunt, aut non? si primum, experimento probent, et certi sumus, quod nobiscum sentient: si secundum, humiliter petimus, habeant nos excusatos, quod nequeamus dictis illorum assensum praebere.