Infant Pere d'Aragó
DE VITA, MORIBUS ET REGIMINE PRINCIPUM

 

PRAEFACIO

(fol.9) Excellentissimo ac magnifico Principi domino Petro, Dei gratia Regi Aragonum, Valencie, Maioricarum, Sardinie et Corsice, comitique Barchinone, Rossilionis et Ceritanie, domino et nepoti meo carissimo. Eius humilis abunculus[1] et submissus infans Petrus, ilustrissimi domini Iacobi bone memorie Regis Aragonum filius, comes Rippacurcie et Montanearum de Prades, cum reverentia humili semetipsum. Comentarium sive opusculum in primo libro Regum de vita moribus et regimine Principum Deo cooperante composui quod sacre Regie que Maiestati duxi humiliter presentandum. Emendationi et correctioni (fol.9v) eiusdem illud subiciens et alterius cuiuscumque melius sapientis. Accipiat ergo Maiestas regia ab ingenioli mei penuria munusculum gratiosum. Et si quid in eo Deo gratum et Regie Maiestati acceptum invenerit laudes referat Creatori. Si aliquid minus bene mec imputet parvitati, condat siquidem in orreis triticum, paleas autem igne comburat caritatis. Explicit prologus.

 

INCIPIT TRACTATUS DE VITA, MORIBUS ET REGIMINE PRINCIPUM

CAP. I
De singularitate et preheminencia Principis in moribus et virtutibus

Fuit vir unus de Ramathaim sophim de monte Ephraim et nomen eius Elcana[2]. In exordio libri  (fol. 10r) huius non inmerito a Spiritu Sancto vir unus scribitur, Elcana nuncupatus, ut manifeste detur intelligi qualis Rex vel Princeps esse debet qui a Domino constituitur super gentes et Regna. Vir dicitur a virtute, Elcana celus Dei interpretatur. Debet esse ergo Rex virtuosus et qui habeat zelum Dei. Debet esse etiam unus non tantum in Domino sed unus in singularitate morum et precipuitate virtutum ut precipue et singulariter vita, moribus et virtute poleat super omnes sicut aliis preheminet dignitate. Sic vir ille de quo in Daniele habetur : Ecce vir unus vestitus lineis et renes eius accinti auro obrizo ; et corpus eius quasi chrisolitus et facies eius vel ut species fulguris et oculi eius ut lampas ardens et brachia eius et que deorsum erant usque ad pedes quasi especies aeris candentis et vox sermonum eius ut vox multitudinis[3]. In figura ista ni falor virtutes et mores que ad Regem (fol. 10v) pertinent et de quibus ipse Rex debet esse ornatus mirabiliter continentur. Dicit enim quod vir iste vestitus erat lineis. Et quid per vestimenta linea melius intelligi potest, quam mundicia cordis et castitatis albedo : ideo Rex in illa die qua eius coronatio et sacra inuncio celebratur tunica purpurea alba tantum ad carnem induitur ad denotandum quod sicut apparet exterius albus in veste, ita interius sit mundus in mente. Turpe enim et ignominiosum est Regi quod tunica sit alba qua corpus tegitur et consciencia inmunda qua anima decoratur. Continencia carnis summe Regem adornat et per meritum castitatis Rex qui caste et munde vivit multiplicatur in sobole et munda proles a Domino sibi datur. Ideo Agustinus in libro «de Civitate Dei» loquens de gloria castitatis ita ait : habent quippe intus gloriam castitatis testimonium consciencie (fol.11r) habent autem coram oculis Dei sui. Aristoteles de virtute castitatis scribens ad Alexandrum in libro qui vocatur «Secreta Secretorum», ita iquit : Clemens Imperator noli te inclinare ad coitum mulierum, quia coitus est quaedam proprietas porcorum : quae gloria est tibi si exerceas vitium irrationabilium bestiarum et actus brutorum ? Crede mihi indubitanter quod coitus est destructio corporis et abbreviatio vitae, et corruptio virtutum : legis transgressio et foemineos mores generat. Haec ille. Sequitur.

CAP. II
De benignitate et fortitudine Principis

Et renes eius accincti auro obrizo. Aurum obrizum aurum est optime coloratum, et in sacra Escriptura per aurum charitas designatur : in renibus autem hominis fortitudo consistit. Quid est ergo renes accingere auro, nisi fortitudinem temperare cum (fol. 11v) dulcedine charitatis ? Habeat ergo Rex renes fortitudinis : habeat et aurum charitatis : fortis sit contra malos, vitia et crimina extirpando ; erga bonos autem opera exerceat pietatis. Augustinus in libro «de Civitate Dei» : respiciamus Romanos, de quibus precipua laude dictum est : parcere subiectis et debellare superbos. Gregorius etiam in «Homeliis» dicit : quod ideo Deus mandavit Moysi quod in plaustro que archa Domini vehebatur sculperentur leones et boves, ut Prelati videlicet, sive sint spirituales sive sint temporales, qui legem Domini coram subditis portare debent verbo et exemplo, leones sint et boves : leones in fortitudine : boves in simplicitate. Quia secundum eundem Doctorem : disciplina vel misericordia multum destruitur, si una sine alia teneatur : Rex forfis sine mansuetudine et charitate potius videtur esse tiranus quam Rex : nimis mansuetus, aut simplex pro nihilo reputatur : (fol. 12r) talis enim simplicitas asinina vocatur. Ideo volens Dominus noster IesusChristus de simplicitate ista discipulos praecavere, dixit eis : Estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbe. Gregorius in «Homeliis» super hoc verbo ita inquit : qua in re notandum est, quod discipulos suos, nec de columba sine serpente, nec de serpente sine columba, voluit dominus admonere ; quatenus et columbae simplicitate astutiam serpentis accenderet, et serpentis astutia columbae simplicitatem temperaret. Haec ille. Sequitur.

CAP. III
De conditione et regimine consiliariorum et aliorum officialium Principis

Et corpus eius quasi chrisolitus. Chrisolitus lapis est, qui quasi aurum fulget et ex se quasdam ardentes scintillas emittit et omne genus serpentinum fugat. Corpus Regis Consiliarii et officiales sui sunt, qui aureo splendore (fol. 12v) nitescere debent, ut sint erga subditos charitativi et benigni : non debent esse aurei ut libenter recipiant aurum, nec vadant post pecuniam et thesauros, iuxta Augustinum, in libre «de Civitate Dei», sic dicentem : neque enim auri vitium est avaritia, sed hominis perverse amantis aurum, justicia derelicta que incomparabiliter auro debuit anteponi : debent etiam venenum serpentinum fugare, videlicet homines malos qui malitiam serpentinam habentes, venenum emittunt. Aristhoteles ad Alexandrum, in eodem libro, docens eum quales debent esse officiales sui, inter coetera, ita inquit : aurum et argentum et coetera accidentalia huius mundi, sint contemptibilia apud ipsum, scilicet officialem, et non sit eius propositum, nec intentio nisi in his quae conveniunt dignitati et regimini, et quod diligat proximum, et remotum diligat, et amplectetur justos atque iustitiam, odio habens iniuriam et ofensam, (fol. 13r) redens uniquique quod suum est subveniens oppressis, et his qui iniuriam patiuntur, removens penitus omnem iniustitiam, nullam faciens penitus differentiam in personis et gradibus hominum, quos Deus creavit aequales. Haec ille. Et si hoc Consiliariis et officialibus pertinere videtur, fortius Regi, qui Principium et caput est huius corporis, et a quo tamquam a precipuo fonte omnes iustitie rivuli dirivantur : proprium enim officium Regis est malorum hominum extirpare venenum. Ideo in libro Proverbiorum[4] scribitur. Rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo. Unde sequitur in figura predicta. Quod facies eius velut species fulguris et oculi eius ut lampas ardens[5]. Debet facies Regis speciem fulguris emitere et oculi eius debent ut lampas ardere, ut tanquam alter angelus Domini in veste alba demulceat et terreat in fulguere. Unde et Matheus angelum apparuisse (fol. 13v) in resurectioni Domini describens ait : Erat aspectus eis sicut fulgur et vestimenta eius sicut nix[6]. De quo dicit Gregorius in "Homeliis" : In fulgure et enim terror timoris est. In nive autem blandimentum candoris. Quia vero omnipotens Deus et blandimentum candoris et terror timoris est : terribilis est pecatoribus et blandus iustis. Nota beatissime Princeps in dictis huius Doctoris, et recordare quod cujus locum tenes imiteris exemplum.

CAP. IV
De obedientia et fidelitate Principis subditorum

Sequitur : et brachia eius, et que deorsum erant usque ad pedes, quasi species aeris candetis. In loco isto per brachia, et que deorsum Regis sunt usque ad pedes, tam sublimiores quam inferiores Regis subditi denotantur, quia sicut operatio hominis per brachia et alia membra inferiora exercitatur, operatur, et (fol. 14r) ostenditur, ita operatio Regis per subditos fortificatur, quia cum sit unus sine subditis parum, aut nihil potest ; gloria enim Principis in multitudine et fortitudine subditorum consistit ; sed species subditorum fidelium, species debet esse aeris candentis : aes enim candens forte, sonorum et clarum est, tales esse debent fideles Regis : fortes per magnanimitatem, sonori per bonam famam, clari, et lucentes pet fidelitatem : fideles debent esse milites Regi suo : militis nomen amitere debet qui Principi fidem servare non novit pretiosus lapis et margarita perfulgida est fidei firmitati admixta militia. Quod autem de militibus dico, de aliis subditis Regis in gradu suo inteligendum est ; omnes enim per fidelitatem tenentur servire et obedire Regi Domino suo quia dicit Petrus in Canonica sua : non tantum tenemur bonis et modestis sed etiam discolis[7]. Aristoteles in prima «Epistola, ad Alexandrum" ita inquit : oportet itaque quemlibet Regem de necesitate habere (fol. 14v) duo iuvamina sustinentia Regnum suum : unum eorum est fortitudo virorum, quibus tuebitur et confortabitur Regnum suum, et non habebit hoc nisi quando rector in rectis et dominator in subditis dominatur, et ipsi subditi uniformiter obediunt dominanti.

CAP. V
De verbo Principis, quod multiplici virtute debet esse fulcitum

Sequitur : et vox sermonum eius ut vox multitudinis : hic videri meo loquitur de multiplici virtute, qua vel quibus verbum Regis fulciri debet : vox multitudinis vox est Populorum et per Populos aliquando in Scriptura Sacra virtutes intelliguntur : debet esse verbum Regis compositum et ordinatum, in loquendo, ne mendacia loquatur ; scriptum est enim : Os quod mentitur occidit animam[8]. Et alibi : semper verbum verax precedat te. Et proverbialiter dicitur de homine in cujus ore mendacium non est : iste homo verbum habet (fol. 15r) Regis : Non turpia dicat, corrumpunt bonos mores colloquia prava[9] : non detractoria loquatur, nec libenter audiat detractores, non vaniloqua : non superflua, quia in multiloquio non deest peccatum[10] : sit verbum Regis dulce, et humanum in familiari colloquio : sit durum et terribile in correctione et iudicio : sit firmum et stabile in promisione, et iuramento. Scriptum est in Psalmo: iurabit Dominus, et non penitebit eum[11]. Aristhoteles ad Alexandrum in «Secretis secretorum» : quis te compellit tam frequenter iurare? Non est faciendum nisi ex magna necesitate ; Rex vero, nisi multum rogatus et frequenter sit requisitus, non debet iurare. Nescis quod non convenit dignitati, et derogas honori quando iuras? Subditorum et servorum est iurare. Haec ille.

CAP. VI
De Principe quod habeat zelum Dei, et de virtute iustitiae

Debet etiam Rex (ut predixii superius) zelum Dei (fol. 15v) habere, ut zelo Dei armatus, ad invisibilium et invisibilium[12] inimicorum acies incedat securus ; habetur enim in libro «Sapientie» : accipiat armaturam zelus illius[13]. Sequitur ibi : Induet pro thorace iustitiam, et accipiet pro galea iudicium rectum : sumet scutum inexpugnabile aequitate. Adverte Illustrissime Princeps : quibus armis zelus Dei te mirabiliter decorabit : Induet te pro thorace iustitiam. Thorax armatura est, quae corpus bellatorum defendit. Corpus Regis Regnum est. Sicut enim bellator sine thorace bellum intrare non debet, ita Regnum, si iustitia careat, diu permanere non potest propter iniustitiam et enim ut dicit Sapiens : Transfertur Regnum de gente in gentem. Augustinus in libro «de Civitate Dei», loquens de iustitia, ita inquit : Hoc verissimum esse sine summa iustitia Rempublicam Regi non posse. Et alibi in eodem libro : Remota itaque iustitia quid (fol. 16r) sunt Regna nisi magna latrocinia, quia et latrocinia quid sunt nisi et prava Regna. Ideo Sapiens : Diligite iustitiam qui iudicatis terram et oculi vestri videant equitatem[14].

CAP. VII
De Principe quod habeat rectum iuditium

Ponet etiam super caput tuum pro galea iuditium rectum[15]. O quam mirabiliter videre meo, in galea qua caput tegitur, rectum iuditium figuratur : galea enim armatura capitis est, et est tali modo fabrefacta sive ordinata quod ducens eam super caput armatus per fissuram parvam que in ea est omnia extra videt ; tale vere debet esse Principis iuditium rectum, Rex quippe caput est Regni sui. Et quae est armatura huius capitis nisi iuditium ? Ideo in Psalmo : Deus iuditium tuum Regi da[16]. Ab isto ergo recto iuditio debet ipse Rex circumquaque esse armatus, ut (fol. 16v) non declinet ad dextram, neque ad sinistram : ita exaudeat pauperes, ut divitibus iniustitiam non faciat. Imperator dicit in lege : ita pauperibus debitores sumus, ut divitibus iniuriam non faciamus ; ita defendat subditos ne extraneis injuria inferatur : ita domesticus aut familiares foveat quod propter eorum inordinatum favorem aliorum iustitia non ledatur. Nullus sit Principi in iudicio amicus, aut inimicus : omnes recto iudicio iudicet sicut Deus ab alto eum posuit super omnes ; sed in isto iudicio parva debet esse fissura, seu vissio, ut Rex videat, et clare videat, sapientia et inteligentia mediante, quid sibi in consiliis et iuditiis faciendum aut eligendum quidve respuendum incumbat tamquam vir providus et in omnibus circumspectus, ne eum falsa peritorum garrulatio decipiat, nec perversorum consiliariorum deceptio (fol. 17r) deviet a tramite veritatis. Sit fisura seu vissio ista parva ; non parva ut parum intelligat, sed parva ut humiliter sapiat que licet super consilium intelligat, semper tamen sit subdita consilio : in hoc enim magnam ostendit Princeps humilitatem, qui cum sit in consilio summus humiliet se subdens consilio, et respiciens Deus hanc humilitatem ex alto, vix permitit eum errare, quia scriptum est : Deus superbis resistit ; humilibus autem dat gratiam[17].

CAP. VIII
De Principe quod summe debet esse Catholicus

Proteget etiam te scuto inexpugnabile aequitate[18]. Scutus vero triangulus est habens tres angulos. Et quid per scutum nisi Fidem Catholicam intelligere possumus ? Fides enim catholica precipue et fundamentaliter (fol. 17v) in triangulo sanctae et individue Trinitatis consistit. De qua fide dicit Apostolus : In omnibus sumentes scutum Fidei[19] : super omnes virtutes reluceat in Principe Fides Catholica, quia sine Fide impossibili est placere Deo. Et si aliis Principibus hoc pertinere dinoscitur, summe tibi, o fidelissime Princeps, qui ex regali Aragonum prosapia exortus refulges : Reges enim Aragonum in hac fide, et pro hac fide vicerunt Regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, opturaverunt ora leonum, extinserunt impetum ignis, et fugaverunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra ceperunt exterorum. Quis unquam fuit Rex vel Princeps in Aragonia qui non sit pro hac Fide Catholica mortuus, aut proprio sanguine lotus ? Nonne pater tuus Alphonsus, dive recordationis Aragonum Rex, in adquisitione Sardiniae et Corsicae Regni (fol. 18r) quam fecit iubente et suadente Mater Ecclesia cum contra ipsius Ecclesiae et suae corone rebelles circundatus nobilissimo ac victoriosissimo exercito suo gloriosus apareret in campo, ab inimicis eiectus ab equo et fortiter vulneratus, a terra potenter se exigens tamquam alter Iudas Macabeus, et a suis viriliter ac fideliter relevatus, inimicis devictis et quam pluribus eorum gladio trucidatis, Illo cooperante, qui victoriam dat Regibus, gloriam habuit et triumphum ? Rex etiam Iacobus recordationis eximie, avus tuus Paterque meus, cum pro obedientia sanctae Matris Ecclesie fratrem suum Fredericum Regem Siciliae in mari capitis Orlandi cum clase potentissima debellando viciset, in ipso bello pedem ipsius Regis casu perforavit sagita : et cum sub eadem obedientia Castrum Milacii personaliter espugnaset sagita percusus est. O inestimabile et admirabile fidei et obedientie (fol. 18v) bonum ! Regnum dimisit Sicilie, fratrem quem tenerrime diligebat debelavit et vicit, et proprio corpori quin illum morti exponeret non pepercit. De Rege Iacobo antiquo, sanctae recordationis abavo tuo, qualiter pro hac fide vulneratus sit bene nosti : audiant qui non norunt : Cum in obsidione ville Borriane in adquisitione Regni Valentie, quod inter alia Regna que a paganorum faucibus abstulit suo imperio subiugavit, ipse Rex nocte existeret iuxta murum, et custodiens, tamquam bonus Pastor, vigilias noctis supra gregem suum, a sagitta emissa a muro in latus percussus est. Gloriosus ille Sanctius, Aragonensium Rex et martir, cum Agarenos debellaset, et civitatem Osche viriliter obssediset, crudeli sagitta percussus spiritum reddidit Creatori. Ildefonsus eius filius, dictus bellator quia multa bella devicerat, in bello Sarracenorum occubuit. Sanctius (fol.19r) primi Regis Iacobi filius, archiepiscopus Toletanus, dum dimicaret cum Agarenis in campo. Capite truncato martirium consumatit. Et ne exempla a longe petantur, quid tu pro hac fide feceris, audiamus. Nonne pro Matris Ecclesia et tue corone iurium defensione ac cultu iustitie ad Regnum tuum Sardinie cum glorioso stollio transfretasti ? Nonne ibi labores inmensos in tuo corpore pertulisti ? Et usque ad mortem pervenisti ? Testimonium peribio veritati quod audivi ab ore tuo dum ad eundum ad ipsum Regnum te preparares et propter periculum quod inminebat persone tue de ipso viagio faciendo, cum reverentia ut decebat esses a me multipliciter redargutus, viriliter respundisti quod nulomodo quin ire dimiteres, etiam quod escires te inibi moriturum ; quinimo pro sancta Matre Ecclesia cuius negotium agebatur et pro defensione Regni tui tibi lucrum erat (fol. 19v) mori et vivere Christo. Notabile dictum et memorie dignum ! Ideo affectu non effectu tamquam alter Ioanes martir effectus es. Persevera persevera, Nepos carissime, in dilectione Fidei orthodoxe, et certa pro ea usque ad mortem, eritque tibi corona in hoc seculo, et gloria in futuro : omnes enim qui Deo placuerunt, in fide placuerunt : sic enim scriptum est per Apostolum ad Hebreos : Fide intelligimus adaptata esse secula verbo Dei[20]. Sequitur: fide plurima hostia Abel ; fide Enoch translatus est : fide Noe responso accepto : fide qui vocatur Abraham : fide ipsa Sarra sterilis : fide obtulit Abraham Isaac : fide Iacob moriens singulos filiorum Ioseph benedixit : fide Ioseph moriens de profeccione filiorum Israel : fide Moyses natus : fide transierunt mare rubrum : fide muri Ihericho corruerunt : fide Raab meretrix non periit, et quid aduc dicam. Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barach, Sanson, Iept, David quoque et Samuel et (fol. 20r) aliis prophetis qui per fidem vicerunt Regna etc.

CAP. IX
De duabus vitis contemplativa et activa

Sequitur : et habuit duas uxores : nomen uni Anna, et nomen secunde Fenenna, fueruntque Fenenne filii, Anne autem non erant liberi[21]. In his duabus uxoribus, quarum prima Anna secunda Fenenna vocatur, due vite, videlicet contemplativa et activa, posunt intelligi sub figura : Anna esterilis vita contemplativa est que filios non generat carnis, Fenenna vero cum liberis vita activa est et carnalis que in multis negotiis inplicata, multimodam prolem generat incesanter : contemplativa enim vita ut ait Gregorius «super Ecechielem» pulcra est sed infecunda, et cum sit speciosa in animo dum crescere in silentio apetit filios non (fol. 20v) generat activa vero dum occupatur in opere minus videt sed modo per verbum modo per exemplum ad imitacionem suam proximus accendit et multos in bone opere filios generat. Hec ille. Has quipe duas mulieres contemplativam videlicet et activam debet Rex virtuosus et zelum Dei habens sibi in matrimonio assumere, in secreto cubili admitere et in solio Regni sui honorifice collocare, ut una a dextris sedeat et altera a sinistris : dextra unius super caput eius et leva alterius amplexetur eum. Sit Rex contemplativus ut Deum timeat, Ecclesiam diligat et eius honorificet sacerdotes, verbum Dei, missam et officium divinum libenter ac devotissime audiat, horas canonicas si et quando libuerit proprio ore dicat, orationi, lectioni et contemplationi vaccet, ut iuxta Bernardum ad Eugenium : sit ipse unus de habentibus se ; horis tamen et temporibus opportunis  (fol. 21r) taliter quod ex nimia orationis protelacione iustitiam non pereat, Respublica non ledatur, et subditorum cause non plus debito prorrogentur et ut melius ad utramque vitam tenendam se reddat pernitiorem sumopere caveat, ne tempus quod sibi a Domino concessum est ad bene operandum inaniter dilabatur, quia omissione temporis sicut de aliis coram Summo Iudice habent omnes, et precipue super alios constituti, reddere rationem : ita ut tamquam alter Moyses descendens de monte teneat duas tabulas testimonii et sit facies eius cornuta ut timeant filii Israel accedere ad eum[22]. Moyses qui interpretatur elevatus ab aquis, Princeps devotus est qui ab aquis peccati ne intrent usque ad animam suam debet penitus elevari : tunc descendit de monte quando summo mane divino officio celebrato ostendit se benigne ad Populum bona Regni et utilia (fol. 21v) subditorum cum consilio tractaturum sed cum duabus tabulis de monte descendat per duas enim tabulas in quibus scripta erant decem precepta Dechalogi Deum intelligimus et proximum tunc devotus Rex aut Princeps duas tabulas in manu tenere videtur : tunc facies eius ex vissione et contemplatione divina cornuta apparet et est quando in negotiis peragendis Deum respicit per timorem et proximum per dilectionem : et si hoc faciat et taliter vivat, quis non timebit eum ? Quis ausus fuerit appropinquare sibi ? Iustus formidavit ex reverentia, malus ex timore. Ideo scribitur de Rege Salomone quod cum descendisset de Gabaon ubi ascenderat ad immolandum Domino, et Dominus ibi apparuisset sibi in vissione noctis[23]. Ecce vita contemplativa. Et venisset Iherusalem et dediset iudicium inter illas duas meretrices que de filio mortuo cuius esset contendebant coram Rege[24]Ecce activa. Quid sequitur ? (fol. 22r) Audivit itaque omnis Israel iudicium quod iudicaset Rex et timuerunt Regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium[25]. Ortum Samuelis peccatum et mortem filiorum Heli sacerdotis ac missionem arche federis Domino et recuperationem ipsius, cum non sint speculationis nostre cum historia hec magis sacerdotium quam Regnum tangere videatur, penitus pertractandam aut exponendam dimitto ; sed historiam prosequendo ad Saulis electionem, sacri olei untionem et ereccionem eius in Regnum, et ad alia que subsequntur iuxta materiam nostram, aciem mentis me dirigo Deo duce.

CAP. X
De regali prosapia Principum, et de virtute clementiae

Sequitur : erat vir de Beniamin nomine Cys, et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus et non erat vir de filiis Israel melior illo : ab humero et (fol. 22v) sursum eminebat super omnem Populum[26]. De Beniamin qui interpretatur filius dierum aut filius virtutum vir nomine Cys nascitur. De Cys qui interpretatur durus natus est filius vocabulo Saul electus etc. Saul enim peticio interpretatur. Quid aliud hoc loco per Benyamin intelligere possumus nisi iIustris prosapia Regum et Principum quod ab antiquis et virtuosis parentibus propagata descendit. De regali propagatione duritia oritur videlicet antiqua donatio diutius duratura que apud nos naturale dominium nuncupatur. De naturali dominio petitio nascitur quia fideles et naturales vassalli semper in desiderio et in petitione existunt ut heredem ac dominum habeant naturalem post vitam Principis in regimine feliciter sucessurum. Et si talis peticio fidelium subditorum exaudiatur a Domino filius et heres in Regno nascitur electus et bonus. Ita ut (fol.23r) non sit vir melior illo in filiis Israel. Per huius verba possumus clare intelligere quis Rex aut Princeps si electus sit a Domino melior et perfectior omnibus esse debet ut ab humero et sursum emineat super omnes. In humeris enim onus portamus. Tunc Rex aut Princeps electus et bonus et a Domino postulatus super omnes eminet ab humero et sursum quando in potencia regiminis defectus subditorum quos malitia non exercet ducit et tolerat patienter. Ideo Isayas loquens de Rege et capite nostro qui super humerum suum pondus nostri peccati in ligno crucis patiendo portavit, ita inquit : Parvulus enim natus est nobis et filius datus est nobis et factus est Principatus super humerum eius[27]. Super humerum dominantis Principatus eius a Domino firmatur et regitur quando benigne scit regere populum et omnia subditorum cum clementia subportare quia licet iuxta sapientem iusticia et iudicium (fol.23v) custodiant Regem roboratur tamen clementia tronus eius.

CAP. XI
De prudencia Principis et qualiter est ab eo a Domino postulanda

Sed iste Saul ante Regni adeptionem, ante sacri oley unctionem, asinas quas pater suus amiserat cum diligentia perquisiuit ad sciendum an inveniri possent, ad Samuelem hominem Dei venit, quartam partem stateris argenti que in manu pueri eius inventa est obtuli it cum panes quos offerret sistarciis non haberet[28]. Quid est ante sui exaltationem asinas patris sui, Rex diligenlissime, querere nisi humilitalem quam Christus Pater et Dominus noster docuit et servavit pro fundamento sui regiminis corde perquirere et veraciter conservare ; per asinam quippe, que simplex animal est et super quam humilis Rex ad pasionem adveniens sedit, humilitas designatur, quam nisi Rex pro fundamento habeat (fol. 24r) potestas eius diu permanere non potest, quia deponit Deus potentes per potenciam elatos de sede et exaltat humiles. Quid est in sistartiis panem non invenitur nisi per humilitatem proprios deffectus agnoscere et se ipsum de virtutibus vacuus invenire ut discat de virtutibus minime gloriari.

Inmo cum Apostolo dicat : Si gloriari oportet libenter gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi[29]. Quid est venire ad hominem Dei nisi pro ipsa humilitati obtinenda, que in Principibus et magnis hominibus vix aut raro invenitur, ad orationem recurrere sanctarum personarum ut quod fragilitas nostra non obtinet oratione donetur? Quid est offerre quartam partem stateris argenti inventam in manu pueri nisi a Domino prudentiam postulares? Quarta pars stateri argenti quarta virtus est et una ex illis quatuor cardinalibus que prudentia nuncupatur, quam Rex ut habeat antequam ad apicem (fol.24v) regalis dignitatis ascendat debet a Domino humiliter postulare. Periculosum est enim sine prudentia Populos regere ? Nil autem infelicius agitur in rebus humanis quam si Deo permitente ille prudentia careat qui dominandi accipit potestatem, que tamen adepta offerat eam Domino recognoscens ipsum donum prudentia non a se ipso nec ab alio, sed ab Illius tantum munere et gratia percepisset qui prudentiam confert parvulis et digne petentibus dat sapientiam affluenter. Set quare hac prudencia argentea dicitur quia tamquam argentum sonora est. Prudencia vero possidentem se sonorem facit. Ideo de Sanctis Apostolis, quia fuerunt huius prudentie summi possessores, dicitur in Psalmo : In omnem terram exivit sonus eorum[30]. Sed quare in manu pueri inventa est? Puer dicitur a puritate. In hoc datur intelligi, quod sine puritate prudentia esse non potest. Tunc quarta pars stateris argenti in manu pueri invenitur (fol. 25r) quando prudentia, que a Domino postulata conceditur, in vitae puritate servatur : et quia Saul haec omnia fecit, quam remunerationem ex hoc consequutus ex subsequentibus demonstratur : sacri enim olei unctionem, populi gubernationem, spiritum prophetandi meruit a Domino obtinere. Ideo post pauca quae ibi narrantur, quae ad propositum nostrum non multum facere videntur, et per consequens omitenda causa brevitatis, sequitur:

CAP. XII
De sacra olei unctione, qua Princeps inungitur

Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput eius[31]. Quia hujus sacri olei unctionis historiam ad consolationem tui, o beatissime Princeps, Deo adjuvante expositorus sum, illum invoco consolatorem, et salutiferum adjutorem Spiritum unctionis et gratiae, qui unxit Reges et Prophetas nostros, et a quo unigenitius Dei Filius benedictus homo Christus Iesus unctus est oleo letitiae prae participibus suis, qui etiam hunc Saulem primum haebreorum Regem unxit lenticula olei per manum Samuelis : Non recedat obsecro a memoria tua, Nepos Charissime ; sed semper cum timore et tremore die nocteque reminiscatur consideratio tua : qualiter die coronationis tuae isdem Spiritus Sanctus per Ministros Ecclesiae hoc sacro oleo te linivit, ut videas et ponderes aequa lanae si vita tua sacrae unctioni concordet. Qui autem hoc oleo unctus est, opportet (fol. 26r) quod sancte, munde et sobrie vivat : peccata saltem maiora abhorreat et devitet : virtutes amplectetur et diligat, et opera exerceat pietatis. Caput Regis oleo ungitur ut sensus corporales ipsius, qui praecipue in capite vigent, olei Spiritus sancti liniti gratia, suo pariter serviant Creatori. In scapulis Regis crux ex oleo imprimitur, ut ipse sit crucis signifer gloriosus : non contra domesticos fidei, nisi coactus, sed contra ejusdem fidei inimicos bella agat et actus armorum exerceat viriliter et potenter. Sit columba portans ramum olivae ad Arcam[32] : Sit Heliseus effundens in vassibus oleum de lechito[33]. Sit Hieu occidens filios Achab in  Samaria, et maleficam Iezabelem[34]. Sit David devincens in certamine Goliath in funda pastorali, et quinque lapidibus de torrente[35]. (fol. 26v) Sit Iacob effundens oleum super petram, ut videre mereatur scalam erectam ad Coelum, et angelos descendentes et ascendentes per eam, et Dominum innixum scalae[36] ; quae per singula exponere esset longum : aliquid relinquendum est speculationi tuae. Sed miser ille Rex et plusquam miser filius sceleratus, filius perditionis et irae, qui hoc sacro oleo ungitur et opera oleo non exercet. Melius esset ei si natus non fuisset homo ille[37].

CAP. XIII
De unitate et concordia Ecclesiae et Principis

Sequitur : et deosculatus est eum[38]. Quid per osculum Samuelis aliud intelligi potest, (fol. 27r) nisi quod inter sacerdotium et Regnum concors amicitia et inseparabilis unitas vigeat animorum : ut sicut sunt Discipuli Domini, et Ministri Regni illius, sic sit in eis cor unum et anima una ; ut secundum Augustinum in libro «de Civitate Dei» : sit in eis non amor propriae ac privatae quodammodo voluntatis, sed comuni, eodem que inmutabili gaudens bono, atque ex multis unum cor faciens vel perfectae concors obedientiae caritatis : fulciatur Rex orationibus Ecclesiae et potentia Regis a malivolis et perversis Ecclesia protegatur. Hii ergo gladii, quos Divina Providentia in vagina orthodoxa fidei mirabiliter collocavit, de quibus Dominus in coena recumbens, ait : satis est. Non promiscuis (fol. 27v) actibus se conturbent, sed uniti in vinculo dilectionis et pacis, foeliciter perseverent. Rex in messe Ecclesiae non ponat falcem suam nec in messe Regis Ecclesia e converso. Suficiat sibi in campo Booz spicas colligere post messores, et bucellam panis intingere in aceto ut dimissa a proximiori, iuxta legem domus discalciati Booz copuletur[39]. Haec est illa Ruth Mohabitis, de cujus utero Reges et Principes processerunt. Et que mater, et domina est Regum et principium terrae, sed quia aliquantulum utinam non sit nimis elongata est a prioribus, et dulcioribus amplexis viri sui Domina gentium facta est sub tributo. Hanc devotissime Princeps honora ut Matrem, ut filiam protege, dilige ut sororem, quam illustres (fol.28) Aragonum Reges praedecesores tui ditaverunt et ampliaverunt, divitiis, privilegiis, honoribus et gratiis multipliciter decorarunt. Non recedat ab ea cor tuum. Mater enim tua est, et turpe ac periculosum est filio a Matre discedere, quae eum genuit et de cujus lacte pascitur et nutritur. Audias super hoc Chrisostomum «super Matheum» dicentem : qui matrem relinquunt ut diligant magis Matrem Ecclesiam, nonne plus est eis centuplum, quam mater carnalis, illa enim ejus carnem peperit corporalem ; haec autem animam ejus regeneravit aeternam.

CAP. XIV
Qualiter Princeps debeat exponere se et sua pro liberatione populi

(fol. 28v) Sequitur : Ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in Principem et liberabis populum eius de manibus inimicorum eius, qui in circuitu eius sunt[40]. Quae sit hujus sacre unctionis causa eficiens clare colligitur si subsequentia praedictorum diligentius perpendantur ; ait enim : ecce unxit te Dominus. Ideo Saul a Domino ungitur super haereditatem Domini, Princeps efficitur ut populus Domini de inimicis, qui in circuitu ejus sunt, penitus liberatur. Consideret prudentia tua, potentissime Princeps, a quo principio tui Principatus principium oritur, et a qua protestate tua Regalis potentia derivatur. Ecce unxit te Dominus ; ille videlicet Dominus, in cujus potestate sunt Regna et omnia jura Regnorum, qui habet scriptum (fol. 29r) in femore suo : Rex Regum et Dominus Dominantium, quia ipse est Dominus Deus noster, nos autem populus ejus et oves pascuae ejus, quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudinis montium ipse conspicit. Sed super quam hereditatem unxit te in Principem Dominus super haereditatem suam. Suam dixi, non tuam, ad denotandum : quod suum est Regnum, suum est imperium, sua est haereditas, sua est potentia Regni tui. Tu baiulus, tu procurator, tu villicus Domini es. Ideoque dictum est tibi in Evangelio, et aliis in regimine constitutis : redde rationem villicationis tuae. Sed quare tibi a Domino commissa est haec regalis potestas, nisi ut a faucibus inimicorum populum (fol. 29v) tibi commissum liberes et ab injustis oppressionibus, violentiis et rapinis protegas et defendas, nec permittas a tuis nec ab extraneis, in quantum tibi possibile fuerit, injuste aut indebite molestari, imo etiam per tuitionem, et defensionem ipsius populi, si necesse fuerit, morti, et omni periculo te exponas : ad instar illius summi Regis et Magistri domini nostri Iesu Christi, qui corpus suum morti tradidit, ut a morte populum liberaret. Ideo in Evangelio Ioannis loquendo de se ipso ait : Ego sum pastor bonus : Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis ; mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus oves non sunt propriae, videt lupum venientem, et fugit, quia non pertinet ad eum de ovibus, quoniam mercenarius (fol. 30r) est[41]. O proh dolor quam multi mercenarii hodie ; pastores vero pauci. Producatur in medio Ecequiel Propheta, et quid de malis pastoribus sentiat audiamus, ait enim : veh pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis, quod fractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, quod perierat non quesistis ; sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia ; et dispersae sunt oves mee eo quod non esset pastor. et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri[42]. Gregorius in «Pastorali» exponens verba Prophetae hujus (fol. 30v) videlicet in hoc quod ibi dicitur : Quod fractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistus, ita inquit : abjectus enim reducitur eum quisque in culpam lapsus ad statum justitiae ex pastoralis sollicitudinis vigore revocatur fracturam vera ligamen astringit, cum culpam disciplina deprimit, ne plaga usque ad interitum denuat, si hanc districtionis severitas non coarctat, sed saepe deterius frangitur cum fractura incaute ligatur : ita ut gravius scissuram sentiat si hanc inmoderatius ligamenta constringat. Unde necese est ut cum peccati vulnus in subditis corrigendo constringitur magna se sollicitudine etiam districtio ipsa moderetur : quatenus sic jura disciplinae contra delinquentes exerceat, ut pietatis viscera non (fol.31r) ammittat. Super verbum autem illud : vos autem cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia. Idem Doctor in eodem libro sic ait : plus enim se suo actore diligentes iactantes se erga subditos erigunt, nec quid agere debeant sed quid valeant attendum, nihil de subsequenti judicio metuunt dum improbe de temporali potestate gloriuntur libet ut licenter et inlicita paciant, eum et subditorum nemo contradicat. Qui ergo et prava studet agere, et tamen ad haec coeteros tacere ipse sibimet testis est, quia plus veritate se appetit diligi quam contra se non vult defendi. Nemo quippe est qui ita vivat ut aliquatenus non delinquat. Ille ergo seipso amplius veritatem desiderat amari, qui sibi (fol. 31v) a nullo vult contra veritatem parci. Aristotheles ad Alexandrum in «Secretis secretorum» : O Alexander, converte ad te animos subditorum : tolle injurias et injustitias ab eis : noli dare hominibus contra te materiam obloquendi. Summa igitur prudentia est ut tua reverentia cointret in cordibus subditorum, magis quam dilectio ob timorem.

CAP. XV
De tribus signis quae in electione boni Principis a Domino ostenduntur, et praecipue de virtute humilitatis

Sequitur : et hoc tibi signum quia unxit te Dominus in Principem : cum abieris hodie a me invenies duos viros iuxta sepulcrum (fol. 32r) Rachelis in finibus Benyamin in meridie salientes magnas foveas, dicentque tibi : inventae sunt asinae, ad quas ieras perquirendas, et reliqua usque ad illum locum ubi dicitur et descendes ante me in Galgata[43]. In approbatione Saulis quod unxerit eum in Principem Dominus, tria a Domino sunt sibi signa ostensa quae in quolibet Rege, ut sit a Domino approbatus, manifestissime requiruntur : primum quod inventa sint asinae patris sui : secundum quod inveniant eum tres viri, quorum unus portet tres hoedos, alius tres panes, alius lagenam vini : tertium et ultimum signum est, quod in grege Prophetarum ipse prophetans in virum alterum sit mutatus. In signo inventionis asinarum (fol. 32v) patris, nil aliud percipere possum nisi virtutem humilitatis, ut superius in perquistione ipsarum asinarum breviter declaravi. Ibi autem me dixisse recolo quod in asina quae simplex animal est et super quam humilis Rex, ad passionem adveniens sedit, humilitas designabatur. Nunc etiam dico quod primum et praecipuum signum in Principe est, quod elegerit eum Dominus si signo humilitatis fuerit insignitus : hae sunt asine Patris, quae electo Principe denuntiantur inventae ; de qua humilitate Dominus in Evangelio dicit : discite a me, quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris[44]. Sed qualiter habeatur et habita conservetur humilitas, quatuor requiruntur, quae per ordinem (fol. 33r) subsequuntur : Primo Sanctorum Patrum utriusque Testamenti sancta eruditio, quae in duobus viris salientibus magnas foveas figuratur : secundo propriae fragilitatis assidua recordatio, quae in sepulchro Rachelis optime demonstratur : tertio praedecessorum utilis operatio, quae in finibus Benjamin declaratur : quarto, et ultimo, divinae bonitatis fervens illuminatio, quae in meridie denotatur. Si Sanctorum Patrum qui duo viri sunt, aut per charitatem uniti, quia ut dicit Gregorius in «Homeliis» : nisi in duobus charitas esse non potest, aut in duorum testamentorum pagine constituti, magnas foveas salientes videlicet Sanctarum scripturarum declarantes profunda et abscondita tenebrarum producentes in lucem, qui (fol. 33v) nos de hac humilitate habenda et conservanda erudiunt. Dicta compenses, tunc beatissime Princeps videbis et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum, et certissime scies quam sit necessarium et utile Principi hunc humilitatis lapidem praetiossum in circula suae Regalis diadematis aureo collocare. Producat filius Sirach de laude humilitatis testimonium suum : ipso enim unus fuit in veteri Testamento de salientibus magnas foveas, ait enim : Quanto magnus es humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam, quia ab humilibus honoratur Deus[45]. De Testamento veteri unum testem produximus ; de nova alium producamus, ut sint duo viri, juxta praeinsertam figuram, magnas foveas salientes : et quem mediorem producere  (fol. 34r) possumus, quam Principem Apostolorum Petrum, de humilitatis praeconis sic dicentem? Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore vissitationis[46], optime dixit : exaltet, quia Dominus in Evangelio loquens de ipsa humilitate, dixit : qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Audias Isidorum de hac humilitate quantum in sublimiori statu positis sit necessaria, ait enim : In summo honore, summa sit tibi humilitas, non te extollat honor ; tanto maiore humilitate sis perspicuus, quanto es magna dignitate praeclarus. Si circa sepulchrum Rachelis, ubi requiescunt corpora mortuorum tuae fragilitatis conditionem consideres, elationem effugies, humilitatem sectaberis et (fol. 34v) in aeternum non peccabis, quia licet sis Rex et potens et in magna gloria et potentia constitutus, tamquam unum de minimis Regni tui te cogitar moriturum. Post mortem vero quis eris ? Ossa tua in cinerem revertentur et corpus tuum Regale, quod hodie gemmis, auro et purpura tegitur, vermibus et putredini fiet esca. Si humilitatem praedecesorum tuorum ad memoriam revoces, totus eris humilis totusque benignus. Ideo olim gentes et Regna superbiam et faustum aliorum Regum et Principum ferre non valentes sub humilitatis et benignitatis jugo hujus regiae domus colla submisserunt, etiam gens barbara sua ferocitate relicta huic humilitatis et benignitatis dominio se prostravit. Sed in meridie totum fiat, videlicet in dilectione Dei quae (fol. 35r) ut meridies claritatem emitteres, omnia calefacit, iuxta Apostolum dicentem : Omnia vestra in charitate fiant[47]. Quia humilitas quae in dilectione Dei fundata non est, potius hypocrisis quam humilitas dici potest.

CAP. XVI
De tribus viris, in quibus omnis perfectionis status  consistit

Tres viri qui in via Saulem inveniunt tres haedos, tres panes, lagenam vini portantes. Tres viri illi sunt, de quibus Ezechiel Propheta, in prophetia sua loquens ait : si fuerint tres viri isti in media ejus, Noe, Daniel et Iob, ipsi iustitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus exercituum[48]. Secundum opinionem Doctorum in tribus viris istis status seu conditio intelligitur omnium (fol. 35v) perfectorum et juste viventium : Praelatorum, videlicet, et praesidentium in Noe ; virginum et perfectorum in Daniele ; conjugatorum et saeculariter viventium in Iob. Noe autem tres hoedos portat, quia, tria peccata, seu tria genera peccatorum in quibus omnia peccata alia includuntur, de quibus Ioannes in Canonica sua dicit : omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia occulorum et superbia vitae[49], debet praelatus aut praesidens in quantum sine offensione Dei et lessione justitiae poterit aequanimiter et misericorditer comportare : tunc praelatus tres haedos portat, quando peccata populi patienter tolerat. Tres panes Daniel, in quo intelliguntur perfecti, tres perfectiones evangelicae sunt, quas (fol. 36r) quilibet in statu perfectionis positus debet et tenetur servare, videlicet, caste vivere, proprium non habere, sub obedientia militare. Iob videlicet conjugatus, et saeculariter vivens lagenam vine portasse describitur ; per vinum enim aliquando in sacra Scriptura peccatum intelligitur ; in lagena vero observantia mandatorum. Lagena enim vas est in quo vinum inclussum ducitur : Quid est ergo in lagena vinum ducere nisi in observantia mandatorum peccata occultare ? De quibus Paulus ait : beati quorum remisse sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata[50], sed quare hi viri tres Regem inveniunt : ad denotandum quod Rex perfectus et qui a Domino electus dignoscitur virtute omnium perfectorum et omnium juste viventium debet particeps fieri (fol. 36v) et perfectionibus eorum coequari perfectius, ut sit cum praelatis praelatus, cum perfectis perfectus, cum conjugatis et communiter viventibus observatiam teneat mandatorum. Verecundosum est Regi quod aliquis eum in virtutibus superet, quia nullo se credit per potentiam superari. Ideo in libro Sapientiae scribitur : Melius est sapientia quam vires et vir prudens magis quam fortis.[51] In duabus autem panibus, quos Saul de manu trium virorum illorum accepit nihil aliud intelligere possumus, quam vitam et doctrinam Sanctorum. Tunc enim de manu eorum duos panes accepimus quando ipsorum doctrina pascimur et vitae imitamur exempla. (fol.37r)

CAP. XVII
De perlectione Principis ad quam debet ascendere postquam fuerit electus a Domino

Postquam Saul a tribus viris inventus est et duos panes de manu eorum accepit ad collem Domini, veniens in statione Philistinorum urbem ingrediens et in medio gregis prophetarum diversa musicorum genera psallentium existens, cum insiluisset in eum Spiritus Domini inter prophetantes ipse prophetasse, in virum alterum est mutatus[52]. Ad collem Domini instatione Philistinorum venire est de peccatis et vitiis, quibus haec vita plena est, ad virtutum culmina evolare, urbem introire et ad divinorum archana coelestia per contemplationem ascendere. Inter grege Prophetarum diversa (fol. 37v) musicorum genera psallentium et prophetantum, prophetare est, inter hymnidicos Angelorum Choros, Deum contemplando laudare, et melliflua gloriae, quae in spe profutura agnoscimus, per contemplationis donum dulciter praegustare. Si Rex aut Princeps ad tantam perfectionem perveniat Propheta est, et plusquam Propheta, et mutabitur non inmerito in virum alterum, quia de peccatore fit justus, de ignaro propheta, de homine Angelus. Quia ergo talis fuit Rex et propheta David, angelus Dei meruit nuncupari : dictum autem est ei : sicut enim Angelus Dei sic est Dominus meus Rex, ut nec benedictione nec maledictione moveatur[53]. Quid in fine omnium praedictorum per Samuelem Sauli conclussum (fol. 38r) est, et per consequens omni Regi aut Principi, quem Dominus duxerit eligendum. Quando ergo evenerint signa haec omnia tibi fac quaecumque invenerint manus tuae, quia Deus tecum est[54].

P. XVIII
Qualiter Princeps debet proprios defectus agnoscere

Sequitur : et descendes ante me in Galgala. Ego quippe descendam ad te ut offeras oblationem et inmoles victimas pacificas, septem diebus expectabis donec veniam ad te[55]. In exortatione et admonitione Samuelis ut Saul in Galgala ante ipsum descendat, victimas et pacificas Domino inmolet, septem diebus ipsius Samuelis expectet adventum, manifeste datur intelligi quod Rex talis et tantus prout superius est (fol. 38v) depictus post tot donorum et beneficiorum sacra molimina cum nullus sit ita perfectus qui saltem in minimis non incidat, cum scriptum sit : Septies in die cadit iustus[56], proprios defectus assidue et diligenter discutiat per poenitentiam, et lamenta frequenter diluat : de tantis beneficiis acceptis non in superbia elevetur cor suum, sed laudes inmensas referat Creatori. Septenaria vero que in Ecclesia militante multa esse videntur, prout sunt septem dona Spiritus Sancti et septem misericordiae opera et alia septenariorum carismata, quae in praedictis septem diebus figurata videntur de ejusdem Spiritus Sancti munere, a quo cuncta procedere dinoscuntur, se recepisse et habuisse agnoscat. Et post pauca (fol. 39r) quae ibi continentur, quae nihil aut parum faciunt ad propositum nostrum et in quibus exponendis quum nihil aliud esset quam exposita replicare, inmorandum non est.

CAP. XIX
De congregatione Populi facienda per Principem loco et tempore opportunis

Sequitur : et convocavit Samuel populum ad Dominum in Masphat[57]. Convocato populo coram Domino in Masphat et facta eis per Samuelem collatione seu recordatione de beneficiis et gratiis eis, et patribus eorum a Deo collatis ; memorata etiam eis ingratitudine eorum qui, relinquentes Deum, Regem petierunt, sors per (fol. 39v) tribus et turmas mittitur, ceciditque super excognationem Metri et pervenit usque ad Saulem filium Cys[58]. Per haec autem verba possumus colligere manifeste quod nisi coram Domino, et in Masphat non est populus congregandus. Masphat enim interpretatur : tempus opportunum. Coram Domino ergo convocetur populus, videlicet, causa justa, communi et honesta praecunte, ut sit semper ibi Deus juxta Evangelicum dictum ubi Dominus ait : si fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum[59]. Sed in Masphat, videlicet, temporae opportuno ; non enim omni tempore populus convocandus est. Ideo quia Roboam filius Salomonis in convocatione populi, relicto consilio antiquorum, et juvenum adhaerens consilio, non vocavit (fol. 40r) populum coram Domino, quia non rectam intentionem habuit, nec in Masphat, quia non servavit tempus opportunum, majorem partem Regni amissit, quae Ieroboan adhaesit filio Nabath, qui peccare recit populum Israël, prout haec tertii libri Regum latius habet historia[60]. Sed dicit : quod cecidit sors super cognationem Metri. Metri enim dulcis vissio interpretatur. Rex super quem sors Domini descendere dignoscitur tria dulciter videt : Deum, per contemplacionem : seipsum, per humilitatem : subditos, per gubemationem. Divina contemplatio est si dulciter sapit : vera humilitas est, si dulciter novit ; recta gubematio est, si dulciter regit. ( fol. 40v)

CAP. XX
Quod Princeps non debet esse ambitiosus

Sequitur : quaesierunt eum, et non est inventus illic : et reliqua[61]. Rex sanctus et bonus a Domino electus, sacro oleo jam inunctus, ne ad Regni fastigium assumatur in domo absconditur, a Domino quod absconsus est revelatur, quia consuluerunt Dominum si venturus esset illuc : responditque Dominus : Ecce absconditus est domi, et tulerunt eum inde[62]. Quare haec omina facta sunt et quare Magister et Dominus noster Iesus Christus ne Rex fieret abscondit se et fugit ab eis ? Ad verecundiam et confussionem Regum et praelatorum dominantium et omnium illorum qui peccato ambitionis infecti, honores et dignitates affectant, (fol. 41r) qui cum sint multi ex eis indigni, ad digna et sancta se dignos reputant et ad cathedras pastorales seu imperiales regendas inverecundosa fronte se ingerunt, non cogitantes, miseri, quam periculosum sit ad locum meritorum sine meritis ascendere et in cathedra virtutis sine virtutibus sublimari. Sed quando sunt in potestate positi, quid ambitiosi faciunt ? Qualiter pastorale officium regunt Deus scit : mundus agnoscit, et illa opulentissima Civitas bene novit ubi pastores provissi non ad commissarum ovium caulas tendunt  ; sed ibi commorantes, ut ad majora promoveantur, ipsis ovibus in manibus mercenariorum relictis, de lacte ovium impinguantur. Summorum Summus (fol. 41v) hoc etiam non ignorat, cum in presentia sua et oculis suis cernentibus haec omnia fiant. O bone Iesu, quandiu insatiabilem ambitiosorum ingluviem sustinebis ? Quomodo placet tibi quod tunica tua inconsutilis et texta per totum a tuis fidelibus disuatur et dilanietur, quae ab infidelibus crucifixoribus tuis remansit intacta ? Ploret Iacob, et vissa tunica filii sui dicat : Tunica filii mei est : fera pessima comedit eum : bestia devoravit Ioseph[63]. Audiant adhuc ambitiosi Gregorium in "Pastorali" dicentem : Ne temerare sacra regimina, quisquis his impar est audeat et per concupiscentiam culminis ducatum suscipiat perditionis. Hinc enim pie Iacobus prohibet, dicens : Nolite plures magistri fieri fratres (fol. 42r) mei. Hinc ipse Dei hominum que mediator Regnum percipere vitavit in terris qui supernorum quoque Spiritum scientiam sensumque trascendens ante saecula regnat in Coelis. Sequitur post pauca quae iam superius declaravi : et ait Samuel ad omnem populum.

CAP. XXI
De vita boni Principis quantum sit populo necessaria

Ecce videtis quem elegit Dominus, quoniam non est similis ei in omni populo. Et clamavit cunctus populus, et ait : vivat Rex[64]. Ostendit Samuel populo Regem quem elegerat Dominus, laudibus eum extollens, quod non sit similis ei in populo (fol. 42v) ut ad diligendum ipsum Regem et serviendum ac obediendum sibi populus animetur, et tam pro laudabili testimonio Ecclesiae, quam etiam pro laudabili vita Regis, ut vivat Rex populus habeat causam orandi, cum a vita boni Principis vita dependeat subditorum, et ipso moriente, non corporali, sed civili morte, prout in multis experientia docuit, subditi moriuntur : bene ergo de Rege aut Principe virtuoso, et cui non sit similis ei in populo, clamet et dicat populus : vivat Rex, et exaudiat Dominus populum vociferantem et clamantem pro vita Regis : in veteri enim, et in novo Testamento non legimus nisi sanctos et justos Reges diu regnasse, quia viri sanguinum et dolosi, ut habetur in psalmo, (fol. 43r) non dimidiabunt dies suos[65]. Ideo Chrisostomus "super Matheum", de hac materia loquens, ita inquit : hoc autem notandum est, quod quicumque Regum placuerunt Deo, diutius regnaverunt et prosperati sunt et inimicos eorum humiliavit eos sub eis, quotquot autem maligne geserunt velociter et a Regno et a vita cum amara morte praecissi sunt, et humiliavit Deus sub inimicis eorum. Haec ille. Sed si aliquando ut malus praesidens diu vivat, hoc provenit ex peccatis et culpa subditorum, cum scriptum sit in Iob : propter peccata populi regnare facit hypocritam. Ille Princeps aut rector, quicumque sit, verus hypocrita est qui sub specie virtutis in regimine subditorum opera impietatis exercet. Data per Samuelem lege Regni (fol. 43v) scripto in libro coram Domino licenciatoque populo ut quilibet ad propria remearet.

CAP. XXII
De ordinacione domus Principis

Sequitur : Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath[66]. Gabahath interpretatur proclivium temporale : in hoc datur intelligi quod sicut Rex eleclus a Domino ad alta conscendit, ita aliquando administrando temporalia et terrena ad ima descendat et ad domum suam vadat, videlicet ad ordinationem et directionem domus propria, ut bene regatur, et bene ordinetur, aciem suae mentis dirigat prout decet : et quia de ordinatione domus regiae agitur epistola Clementis Papae quarti, missa ad Regem Carolum, in quantum ad materiam nostram facere (fol. 44r) videtur ad medium deducatur : melius est enim de antiquorum patrum floribus more argumentossae apis melleum liquorem educere, quam de nostris ventorum foliis vana et infructuosa proferre. Ipsa vero epistola juxta nostrum propositum sic se habet : Domum autem sic ordina ut habeas bona latera, viros sapientes, providos et fideles, te ex animo diligentes, nec sibi invicem invidentes. Sed nec tanta etate necessitudinis vinculo obligatos, ut plures personae numero unicam representent : sint distincta singulorum officia : sciat quisque quid sibi faciendum incumbat, et promiscuis actibus non turbentur : sit in tuo hospitio religiosus aliquis vel miles affabilis et afflictis compatiens, cui specialiter (fol. 44v) committantur, ut illis quos audire nequiveris aut nolueris, benigne respondeat, et ipsorum petitiones vel verbo tibi referat, vel in scriptis assignet, ad quarum expeditionem celerem, comodo, quo fieri poterit congruentius, per te vel alios previa ratione procedas : sit tibi honesta familia et urbana, quae venientes benigne suspiciat, et quos admittere pro temporis qualitate non poterit, sine contumelia, cum honesta excusatione repellat : Legatos Principum et civitatum pro honore tuo, quantum te et eos decebit honores et a tuis jubeas honorari ut nomen tuum apud extraneos et domesticos clarius et celebrius habeatur : sedeant in domo tua cum tu ipse vacare non poteris omni die juridica (fol. 45r) aliqui sapientes qui ea quae poterunt expediri ibidem expediant, ea quae tractum habebunt tibi renuntient ut vel forma expeditionis detur aut ad suos judices remittantur. Conquaerentes de te vel tuis officialibus patenter audias, et citius quam alios illos expedias, ne conviciis affici aut comminationibus deterreri permitas. Si Praelatos de tuo consilio feceris ad tria vel quatuor certa per lamenta veniant annuatim, quibus vadia certa constituas, cum nec ecclesias suas deserere diu debeant, nec in tuo servicio suis stipendiis militare. Nec ommitimus quod circa tuae domus expensas vigilantior esse debes, ut aliquam personam maturam habeas, et honestam qui videat et provideat quod ex nimia (fol. 45v) parcitate tuo quidquam honori depereat, nec ex defectu debitae providentiae bona tua a garcionibus et gulosis hominibus aut aliis personis turpibus consumantur. Nec te pudeat de receptis et expensis certis temporibus rationem audire cum hoc sit tibi perutile, et ad id etiam magnatum hominum provoceris exemplis, et nihilominus rationales habeas non levis opinionis homines ; sed exploratae fidei et gravitatis exactae. Haec ille. 

CAP. XXIII
De bono et fideli servitio quod debetur Principi per subditos et  de ejus tolerantia

Sequitur : et abiit cum eo pars exercitus quorum tetigerat Deus corda. Filii autem Belial dixerunt : Num salvare poterit nos iste ? (fol. 46r) Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera ; ille vero dissimulabat se audire[67]. Qui filii Dei sunt et spiritu Dei aguntur, et quorum corda Deus tangit, in licitis et honestis obtemperant Regi suo ; qui vero contrarium faciunt, filii sunt diaboli et a Domino maledicti. Set quia de hac materia in prima parte hujus operis, ubi agitur de fidelitate, et obedientia subditorum, latius tractatum est, ne dicta repetere videar, hic amplius dicere non intendo. Super illud autem verbum ubi dicitur : ille autem dissimulabat se audire, unum tantum dico. Quod hoc factum est ad doctrinam et eruditionem Regum et aliorum dominantium, qui multa aliquando licet male fiant secundum modum, locum et tempus debent sub disimulatione transire, (fol. 46v) ut videntes non videant et audientes non audiant, maxime ea quae tendunt ad propriam ultionem : cum scriptum sit : Mihi vindictam, et ego retribuam : dicit Dominus[68]. Sequitur.

CAP. XXIV
Qualiter Princeps debet agere justa bella

Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Amanites, et pugnare coepit adversus Iabes Galaad. Postquam de moribus et virtutibus, quibus Rex debet esse ornatus, de sacra unctione et de aliis in superioribus contentis plenius, Deo cooperante, tractatum est, restat, ut de sequentibus, in quibus agitur de bellis et gestis bellorum, ad consolationem (fol. 47r) tui, o strenuissime Princeps, de ipsis bellis, prout Deus dederit, aliquid proferatur. Cum deceat regiam Majestatem, secundum quod civilia jura canunt, non solum legibus divinis et humanis esse armatam, sed etiam armis temporalibus opportet esse decoratam, ut utroque tempore bellorum et pacis recte valeat gubemare. Secundum vero historiam quae versatur in manibus, et quam prout coepimus, gratia adjuvante Divina, percurrere exponendo opportet, Naas Amonites civitatem Iabes Galaad quae sub filiorum Israël Imperio subjacebat, ut eam per vim caperet, expugnare coepit ; viri autem Iabes, videntes se in arto possitos, et nisi per dextrorum oculorum exeptionem cum adversario foederare non posse ad Saulem in Masphat veniunt, causam (fol. 47v) coram populo suae necessitatis exponunt, auxilium petunt ; quibus auditis populus flevit et Saul cum bobus de agro veniens, et causam fletus populi sascitans, inspiratus a Domino cum insiluisset in eum spiritus Domini, et magno furore repletus, utrumque bovem concidit in frustra, missitque in omnes terminos Israël per manum nuntiorum dicens : quicumque non exierit, sequutusque non fuerit Saulem et Samuelem, sic fiet bobus ejus : Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi unus vir, et recensuit eos in Bezet. Sequitur : sic dicetis viris illis, qui sunt in Iabes Galaad : Cras erit vobis Salus cum incaluerit sol, et reliqua[69]. Ex praedictis, ni fallor, clare colligitur quod in bellis, ut juste, prudenter et secundum Deum (fol. 48r) fiant, sex inter alia requiruntur, quae inferius per ordinem denotantur. Primo quod Rex aut Princeps, cui incendi bella a lege divina et humana est attributa potestas, causa justa praecunte, ad bellum indicendum procedat. Secundo quod non proprio capite nec paucorum ; sed multorum, maxime magnorum et potentiorum Regni sui suffultus consilio ad bellum peragendum se praeparet. Tertio non vindicta, non avaritia nec alia turpi aut perversa intentione suassus, sed zelo Dei accensus, charitate armatus et necessitate coactus bella agat. Quarto quod corda fidelium subditorum non crudeli nec aspera coertione sed mensueta et benigna, nisi horum protervitas hoc exposcat, ad actus bellicos peragendos promoveat seu inducat. Quinto quod postquam bellum (fol. 48v) incoeptum fuerit, non morose, non pigre, sed properose et cito, quae agenda fuerint exequatur. Sexto et ultimo quod non in proprus viribus, nec alienis, sed tantum in Dei auxilio tota mente confidat, et si haec fecerit sine dubio victoriam obtinebit. Haec autem omnia breviter dicta sunt ut discurrendo per singula latius inmoretur. Quae causa justa in bellis indicendis ut juste belle agantur necessaria videatur tam ratione quam auctoritate fulcitur. Ratio enim poscit quod ubi major obstructura in altum erigitur, fortiori et solidiori fundamento roboretur, ne ex defectu fundamenti domus seu obstructura elevata in altum casum pariat, pariter et ruinam. Ideo proverbialiter et sapienter dicitur quod ubi fundamentum non est, super aedificari non potest ; et in (fol. 49r) Evangelio Luchae, de bene fundata domo, quae per inundationem fluviorum evelli aut moveri non potuit, dicitur : fundata enim erat supra firmam petram[70]. Apostolus etiam de hoc fundamento scribens ad Corinthios in prima aepistola ita inquit : Ut sapiens Architectus fundamentum posui alius autem super aedificat, unusquisque autem videat quomodo superaedificet[71]. Ex praedicti manifeste conc1uditur, quod ubi altior domus seu obstructura fundatur, firmiori et solidiori indiget fundamento, et cum in rebus humanis nullus sit actus ubi in periculo animae, corporis et bonorum altiori obstructura erigatur in altum quam actus bellorum, et per consequens maius periculum in ruina, ratio poscit quod fundamento (fol. 49v) justitiae, quod est praeclarissimum et tutissimum fundamentum, debet non inmerito roborari. Auctoritas etiam hoc confirmat ut habetur in Decretis, causa 23. q. 2. ubi ait : quod autem quaeritur quod sit justum bellum. Isidorus "Ethimologiarum" libro 18. inquit : Iustum bellum est quod ex edicto geritur de rebus repetendis, aut propulsandorum hostium causa. Iudex dictus est quia jus dicat popolo, sive quod jure disceptet jure autem disceptare est juste judicare, non enim est judex si non est justitia in eo. Isydorus "Ethimologiarum" lib. 9.° quod ad bella utiliter peragenda consilium plurimorum maxime magnorum et potentiorum Regni sit necessarium, et sanctorum et sapientium dictis, et exemplis antiquorum (fol. 50r) quiqui ante nos laudabiliter praecesserunt possumus clare et multipliciter edoceri communis et firma sententia est, et per dicta Sanctorum atque Doctorum communiter approbata, quae dicit : Quod omnes tangit, ab omnibus debet approbari. Cum ideo bonum aut malum belli non tantum Regem, sed etiam Rempublicam Regni sui tangere videatur, consequens est quod sine consilio illorum quos negotium tangit et sine auxilio cujus perfici non potest et qui in bonis aut sinistris participantes una cum capite et Principe suo portare habent necessario pondus dici et aestus bella agere seu incipere non est decens. De hoc etiam habemus exemplum in illo sancto et perfecto Rege Ezechia, de quo dicitur 2.° "Paralipomenon" (fol. 50v) : Qui cum audisset venisse Sennacherip, et totum belli impetum verti contra Iherusalem, non proprio nec paucorum adeptus consilio, sed inito cum Principibus consilio, virisque fortissimis obturaverunt capita fontium, quae erant extra urbem, et hoc omnium decernente sententia et congregata multitudine, quae erant peragenda complevit, prout haec latius in ipsa historia continentur[72]. Sed quid sequutum fuit propter hoc ? Quia ut dicit Sapiens : ubi multa consilia ibi salus[73] ? Sequitur in eadem historia : Missit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem, et Principem exercitus Regis Assiriorum, reversusque est cum ignominia in terram suam ; cumque ingressus esset domum (fol. 51r) dei sui, filii qui egressi fuerant de utero eius interfecerunt eum gladio. Salvavitque Dominus Eccechiam et habitatores Iherusalem de manu Sennacherip Regis Assiriorum et de manu omnium, et praestitit ei quietem percircuitum, multi etiam deferebant hostias et sacrijicia Domino in Iherusalem, et munera Ecechiae Regi Iuda, qui exaltatus est post haec coram cunctis gentibus[74]. Quod non vindicta nec avaritia aut alia intentione sinistra sit procedendum ad bella, sacrorum canonum auctoritatibus ac exemplis etiam declaratur Augustinus "contra Manicheos", et habetur in "Decretis" 23 causa q. prima. Quid culpatur dicit sic. Quid culpatur in belle, an quia moriuntur, quinque morituri ut domentur in pace victuri (fol. 51v) hoc reprehendisse timidorum est, non religiosorum nocendi, cupiditas ulciscendi, crudelitas implacatus atque implacabilis animus feritas rebellandi, libido dominandi, et si qua sunt similia. hoec sont quae in bellis jure culpantur. Haec ille. Quod propter avaritiam bellare peccatum sit isdem Augustinus in libre "de verbis Domini" tractatu 19, et habetur in "Decretis" causa 23, q. prima. Militare dicit sic : Militare non est delictum, sed propter praedam militare peccatum est, nec Rempublicam gerere peccatum criminosurn est ; sed ideo agere Rempublicam ut divitias augeas, videtur esse dapnabile. Propterea enim quadam providentia militantibus sunt stipendia constituta, nedum sumptus quaeritur predo crassetur. Holofernes Princeps militiae Assiriorum, (fol. 52r) ut habetur in libro Iudith, cum intolerabili potentia et ferocitate sua Nabuchodonosor Imperia populos et provintias subjugaset et usque ad magnos montes Ange veniens, non recta intentione, sed iniquitate et malitia cordis sui ac superba libidine dominandi, accensus contra filios Israël et civitatem Bethuliae crudeliter exarsisset, sub gladio foemine, quae naturaliter vecors est et indocta ad bellum, non sine juste et admirabili Dei judicio, vitam et potestatem amisit[75]. Quod Rex aut Princeps dulciter et benigne ad actus bellicos peragendos inducere debeat animas subditorum exemplis, et Scriptura docemur. Ille medicus inter sapientes et doctos naturalis, prudens (fol. 52v) et sciolus reputatur, qui in infirmitatibus seo vulneribus curandis, unguentum potius quam fenum aut ignem apponit, cum iuxta doctissimi Ipocratis documentum in suis "Aphorismis", prius levioribus et simplicioribus quam gravioribus medicinis sint infirmitates curandae. Et cum bonus Rex aut Princeps in curandis infirmitatibus subditorum medicus sit a Domino constitutus dulciter et blande ad ipsorum subditorum infirmitates curandas medicinam et curamen apponat. Et si in omnibus actibus hoc pertinere maxime, et praecipue in actibus bellicis hoc pertinere videtur, cum ipse bellicus inter coetera summe requirat habere animos pacatissimos bellatorum. Quia sine (fol. 53r) animo pugnare pacato magis obesse quam prodesse videtur. Ideo de Alexandro refert Valerius : quod cum in potestate duceret exercitum, militem confractum senio, frigore stupefactum respexit ipse sedens in sede sublimi, et oppropinquans ei statim descendit, et manibus suis ipsum in sede sua possuit. Sequitur : Quid ergo mirum si sub eodem duce militare anhelabant milites, cui militantis incolumitas proprio fastigio charior erat ? Quod propero se et cito acta sint bellica peragenda cum manifestum sit probatione non indiget, unum autem dicere non ommitto : quod in omnibus actibus periculosis, prousunt actus bellorum, debet esse consilium morosum et exequutio properosa, ut quod bene et (fol. 53v) mature deliberatum fuerit, cito et sine dilatione exequutioni mandetur, cum interdum ipsa dilatio rebus bene ordinatis maturo consilio digestis et necesario faciendis sit enim in merito periculum adlatura. Ideo habetur in Ecclesiaste : quodcumque potest manus tua facere, instanter operare ; quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas[76], quasi dicat : cum omnes quotidie properemus ad mortem, quia aliquando in sacra Scriptura infernus pro morte ponitur, et diem et horam ipsius mortis penitus ignoremus, quodcumque ergo potest facere manus nostra instanter operemur, ut juxta Apostolum : dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad (fol. 54r) domesticos fidei[77]. Quod in bellis et in bellorum actibus, non in propriis viribus nec alienis, sed tantum in Dei auxilio sit penitus confidendum, multorum provocamur exemplis. Pharao, Rex Aegypti, licet esset multis plagis a Domino flagellatus et sciret filios Israël a potestate sua esse liberatos ex dispensatione divina, cum induratum esset cor ejus, confissus in viribus suis et in retentis Regni sui non desiniset persequi Israelem, exercuentem contra eum Domino manum suam, in marinis est cum curribus et equitibus suis, fluctibus involutus. Unum de propriis viribus confidentem protulimus, alium inalienis viribus sperantem protinus proferamus. Asa quidem, Rex Iuda, cum insurrexisset (fol. 54v) contra eum Baasa Rex Israel foedus iniit cum Rege Syriae Benadab ut juvaret eum. Indignatus valde super hoc Dominus Ananiam prophetam misit ad eum, qui dixit ei : Quia habuisti fiduciam in Rege Syria et non in Domino Deo tua, idcirco evassit Regis Syriae exercitus de manu tua. Nonne Aethiopes et Lybies multo plures erant in quadrigis et equitibus, et multitudine nimia ? Quos cum Domino credidisses, tradidit in manu tua : oculi enim Domini contemplantur universam terram, et proebent fortitudinem hiis qui corde perfecto credunt in eum : stulte igitur egisti, et propter hoc ex praesenti tempore contra te bella consurgent[78]. Ideo Saul, cujus tractatur historia (fol. 55r) ne in viribus propiis aut alienis, sed tantum in Dei auxilio fiduciam habere videretur : quid dixit nuntiis qui ad eum venerant : Sic dicetis viris illis qui sunt in Iabes Galaad : cras erit vobis salus cum incaluerit sol[79], non dixit erit cras vobis salus quando nos ibi fuerimus cum exercitu magno quem paratum habemus ad vobis sucurrendum, sed cum incaluerit sol ; non de sole isto materiali qui super nos quotidie oritur hoc dixisse credendum est ; sed de illo Sole in cujus auxilio et adjutorio sperabat, qui solem suum oriri facit super bonos et malos. De quo Malachias ait : Orietur vobis timentibus nomen meun Sol justitiae[80]. Qui etiam in signo solis victores fecit Iosue et (fol. 55v) filios Israël contra quinque Reges certantes. Scriptum est enim in libre Iosue : Tunc loquutus est Iosue Domino, die qua tradidit Amorreum in conspetu filiorum Israël, dixitque coram eis : Sol contra Gabaon ne movearis, et Luna contra vallem Haylon ; steteruntque Sol et Luna donec ulcisceretur se gens de inimicis suis[81]. Et quia Saul haec omnia, quae superius declarata sunt, et quae ad justum bellum necessaria atque opportuna videntur, Deo inspirante et adjuvante complevit, et Regibus et Principibus post eum futuris complenda et imitanda reliquit, ab inimicis victoriam consequutus est et in Regem acclamante et postulante populo coram Domino confirmatus. Sequitur (fol. 56r) enim ibi : et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul populum in tres partes, et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Amon usque dum incalesceret dies. Sequitur : dixit autem Samuel ad populum : venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi Regnum ; et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi Saul Regem in Galgala coram Domino et inmolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino, et laetatus est ibi Saul et cuncti viri Israël nimis[82]. Post pauca quae subsequuntur et quae materiae nostrae congruere non videntur, sequitur.

CAP. XXV
De munditia et puritate Principis

Filius unius anni erat Saul cum regnare (fol. 56v) coepisset, et duobus aunis regnavit super Israël[83] ; licet cum regnare coepisset Saul secundum veritatem et opinionem Doctorum in virili et perfecta aetate esset constitutus, tamen propter bonitatem, humilitatem et innocentiam, quae tunc in ipso vigebant, filius unius anni dictus est, ut manifeste detur intelligi quod Reges et Principes quando regnare incipiunt ita debent esse a peccatis et a vitiis mundi, virtutibus imbuti, moribus praeclari, humilitate praefulgidi, continentia et innocentia puri quod unius anni pueri puritati aequentur. Quid ergo facient illi Reges et Principes, qui inmunde et luxuriose vivunt ? Qui rapinas exercent ? Qui injusta bella agunt ? Qui leges iniquas condunt ? Qui nova indebita vectigalia ponunt ? Qui tyrannidem exercent in populis ? Qui Deum non timent ? (fol. 57r) Ecclesiae non obediunt, nec homines reverentur ? Quam rationem in die judicii de potestate eis ab alto commissa reddent Summo Regi ? Quare ad memoriam non reducunt quod Regnum transiet et potestas peribit, et licet modo teneant tympanum et citharam, et gaudentes ad sonum organi ducant in bonis dies suos tamen, in puncto ad inferna descendent. Veniet eis sine dubio, et veniet cito, quod Dominus in libro Sapientiae ipsis Regibus et Principibus male regentibus comminatur dicens : Audite ergo Reges, et intelligite : discite judices finium terrae : praebete aures vos, qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum, quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab (fol. 57v) altissimo qui interrogabit opera vestra, et cogitationes vestras scrutabitur. Quoniam cum essetis ministri Regni illius non recte judicastis, neque custodistis legem iustitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis, horrende et cito apparebit vobis quoniam judicium durissimum in hiis qui praesunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia ; potentes autem potenter tormenta patientur : non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus, qui est omnium Dominator, nec verebitur magnitudinem cuiusquam Deus, quoniam pussillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus. Fortioribus autem fortior instat cruciatio. Ad vos ergo Reges sunt hii sermones mei ut (fol. 58r) dicatis sapientiam, et non excidatis[84]. De duobus autem annis de quibus hic fit mentio quod regnavit Saul super Israël, de illis tantum intelligendum est, quibus juste rexit populum. Cum Augustinus teneat in libro "de Civitate Dei" quod regnavit Saul 40 annis, Magister vero historiarum 20, alliis autem annis quibus regnavit, cum esset a Domino reprobatus, potius fuit tyrannus quam Rex. Adverte hic, beatissime Princeps, quod illi soli autem Regum et Principum et aliorum bene regentium sunt, et merito coram Domino computati, in quibus inveniuntur juste et recte populos gubernasse. In libro enim viventium nullus invenitur scriptus nisi iustus et rectus. Dignum est (fol. 58v) enim et consonum rationi, quod in ipso libro non aliorum quam justorum et recte viventium atque regentium tempora scribantur. Laborare ergo, nepos charissime, pro posse, et de hoc semper Dominum deprecare, quod sicut optas et bene dum tamen in Domino optes quod tui regiminis tempora dilatentur : quod ipsa tempora non sint vacua ; sed bonis operibus plena et per consequens coram Domino computata, ut in libro vitae, una cum nomine tuo, esse mereantur conscripta.

CAP. XXVI
Qualiter Princeps debet  esse sociatus magna et honorabili comitiva

(fol.59r) Sequitur : et elegit sibi Saul tria millia de Israël[85]. In tribus millibus viris electis, quos de populo Israël Saul secum retinuit, intelligere possumus tres status seu condiotiones hominum, quos Rex inter alios debet secum habere, videlicet homines sapientes et doctos ad consilium, robustas et fortes et in armorum actibus exercitatos, ad praelium, aptos et vigentes ingenio attributa et redditus et collectionem vectigalium. Sed hii omnes sunt in millenario constituti, non ut mille sint numero, sed bonitate ab perfectione milleni. Cum in sacra scriptura in millenario numero, qui perfectus numerus est, perfectio designetur. Potest etiam hoc aliter intelligi videlicet : quod Rex sit semper, prout esse debet, honorabili (fol. 59v) comitativa suffultus, ut familiam habeat non tantum numero, sed nobilitate morum et generis copiosam ; et non solum hoc decet Regem, sed etiam primogenitum ejus, cum sit ibi expressum in textu : quod de istis tribus millibus viris electis duo milia erant sub Saule et mille sub Ionatha, ejus primogenito[86].

CAP. XXVII
Quod Princeps debet multum stare pro ordinatione belli, et eam frangentes fortiter punire

De secundo praelio quod habuit Saul cum Philisteis, in quo solus Ionatas cum armigero suo eos devicit miraculose, et de aliis etiam praeliis quae habuit cum Moab (fol. 60r) et filiis Amon et Edom et Regibus Sobba et Philisteis[87], cum de praeliis et causis praeliorum jam superius tractatum  sit hic aliquid amplius dicere non intendo ; unum autem non ommittam : habetur enim in historia, ubi agitur de victoria Ionathae, quod cum prohibuisset Rex pater suus ut nullus de populo, fuga inimicorum durante ausus esset comedere panem usque ad vesperam et accedisset casus, quod ipse Ionathas ex fatigatione cum virga quant manu tenebat accepiset de favu mellis et comedisset contra patris edictum, pater hoc sciens, non obstante quod talis et tantus filius esset et aliquam excusationem haberet et tant gloriosam in inimicis (fol. 60v) fecisset victoriam, filium condepnavit ad mortem, quae subsequuta esset nisi fuisset a supplicanti populo pro obtenta victoria liberatus[88]. Posteris Regibus et Principibus optimum relinquens exemplum ut nullo modo subtineant quod aliquis cujuscumque status, preheminentiae seu dignitatis existat, praecipue in bello aut actis bellorum praeceptum seu edictum Principis aut ducum ejus frangere seu praeterire praesumat ; quod si quis per audaciam aut fatuitatem hoc fecerit, posito quod per inobedientis audaciam seu fortitudinem victoria habeatur, capite plectendus est, cum non solum hoc mereatur inobedientae crimen, sed quia in quantum in eo fuerit ocasionem dedit quod, ordinatione belli fracta, bellum (fol. 61r) vinceretur.

CAP. XXVIII
De reprobatione Principis propter superbiae et inobedientiae peccatum

Multa de virtibus et moribus, de sacra unctione, et praeliis, et de aliis, quae ad boni Principis regimen pertinere dinoscuntur, Deo cooperante, prolata sunt : tempus est ergo ut sermonibus finem demus, ne ex prolixitate sermonum tibi, illustrissime Princeps, cui opus dirigitur, et aliis legentibus et audientibus, taedium aut fastidium generetur. Ideo ad reprobationem Saulis qualiter fuit a Domino reprobatus et a jure Regni perpetuo eiectus, et loco illius (fol. 61v) humilis David sublimatus in Regnum prosequendo historiam properet sermo meus, ut discant Reges et Principes et summopere caveant in solio residente ne sint iste Saul, qui primo fuerat a Deo electus et bonus propter superbiam et inobedientiae peccatum cecidit, ipsi superbiendo cadant. Iam enim temporibus nostris tres Christianorum Reges a Regni solio ceciderunt, et aliqui illorum qui remanserunt, nisi Deus aliter provideat, quod dolens refero, propinqui sunt ad occasum, cum videamus eos occulta Dei judicio, ipsorum vel subditorum peccatis exigentibus, ad desolationem et exterminium quotidie propinquare. Tu ergo Rex aut Princeps quicumque sis juxta Apostoli consilium, dum (fol. 62r) stas, videas ne cadas[89]. Cum felix dicatur quem faciunt aliena pericula cautum, cum a peccato Amalech Saulis reprobatio derivetur, ab ipso peccato noster inchoandus est sermo. Habetur enim in ipsa historia quam tractando discurrimus et discurrendo tractamus quod cum Samuel ex praecepto Domini praecepisset Sauli quod pro peccato, quod fecerat Amalech contra Israël quando restitit ei in via cum ascenderet de Aegipto, percuteret ipsum Amalech et demoliret universa eius,non parcens eis, nec concupiscens ex eis aliquid interficeretque omnem hominem, virum et mulierem, parvulum et lactentem, et omnia animalia eius ; fecissetque Saul omnia quae praeceperat ei Dominus, nisi quod ipse una (fol. 62v) cum populo pepercit Agag Regi Amalech et tam de gregibus quam de aliis que optima et pulchra erant Amalech contra praeceptum Domini reservabit[90]. Quid propter hujus mandati transgressionem et inobedientiam sequutum est ? Sequitur : Factum est autem verbum Domini ad Samuelem dicens : poenitet me quod constituerim Saul Regem quia deliquit me, et verba mea opere non implevit[91]. Hic perpendere potest regalis consideratio quantum displicibile Deo est peccatum Principis, cum in deletione universae carnis per aquas diluvii et in dejectione seu reprobatione Regis per peccatum in obedientiae ab ore Domini unum idemque sit verbum prolatum, videlicet : poenitet me. Quid in ipsa (fol. 63r) universa carnis deletione dixit ad Noe Dominus : Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres coeli : poenitet enim me fecisse eos[92]. Quid ad Samuelem dixit quando Regem per inobedientiam reprobavit : Poenitet me quod constituerim Saul Regem, quasi dicat Dominus : Tantum unius Regis hominis, quem super omnem carnem dominatorem constitui inobedientiam reprobo, quantum omnium carnalium inobedientiam reprobavi. Ad hoc facere videtur quod Gregorius in libre "Moralium" dicit : Neque frustra per semetipsum Dominus es, numulariorum, fudit et cathedras vendentium, columbas (fol.63v) evertit : Nimirum significans quia per Magistros quidem vitam judicat plebium sed per semetipsum facta examinat Magistrorum. Haec ille. Non minus punitum fuit peccatum David quando populum numeravit, et cujus poena peccati multi de populo ceciderunt, quia peccatum ipsius populi, qui in ipso David Christum negaverunt dicentes : Non est nobis pars in Domo David, nec haereditas cum filio Esay[93]. Nec peccata Manasse non minus computata sunt apud Dominum, quia suorum subditorum peccata. Quia licet populus Iuda et Ierusalem peccatis suis exigentibus in captivitatem Babylonicam sit deductus, tamen specialiter propter peccata Manasse Regis Iuda ex testimonio Prophetarum (fol. 64r) legitur captivatus. Similiter per contrarium virtuti Principis subditorum virtutes coaequari non possunt. Ideo dictum est de illo sancto et virtuoso Rege David : Tu unus pro decem milibus computaris[94].

CAP. XXIX
Quod Princeps propter victoriam ab inimicis obtentam non debet se in superbiam elevare

Acumulans autem Saul mala malis, addensque peccata peccatis, victoria obtenta de Amalech in superbiam elevatus juxta morem gentium, ut Magister historiarum refert, Monte Carmeli fornicem triumphalem erexit ubi holocaustum de initiis proedarum, quae attulerat ex Amalech, Domino (fol. 64v) offerebat. Caveant ergo Reges et Principes, quod si victoriam ab inimicis obtineant non propter hoc in superbiam eleventur ; sed ex recepto munere ante Deum humiliores fiant, recognoscentes ab Illo victoriam habuisse qui juste bellantibus, non superbientibus, post laboriosos agones victoriam tribuit et triumphum, cum, juxta Gregorium, per ministerium Angelorum, qui ad custodiam et regimen gentium et provintiarum deputati sunt, solum in bellis victoria habeatur : ait enim sic in libre "Moralium" : Nam sublimes spiritus eisdem gentibus Principantes nequaquam pro injuste judicantes examinant ; cumque uniuscujusque gentis vel culpa vel justitia ad supernae curiae consilium ducitur ejusdem sentis praepossitus, vel obtinuisse in certamine, (fol. 65r) vel non obtinuisse perhibetur, quorum tamen omnium una victoria est sui super se opificis voluntas summa. Haec ille. Et cum de hujus fornicis triumphalis erectione et victimarum oblatione de Amalech reservatis iratus esset Dominus missit Samuelem ad Saul, qui cum voces gregum quos Saul offerebat audisset et Saulis inobedientiam propriis prospexisset oculis, post pauca quae ibi sequuntur dixit Samuel ad Saul : Sine me, et indicabo tibi quae loquutus sit Dominus ad me nocte. Dixitque ei : loquere. Et ait Samuel : Nonne cum parvurus esses in oculis tuis caput in tribubus Israël factus es ? Unxit que te in Regem Dominus super Israël ?[95] Cum parvulum in oculis suis, (fol. 65v) videlicet in consideratione propria, se conspicit Rex magnus apud Dominum factus est, quia quanto humilius in sua propria fragilitate se conserpicit, tanto altius magnus efficitur apud Deum. De hoc Gregorius in libre "Moralium" ita inquit : Miro enim omnipotentis Dei judicio intus foveam dejectionis invenit, qui foris se in culmine potestatis extollit, apostatae quippe angelo similis eficitur dum homo hominibus esse similis dedignatur. Sic Saul post humilitatis meritum in tumoren superbiae culmen potestatis exercuit, per humilitatem quippe praelatus est, per superbiam reprobatus Domino attestante qui ait : Nonne cum esses parvulus in oculis tuis caput te constitui in tribubus Israël ? (fol. 66r) Et ne in verbis inmorer diutius facta per Samuelem recordatione Sauli de peccato Amalech, et eius inobedientia ibi ubi dicitur : Missit te Dominus in via et ait : Vade interfice peccatores Amalec[96] facta etiam per Saulem excusatione de peccato in hoc primi parentis typum gerentem sicut in modo peccandi ita in excusatione peccati ibi ubi dicitur et ait Saul ad Samuelem. Immo audivi vocem Domini et ambulavi in viam per quam misit me Dominus[97] post pauca quae sequuntur, quid sequitur ?

CAP. XXX
De pena sequuta in Principe propter abjectionem sermonis Domini

Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini abjecit te Dominus ne sis Rex[98]. Quando (fol. 66v) magnitudinem peccati considero de poena quae propeccato subsequuta est, licet magna videatur, admirandi materiam non assummo, quia sermo Dei abicitur Rex ad in perpetuum Regno privatur, et quid mirum ? Tria enim a Domino si bene consideres sunt ab initio creata, et ordinata principia, videlicet : Primus angelus, primus homo, et primus Rex ; et omnes hii sermonem Domini abjecerunt. Qualis autem sit sermo Domini, ibi habes in textu ubi ait : Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini ? Melior est enim obedientia quam victima, et auscultare magis quam offere ad ipse arietum. Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi zelus idolatriae nolle adquiescere[99]. Hunc sermonem Domini, quando (fol. 67r) primus Angelus superbiendo adjecit ? Tunc vero quando juxta Isaiam dixit in corde suo : In Coelum conscendam : super astra Coeli exaltabo solium meum : sedebo in Monte testamenti in lateribus Aquilonis : similis ero Altissimo[100]. Sed quia sermonem Domini abjecit, qualiter de solio Regni sui objectus sit audias ipsum Isaiam dicentem : Veruntamen ad inferum detraheris in profundum laci[101] audias etiam super hoc in "Apocalipsi" Ioannem : factum est praelium magnum in coelo, Michael et Angeli eius praeliabantur cum dracone. Sequitur : et projectus est ille draco malignus serpens antiquus, qui voeatur Diabolus et Sathanas, que seducit universum (fol. 67v) orbem, et projectus est in terram[102]. De abjectione primi Angeli aliquid audivimus. De abjectione primi hominis, quia abjecit per inobedientiam sermonem Domini aliquid audiamus : habetur enim in libro "Genesis": Adae vero, dixit Dominus : quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo ; in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitaae tuae Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae : In sudore vultus tui vesceris pane tuo donec revertaris in terram de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris[103]. De abjectione vero tertii, videlicet primi Regis, superius dictum est, ubi dicitur : pro eo ergo, quod (fol. 68r) abjecisti sermonem Domini abiecit te Dominus ne sis Rex. Hii ergo tres in superbia tumescentes a primaevae conditionis sublimate abjecti sunt, quia a se ipsis per inobedientiam Dominum projecerunt, primus de coelo, secundus de generali creaturarum dominio. Tertius de Regno, in quo humilis David per humilitatis fastigium fuit a Domino sublimatus.

CAP. XXXI
De laude civitatis Bethlem et partus Virginis, et qualiter Princeps ad eam debet accedere humiliter et devote

De Rege reprobato Saule, quia jam de eo multa diximus, recedat deinde nostri sermonis stilus et ad juvenem David, quem (fol. 68v) Dominus juxta cor suum invenit ipso duce recto tramite dirigatur. Sequitur enim post pauca que superius continentur, que causa brevitatis dimitto, dixitque Dominus ad Samuelem : usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum me regnet super Israël ? Impie cornu tuum oleo, et veni ut mittam te ad Esay Bethlememitem, providi enim michi in filiis ejus Regem. Et ait Samuel : Quomodo vadam ? Audiet enim Saul et interficiet me. Et ait Dominus : Vitulum de armento tolles in manu tua et dices : ad inmolandum Domino Deo veni[104], et reliqua usque ad illum locum obi dicitur, et ait Dominus surge et unge eum videlicet David ipse est enim : Tubit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum ejus[105]. Ad Regem et prophetam futurum, non sine magno (fol. 69r) et oculto misterio, cum oblatione vituli sub dissimulatione a Domino Samuel mititur, ut manifeste per hoc detur intelligi : quod de Regis futuri foemore ille era verus vitulus nasciturus sub nostrae carnis propagatione occulta, qui pro expiatione populi extra castra offerendus erat Deo Patri, et ex cujus asperso sanguine a peccatis populus mundaretur. Ad sanctam venit etiam Samuel Bethleemiticam civitatem ut ibi Regem humillimum jungat, ubi profecto erat ipsa humilitas nascitura. O beata civitas summi Regis Bethleem ephrata ubi Rex humilis ungitur, ubi Rex humilis nascitur, ubi humilis Mater Deum parit et hominem ! O Reges superbio Principes superbiae faustu elata ; venite ad tantum (fol. 69v) spectaculum, currite ad tantum humilitatis exemplum : videte Matrem et Puerum et stella duce ad modum trium Magorum Regem Angelorum adorantes in cunabulis vagientem. Humilliamini sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore vissitationis[106].

CAP. XXXII
Quod Princeps summe caveat fictitiam seu dissimulationem

Santificans Samuel Isay et filios ejus et ad sacrificium eos advocans ut in Regem ungeret, quem Dominus elegisset cum electum a Domino penitus ignorasset incipiens a primogenito nomine Eliab responsum accepit a Domino dicens ei. Ne respicias (fol. 70r) vultum ejus, neque altitudinem staturae ejus quoniam abjeci eum, nec iuxta intuitum hominis judico homo, enim videt ea quae patent[107], Dominus autem intuetur cor bene Eliab juxta sui sermonis interpretationem meretur a Domino reprobari : Elyab enim interpretatur : vana absconsio, videlicet : homo vanus sed absconditus. Vanitas quippe quae interius in corde hominis est, sed exterius se abscondit sub falsa dissimulatione, digna unctione non est sed merito a Domino reprobanda. Ideo multum debent praecavere Reges et Principes quod nec in dictis, nec in actibus suis dissimulationem aut ficticiam habeant seu hostendant, ne mereantur a Domino reprobari ; sed sicut sunt clari genere, sint clari verbo et operatione. (fol. 70v)

CAP. XXXIII
Quod Princeps non debet gaudere in vanis, et inhonestibus urbanitatibus nec eis uti in persona sua

Adductus est secundus nomine Aminadab et similiter a Domino reprobatus[108]. Aminadab interpretatur populos meus spontaneus vel populos meus urbanus. In scriptura enim sacra aliquando per populus peccatores accipimus. Quis est ergo iste Aminadab populus spontaneus aut populus urbanus, nisi ille peccator qui gratis et spontanee peccata exercet, aut qui urbanitates fatuas et inhonestas peccatorum sectatur ? Iste talis peccator execratione potius quam consecratione dignus est, et ideo no mirum si a Domino reprobatus. Multum est verecundossum (fol. 71r) et monstruosum in Principe et in alio quocumque in dignitate existente si de vanis et inonestis urbanitatibus gaudeat, maxime si eis in propria persona utatur : cum sit possitus sicut signum ad sagittam in exemplum et speculum subditorum. Ideo Gregorius de dominantibus dicit : quod tot mortibus digni sunt quod mala exempla ad subditos transmisserunt. Tertius videlicet Samma adducitud et similiter a Domino reprobatur[109]. Samma interpretatur : perditio ; ille vere perditio dicitur et nomen perditionis adquirit, qui se ipsum per peccatum et alias per malum regimen perdit. Ideo et ejus nomine et operatione dicitur quod juste a Domino reprobetur omnibus etiam aliis filiis Isay reprobatis (fol. 71v) a Domino et ejectis, quorum in textu nomina non habentur. Ad David ipsius Esay filium benedictio et electio divina pervenit.

CAP. XXXIV
Quod Princeps non debet esse vindicativus

Parvulus David eligitur : parvulus a Domino approbatur. De deserto ad domum patris ducitur : de pastu ovium ad Regnum sublimatur, ut manifeste detur intelligi quod iste erat ille dignus pastor, mox Rex futurus, qui non tantum Israeliticum populum in sanctae gubernationis pascuis regendo reficeret, sed etiam totam Ecclesiam Dei quae in deserto poenitentiae fundata est psalmorum (fol. 72r) pabulo docendo satiaret. Rufus etiam aspicitur et pulchritudinis aspectu decoratur : in rufedine enim inteligitur quod in circumcissorum sanguinem multum erat pro Domino effusurus : in faciei vero pulchritudine clementia denotatur, quae in eo tantum emicuit quod numquam de inimico fideli vindictam desideravit aut mortem sanctum et pium Regibus et Principibus relinquens exemplum, ut libenter effundant pro Domino sanguinem infidelium ; fidelium autem nec mortem nec vindictam si fieri potest desiderent inimicorum, si fieri potest dixi conformans me verbo Apostoli dicentis : si fieri potest cum omnibus hominibus pacem habentes[110]. (fol. 72v)

CAP. XXXV (caput trigesimum quintum et ultimum)
De unctione et laudibus David

A Domino etiam Samueli ostenditur dicens : surge et unge eum, ipse est enim[111]. Ipse est enim qui reget populum meum Israel, ipse est enim qui virum spurium Goliath Degeth in funda pastorali devincet : ipse est enim qui gentes et rogna adversantia Israeli faciet tributaria et sua Domino subjugabit ; ipse est enim de quo cantabant mulieres in coro Saul occidit mille et David decem millia : ipse est enim qui licet scirent Saulem jam a Domino reprobatum, et posset, si vellet, occidere eum, cum Dominus bis dedisset eum in manus suas, nollens tamen in Christum (fol. 73r) Domini ponere manum suam misericordia motus inimico pepercit : ipse est enim qui cum annunciatum esset sibi, quod Saul et Ionathas et multi de filiis Israel in montibus Gelboe per incircumcisorum manus gladio cecidissent non tantum nuncium ipsam mortem nunciantem et de morte Saulis se gloriantem occidi fecit, sed etiam de morte inimici lacrimatus est. Super montes Gelboe ubi ceciderant fortes, Israel maledictionem imponens quod nec pluvia, nec ros cederent super eos ; ipse est enim qui cum Rechab et Baana servi Isboset, filii Saul ipsius Isboseth caput, quem proditionaliter occiderant, tamquam inimici caput sibi pro magno encenio detulissent, videns proditionem et iniquitatem eorum, praccepit (fol. 73v) pueris suis ut ipsos proditores gladio trucidarent. O beate vir, et vere beate, qui nondum Evangelium legerat et perfectionis Evangelicae factus est imitator ; qui pro persequentibus et calupniantibus eum, oravit ad Dominum, et in morte inimici contristatus est. Ideo in medio fratrum ejus unctionis gratiam meruit a Domino obtinere. De quo per os ipsius Sanctus Spiritus ait : Inveni David servum meum ; oleo sancto meo unxi eum : manus enim mea auxiliabitur ei[112]. Placeat Deo, beatissime Princeps et Nepos carissime, quod sicut Dominus noster Iesus Christus huic Regi in dignitate te similem fecit, ita consimilem te faciat in perfectione virtutum multiplici, in inimicorumque gloria triumphali, et cum ipso et aliis (fol. 74r) in coelo cum Christo regnantibus perenniter gloriari, qui tibi parare dignetur ipse Dei filius benedictus, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus per infinita saecula saeculorum. Amen.

Finis.



[1] "Abunculus" sic.

[2] Premier livre de Samuel, I, 1.

[3] Daniel, X, 5-6.

[4] Proverbes, XX, 8.

[5] Daniel, X, 6.

[6] Evangile selon Matthieu, XXVIII, 3.

[7] Première épître de Pierre, II, 18.

[8] Sagesse, I, 11.

[9] Première épître aux Corinthiens, XV, 33.

[10] Proverbes, X, 19.

[11] Psaume, CX (CIX), 4.

[12] Psaume, CX (CIX), 4.

[13] Sagesse, V, 18-19.

[14] Sagesse, I, 1.

[15] Sagesse, V, 18.

[16] Psaume, LXXII (LXXI), 1.

[17] Epître de Jacques, IV, 6 et  Première épître de Pierre, V, 5.

[18] Sagesse, V, 19.

[19] Epître aux Ephésiens, VI, 16.

[20] Epître aux Hébreux, XI, 3-30.

[21] Premier livre de  Samuel, I, 2.

[22] Exode, XXXIV. 29.

[23] Premier livre des Rois, III, 4-5.

[24] Premier livre des Rois, III, 16.

[25] Premier livre des Rois, III, 28.

[26] Premier livre de Samuel, IX, 1-2.

[27] Esaïe, IX, 5.

[28] Premier livre de Samuel, IX, 3-8.

[29] Deuxième épître aux Corinthiens, XI, 30 et XII, 9.

[30] Psaume, XIX (XVIII), 5.

[31] Premier livre de Samuel, X,1.

[32] Genèse, VIII , 11.

[33] Deuxième livre des Rois, IV.

[34] Deuxième livre des Rois, IX.

[35] Premier livre de Samuel, XVII.

[36] Genèse, XXVIII, 12 et 18.

[37] Matthieu, XXVI, 24.

[38] Premier livre de Samuel, X, 1.

[39] Ruth, II, 7 et 14 ; IV, 7 et 13.

[40] Premier livre des Rois,  X, 1.

[41] Jean, X, 11.

[42] Ezéchiel, XXXIV, 2-5.

[43] Premier livre de Samuel, X, 1-8.

[44] Matthieu, XI,29.

[45] Première épître de Pierre, V, 5.

[46] Première épître de Pierre, V, 6.

[47] Première épître  aux Corinthiens, XVI. 14.

[48] Ezéchiel, XIV, 14.

[49] Première épître de Jean, II, 16.

[50] Psaume, XXXII (XXXI), 1.

[51] Ecclésiaste, IX, 16.

[52] Premier livre de Samuel, X, 3-6.

[53] Deuxième livre de Samuel, XIV, 17.

[54] Premier livre de Samuel, X, 7.

[55] Premier livre de Samuel, X, 8.

[56] Proverbes, XXIV, 16.

[57] Premier livre de Samuel, X, 17.

[58] Premier livre de Samuel, X, 19-21.

[59] Matthieu, XVIII, 20.

[60] Premier livre des Rois, XII.

[61] Premier livre de Samuel, X, 21.

[62] Premier livre de Samuel, X, 22.

[63] Genèse, XXXVII, 33.

[64] Premier livre de Samuel, X, 24.

[65] Psaume, LV (LIV).

[66] Premier livre de Samuel, X, 26.

[67] Premier livre de Samuel, X, 26-27.

[68] Epître aux Romains, XII, 19.

[69] Premier livre de Samuel, XI, 1-9.

[70] Luc, VI, 48 ; Matthieu, VII, 25.

[71] Première Epître aux Corinthiens, III, 10.

[72] Deuxième livre des Chroniques, XXXII, 2.

[73] Proverbes, XXIV, 6.

[74] Deuxième livre des Chroniques, XXXII, 21-23.

[75] Judith.

[76] Ecclésiaste, IX, 10.

[77] Epître aux Galatres, VI, 10.

[78] Deuxième livre des Chroniques, XVI, 7-9.

[79] Premier livre de Samuel, XI, 9.

[80] Malachie, III, 20.

[81] Josué, X, 12-13.

[82] Premier livre de Samuel, XI, 11, 14-15.

[83] Premier livre de Samuel, XIII, 1.

[84] Sagesse, VI, 2-10.

[85] Premier livre de Samuel,  XIII, 2.

[86] Premier livre de Samuel,  XIII, 2.

[87] Premier livre de Samuel,  XIV, 47.

[88]  Premier livre de Samuel,  XIV, 26-45.

[89] Première épître aux Corinthiens, X, 12.

[90] Premier livre de Samuel, XV, 2-9.

[91] Premier livre de Samuel, XV, 10.

[92] Genèse, VI, 7.

[93] Deuxième livre de Samuel, XX, 1.

[94] Deuxième livre de Samuel, XVIII, 3.

[95] Premier livre de Samuel, XV, 16-17.

[96] Premier livre de Samuel, XV, 18.

[97] Premier livre de Samuel, XV, 20.

[98] Premier livre de Samuel, XV, 23.

[99] Premier livre de Samuel, XV, 22-23.

[100] Isaïe, XIV, 12-14.

[101] Isaïe, XIV, 15.

[102] Apocalypse, XII, 7 et 9.

[103] Genèse, III, v. 17-19.

[104] Premier livre de Samuel, XVI, 1.

[105] Premier livre de Samuel, XVI, 13.

[106] Première épître de Pierre, V, 6.

[107] Premier livre de Samuel, XVI, 5-6.

[108] Premier livre de Samuel, XVI, 8.

[109] Premier livre de Samuel, XVI, 9.

[110] Epître aux Romains, XII, 18.

[111] Premier livre de Samuel, XVI, 12.

[112] Psaume, LXXXIX (LXXXVIII), 21-22.